Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].

Next section

Zoroastrem magiae inventorem fuisse, satis apud authores convenire scribit Plinius. Sed unus ne hic fuerit Zoroaster, an et alius, non satis constare ait. Sane is qui nostra aetate "Sacram bibliothecam" compilavit, Sixtus Senensis, duos fuisse Zoroastres tradit: Alterum ex Diogene Laertio, Persem Magorum principem qui verae magiae fuerit inventor primus. Alterum Bactrianorum regem, qui sit a Nino in bello victus. Et qui primus verae magiae fuerit corruptor, de quo Plinium, Iustinum, et Augustinum scripsisse asserit. Qui si duo sunt revera, licet, et tertium addere de quo Clemens Alexandrinus lib. V. Strom. Ita scribit: Erus iste, Zoroaster est, qui de se ipso hoc scripsit. Conscripsi Zoroaster Armenii, genere Pamphylius, qui in bello mortuus, ad inferos descendi, et a Diis haec addidici.

Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat, super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroastrem Oromazi, non Armenii filium in Alcib. I. facit. Aut tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres. Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem unquam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum, neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cimeria lingua, qua et Adamum, et reliquos patres ad Nochum et Iapetum usque locutos, et ipse credit, et aliis credi vult, derivatis. Quorum nominum etymos, sicuti fidem pones eum manere volumus, ita illud addimus, Iapetum ab eodem Goropio, fuisse Zoroastren nominatum. Cui Iapeto, quoniam Margiana, et Bactriana post diluvium a patre obtigerint, a secunda hac Magiam ortam esse, affirmatque inde a Zoroastre, Oromazi filio, idest a Iapeto Nochi filio charissimo ad Persas venisse. In qua re, multiplex patet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Iosephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, se Geteni, uni ex Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt, non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod se vidisse in aliquot Iustini codicibus manuscriptis retulit nobis Pyrrus Ligorius, vir totius antiquitatis peritissimus, sicuti in aliis Zeorostrem scriptum se invenisse affirmabat. Sed Arnobius Diodoro CCC. circiter annis posterior, de Zoroastre ita scribit: Ut inter Assyrios, et Bactrianos, Nino quondam, Zoroastroque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur, et viribus, verum est magicis, et Chaldaeorum reconditis disciplinis. Quae res videtur cum Iustino concordare. Verum Suidas aliam inicit suspicionem, nimirum Zorastrem Chaldaeum fuisse, et Nino subditum, dum ita scribit: " Zoroastres Astronomus, sub Nino rege Assiriorum. Qui in votis habuit, ut ab igne coelesti interimeretur, adhortatus Assyrios, ut eius cineres servarent. Ita futurum, ut regnum ipsorum numquam deficeret, quod usque adhuc apud eos servatur. In Assyria autem, Babylonem Chaldeorum caput fuisse, et Strabo, seu Strato, et Plinius fatentur. Apud Chaldaeorum etiam et Persarum gentes, Magicas floruisse, non autem in Bactris, apud authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyartes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos, ac Persas magos magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alterius magiae fuit inventor. Sed neque id ei a Diodoro, aut a Ctesia, ex quo multa Diodorus sumpsit, tributum est. Qui quidem Ctesias, Bactriani istius regis res gestas scripsit, ut Arnobius testatur. Haec enim eius sunt verba: "Age nunc veniat, qui super igneam Zonam Magus interiore ab orbe Zoroastres Hermippo, ut assentiamur authori. Bactrianus, et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo. Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylius Cyri. "

Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiungit his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidimus, coniunxerat. Nam si Pamphylius Zoroaster familiaris Cyri fuit, et Armenius Hosthanis nepos. Hosthanes autem cum Xerxe in Graeciam venit, manifestum sit, duos hos diversos fuisse: quando a Cyro ad Xerxem, anni intercesserint LXXVII. et Nepos Zoroaster Hosthane, patruo iunior necessario fuerit. Quatuor itaque hi sunt apud Arnobium Zoroastres. Quintus vero Persomedus de quo Suidas in hanc sententiam scripsit: "Zoroastres Persomedus sapiens, apud eos qui in Astronomia excelluerunt, qui etiam primus nomen dedit iis Magis, qui civilia tractarunt: Fuit autem ante Troiana tempora annis D. Feruntur autem ipsius "De natura libri IIII", "De lapidibus preciosis" I., "Asteroscopica" "Apotelesmatica libri V".

Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate regionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum numerus Prosomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit. Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum diversitatem faciat, Persomedus hic Zoroaster, a Chaldaeo Zoroastre est numero V. Cui videtur sextus ex Plinio posse addi, Proconnesius. Verum caeteris omissis, Magorum principem illum perquiramus. Cuius et vitae initium, et medium, et finis, traduntur admirabilia fuisse. Scribit enim Plinius, eum eodem die quo natus est, risisse. Eidemque cerebrum ita palpitasse, ut impositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. Eundemque in desertis caseo vixisse annos XX. ita temperate, ut vetustatem non sentiret. Obiisse autem igne coelesti concrematum sicuti optaverat, Suidae testimonio constat. Qui item tradit, eum, uti diximus, sub Nino Assyriorum Rege floruisse, quod ab allis non discordat. Nam et Epiphanius, eum Astrologiae, doctrinae pravae, et magiae inventorem fere Nembroti Gigantis aetate fuisse asserit. Fuit nam Ninus Nembroti nepos ex filio eius Belo, genitus. Et Eusebius affirmat eum iisdem temporibus cum Semirami, et Abramo vixisse Semiramim vero, nemo ignorat Nini fuisse uxorem. Qui Ninam urbem condiderit anno a diluvio CCXCI. et sequenti CCXCII a Iosepho dicitur Abramus natus. Consonant itaque tempora. Ex quibus Eudoxi, et Aristotelis error proditur ingens. Quorum uterque, uti Plinius refert, scripsit, Zoroastren sex millibus annorum Platonis mortem praecessisse. At is obiit Olympiade CVIII. Ad quam, a diluvio anni intersunt MMLVIII. A quibus si demantur CCC. circiter, quibus Ninus Semiramis, Zoroaster, Abramusque vixerunt, relinquentur a Zoroastre ad Platonis obitum anni circiter MDCCLVIII. non autem sex mille. Par fere error est apud Hermodorum Platonicum, et Plutarchum qui Zoroastren scripserunt, Troianam eversionem anteiisse annis VM. cum Troia eversa sit, anno a diluvio MCXXVI. A quibus si demantur CCC illi quos diximus, reliqui erunt anni DCCCXXVI. In eundem errorem incidit Pletho Gemistus, Plutarchi secutus authoritatem. Nec vero, vera est apud Laertium Xanthi Lydi annorum ratio, qui scripsit a Zoroastre, ad Xerxis in Graeciam transitum DC. tantum annos medios fuisse, cum diluvio ad Xerxen anni cadant MDCCXXV. A quibus si detrahas CCC. illos, remanent anni CMXCIX. Error est etiam apud Suidam, qui scribit, a Zoroastre ad Troiam eversam intercidisse annos tantum Quingentos, cum sint millesimo uno minus. Sed Magorum princeps iste Zoroaster, Persane fuerit, an alia e gente, in dubium videtur verti posse. Plinius namque, et Laertius, Persam eum faciunt, Pletho, et eum secuti Ficinus, Steuchus, et alii recentes authores Chaldaeum existimant. Chaldaeos autem, a Magis, quorum caput fuit Zoroaster, Porphyrius tum apud Proclum, tum in vita Pythagorae disterminat. Ioannes vero Picus, hos utrosque confundit, dum ad Ficinum scribens, gloriatur se Chaldaicos quosdam libros invenisse his verbis: Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, et non Thesauri. Audi inscriptiones Patris Ezre, Zoroastris, et Melchiar Magorum, oracula. In quibus et illa quoque apud Graecos, mendosa, et mutila circumferuntur, leguntur integra, et absoluta. Tum est in illa, Chaldaeorum sapientum, brevis quidem, et salebrosa, se plena mysteriis interpretatio. Est itidem et libellus, de dogmatis Chaldaicae Theologiae. Tum Persarum, Graecorum, et Chaldaeorum in illam divina, et locupletissima enarratio.

In quibus sane Pici verbis, commiscentur sine discrimine, Chaldaei, Magi, Persae, et Zoroaster. Sed Chaldaeum eum fuisse, ut credam multis adducor argumentis. Tum quod Chaldaeorum lingua eius oracula haec scripta fuerint, ut hic Picus testatur, tum quod Chaldaica, etiam fuerit interpraetatio tum quoque quoniam Proclus, et Psellus Chaldaica ea appellat. Et praeterea, et hanc ipsum oraculorum horum, Theologiam Chaldaicam, et Assyriam Theologiam vocant. Tum etiam quod in Assyria, narratur mortuus. Assyriorum autem regum sedes Babylon fuit, et Chaldaeorum quoque gentis caput. Eamque urbem Assyriae parti uni, nomen Babyloniae dedisse, Strabo, ac Plinius tradunt. Et Chaldaicum etiam nomen ipsius Zoroastris esse videtur: quando prorsus simili nomine Suidas Zoromasdem, Zoroastro subnectat. Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex interpretatione nominis, Zoroastrem, astrorum cultorem fuisse. Quod cum Epiphanio consentit qui Astrologiae eum facit inventorem, et Suidas Astronomum nominat et astrologica scripsisse asserit. Astrologiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruisse, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si Azonacem hunc dicamus, de schola Semi aliquem fuisse, aut Heberi. Tradunt enim Thalmudistae, Semum primum omnium scholam doctrinarum instituisse. Quem secutus sit Heberus, a quo sapientum secta ab eo derivata, Hebreorum quasi Heberorum nomen assumpserit. Fuisseque ambas eas scholas celeberrimas tradunt. E quibus, et Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur ad eas est profectus. Non est autem dubium Semum a Nocho patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit. Scripta autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut ""De natura" sint. libri IV, "De Preciosis Lapidibus" liber I., "Astrorum contemplationis effecta" libri V. Scripsit etiam "De agricultura" de quibus Plinius aliquid citat. Scripsit etiam "Oracula", ut ex Pico apparuit, et alia multa, quae Hermippus collegit ad vicies centum millia versuum: et indicibus positis uti Plinius refert, eius volumina explanavit. Cuius Hermippi Laertius librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de astronomia et philosophia in Graecos extulit.

Itaque Berosus et hoc testimonio, ni fallor fuerit primus. Secundus est Aristoteles qui librum conscripsit, cui Magico fuit inscriptio: Sed Eudoxus, et Hermodorus Platonicus, et Xanthus Lydus videntur Magorum multa prosecuti. Et Hermippus de quo supra.

Fuerunt postea duo Chaldaei, Iuliani pater, ac filius. De quibus ita est apud Sudam. Iulianus Chaldaeus philosophus, pater eius Iuliani, qui vocatus est Theurgus, scripsit: De daemonibus libro IIII . Sunt autem ad custodiam cuiusque hominum membri. Qualia sunt Chaldaica sacrificia. Deinde Iulianus praedicti filius sub M. Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia carminibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt.

In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carminibus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subinde Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit citatque eius librum VII : "De zonis". Zonae autem quid fuerint in Chaldaica theologia postea fiet palam. Adducuntur etiam a Porphyrio, Symbulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt. Chaldaeorum libri aliquod philosophici videntur in Arabicam quoque linguam fuisse versi. Scribit enim Avenrois quodam loco apud Chaldaeos philosophiam, ita perfectam quondam fuisse, sicuti fuit, ut ipse loquitur, tempore Aristotelis. Fuerint libri Zoroastri, postea quam a Iuliano, aut quovis alio, Graeci facti sunt, in tanta veneratione, ut Clemens scribat, eos Christianos, qui Prodici haeresin sequerentur, gloriari solitos, se eius arcanos libros possidere.

"Et Porphirius in Plotini vita narrat Christianos multos, ex antiqua philosophia profectos, Adelphii, et Acylini fuisse sectatores, eosque Alexandri Lybici, Philocomi, Demonstrati Lydi, plurimos libros circuntulisse, et revelationes quasdam Zoroastris, Zostriani, Nicothei, Allogenis, Mesi, aliorumque huiusmodi palam ostendentes, multos decipientes, et ipsi antea decepti. Qui assererent Platonem, intelligibilis essentiae profundum minime penetrasse. Eaque de causa Plotinum, multas in ea argumentationes intulisse, atque contra eos librum scripsisse, qui contra Gnosticos est. Et Amelium eius auditorem libros XL composuisse contra librum Zostriani. Ipsumque Porphyrium multis argumentis ostendisse librum Zoroastri ab illis inscriptum adulterinum novumque esse et ab illis confictum qui struebant haeresin, ut eorum institutiones esse Zoroastris veteris crederentur.

Ex quo loco apparet, in tam magna fuisse Zoroastri libros aestimatione, ut considerent multi, vel rationibus, vel authoritate, quae eius esse crederentur Platonis dogmata theologica posse convelli; et novam in theologia Christiana haeresim, vel constituere, vel constitutam confirmare. Sed utinam integra ea oracula haberemus, quae Picus invenerat. Utinam quae Chaldaei, Persaeque in ea commentati fuerant. Utinam libellum cum enarratione, qui Chaldaicam theologiam complectebatur. Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit, quatuor Porphyrii librorum quos, ut refert Suidas, scripserat in historiam Iuliani Chaldaei philosophi, eius nimirum qui ea oracula in Graecum sermonem verterat. Sed ingens profecto naufragium passa est philosophica Respublica in amissione commentariorum eius auditoris Iamblichi, quorum XXVIII. librum Damascius bis citat sub titulo, Chaldaicae perfectissimae Theologiae, semel et iterum, host en tois…. Sicuti in Chaldaicis fatetur Iamblichus. Sed et huius discipulus, Syrianus; cognomento Magnus testante Suida libros X. scripsit in Logia, hoc est oracula Zoroastri forte omnia. Sed proh nefas maximum ea scripta et thesauri periere omnia: et ex tanto naufragio, vix super fugierunt sexaginta tantum oracula vere divina. Quae quinquagesimo ab hinc anno Parisii a Lodoico Tiletano fuere Graece impressa sub titulo Magika, logia..

Magica oracula eorum, qui a Zoroastre sunt Magorum cum Graecis commentariis, quae reperi postea esse Plethonis Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius progrediamur, non est negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est id in eo viro mirandum qui etiam Deum rerum authorem vel ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem dignoscendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos summus Plato, Magiam Deorum cultum esse affirmat, cum scribit, mageian te didaskei Magiam docet Zoroastri, filii Oromazi. Est autem hoc Deorum cultus.

Porphyrius autem in hunc modum: Para gemhen… Apud Persas vero, qui circa divina sunt sapientes, eorumque cultores, Magi appellantur. Hoc enim significat eius regionis propria dialecto Magus.

Ioannes quoque Picus ait, nomen hoc Magus, idem esse apud Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille.

"Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera cernuntur, ut honestam atque expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam regum reges, praecipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus. Hic vero ita. Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud gentem suam. Eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam, reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt, unde et ipsi primum, in nativitate Domini salvatoris, primi ortum intellexerunt, et venientes in Betlem adoraverunt.

Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non alius sibi vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui nomini, rem quoque apud magos respondisse author est Arnobius, vir pius et Catholicus, de eo Hosthane scribens, cui maxime infensus videtur fuisse Plinius. Inquit enim esse Eorum magorum, et eloquio, et negotio primus Hosthanes, et verum Deum merita maiestate prosequitur, et angelos ministros, et nuncios Dei, sed veri, eius venerationi novi assistere. Ut e nutu ipso, et vultu domini territi contremiscant. Idem et Daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos.

Proclus vero ex Porphyrio referens, libro XI. In Timaeum, in hanc sententiam, ne semper Graeca asseram, scripsit Quacumque vero, et esse Deos et providentiam eos rerum habere putant, et multa eorum quae fiunt, posse etiam aliter evenire, hi et preces convenienter approbant, et vitam nostram dirigere confitentur. Atque addunt, proborum hominum preces convenire maxime: Quoniam nos divinitati connectant. Simili enim, simile coniungi amat. Diis autem, probus vir, simillimus est. Et quia in custodia sint iis qui virtuti incumbunt, et a corpore veluti a carcere comprehensi, debent Deos precari de transitu ab hoc loco. Et quia veluti filii, a patribus distracti, precari eos convenit de regressu ad veros eorum patres Deos. Et quoniam veluti patre, et matre carere videntur ii, qui non curant precari, neque se se convertere ad praestantiores. Et quia in omnibus gentibus, qui sapientia excelluerunt, circa preces studiosi fuerunt. Indorum quidem Brachmanes, Magi vero Persarum. Graecorum vero, qui maxime Theologi fuerunt. Qui et sacrificia instituerunt, et mysteria. Chaldaei vero, et aliter divina coluerunt et ipsam Deorum virtutem, Deorum confitentes esse, venerati sunt. tantum abest, ut ob virtutem facta spreverint.

Magi itaque inter alios sapientes maxime Deum sunt venerati: maxime ad Deum preces et sacrificia porrexerunt. Propriamque eorum virtutem Dei virtutem esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant. Angelos agnoscunt. Paradisum praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veritate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apollinis oraculum quamuis plerumque mendax, in hoc vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque.

Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia, et religio, et si non vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse maxime et execrandus.

Alia magiae pars est cognitio coelestium motuum atque virium exacta. Per quam, et influctus coelorum in haec inferiora percipiuntur et ad humanae usum vitae, in seminationibus, plantationibus et in universum in omni agricolendi ratione fructus capiuntur. Quod in Cassio Uticense maxime apparet. Recta itaque ratione, non solum Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chaldaeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse.

Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Sympathiam, quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus, gremioque naturae profert.

Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud, quam Dei venerationem: et coelorum atque naturae virium cognitionem. Quam cur vel Plinius rideat, vel horreant alii, nihil video, praeter quam quod ridendus ipse sit, et deplorandus.

Talis Magiae veluti simia quaedam, et infelix aemula, goetia apud nequam homines est nata, cultu, ac commertio daemonum referens Magiae Theologiam: praedictionibus, humanorum eventuum singularium, similis facta Astrologiae et naturalis, veraeque Magiae effectiones praestigiis repraesentans: ut quae sunt, non esse videri: et quae non sunt, esse videri faciat: ad omnia, ope atque opera daemonum adhibita. Quae si circa defunctorum corpora exerceatur, Necromantiae nomen est adepta. Si ad ignem, aut aquam, Pyromantia, et Hydromantia vocatur. Mateotechnia vero si circa aerem: quoniam simul aere percusso evanescat. Pharmacia vero ea est, quae cibis putoque philtra, resque amatorias fingit procurare, qualem narrat se expertum Lucianus, et Apuleius, et qualem in multo usu apud Thessalas mulieres fuisse scribunt. Finxit etiam medicinas quasdam ad morbos varii generis depellandos se novisse. Ita evenit, eos qui, cum mali essent, sub bono nomine sibi voluerunt credi, non goitas, quod nomen est a dolore, se Magos quod est a pia sapientia se appellari maluisse. Fatear quoque multos, qui vere Goites essent, uti Magi viderentur, ex bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vulgus ad se, quaestus gratia traherent. Huiusmodi fere sunt aliqua apud Eusebium, atque Gregoram, quae ipsi ex Hecates oraculo se desumpsisse affirmant. Quae daemonum sunt quaedam evocationes et praestigia: Quae impia, nolimus cum piis hisce commiscere.

Verum ad oracula Zoroastri redeuntes, operae fuerit praecium, antequam ea vel proponamus, vel exponamus, quaedam veluti prolegomena eorum praenotare, ut nimirum facilius eorum sensa intelligamus. Sunto autem haec prima, quae scripta sunt a Proclo in prooemio commentariorum suorum in Platonis Parmenidem. He de ton Sacrorum vero nominum, Deorum, secundum eorum mysticam interpretationem, traditorum. Ut ea quae ab Assyriis celebrantur, Zonae, et Azoni et Fontes, et Amilicti, et Synoches. Per quae illi ordines Deorum interpretantur. Similia his Psellus postea tradidit, utinam sicuti prolixius, ita et diligentius sed qualiacumque sint, non inutilia cognitu fuerint. Sunt autem haec verbis suis.

Pselli expositio per capita, dogmatum quae sunt apud Assyrios

Post unum, paternum dicunt profundum ex tribus triadibus repletum. Singulas autem triadum, habere Patrem primum. Deinde Potentiam mediam et mentem ad haec tertiam quae claudat triadem in se ipsam. Vocant autem has, etiam intelligibiles. Post quas alium ordinem, intelligibilium simul et intellectualium. Trine et hunc distinctum; in iyngas, et Synocheas, et Teletarchas. Post medium hunc ordinem, intellectualis est. Unam quidem habens triadem paternam. Eam quae est semel trans, et Hecates, et quae est bis trans. Aliam quae est Amilictorum trium et unum hypezocota. Fontes vero hi sunt septem. Post vero hosce fontes sunt hyperarchii, dein azoni, deinde Zonaei. Post quos Angeli, dein Daemones. Post quos Animae. Et tandem mundus corporeus. Septem autem dicunt mundos corporeos, Empyreum unum, et primum et tres post eum Aethereos. Deinde tres materiales, Innerratricum, Erraticum, et qui sub Luna est. Et primum quidem determinant, secundum mentem. Aethereos vero secundum animam. Materiales vero secundum naturam. Fontem vero Angelorum, et Daemonum, et animarum et naturarum, Hecatem esse dicunt. Deducunt vero multoties animam in mundum, ob causas multas. Vel ob alarum defluxum, vel ob voluntatem paternam, ad exornandam terrenam sortem. Existimant etiam mundum esse aeternum. Dicunt quoque Aden multipliciter et nunc Deum ipsum nominant Principem terrenae sortis. Nunc autem locum sublunarem. Modo etiam, medietatem aetherei mundi, et materialis. Modo quoque irrationalem animam et ponunt in ea rationalem, non essentialiter, sed respectu quodam quando Sympathiam secum habuerit. Ideas existimant, nunc quidem paternae mentis conceptiones nunc autem universales rationes, mentis, animae, naturae quas dat quidem Mens ipsi animae. Anima vero naturae sympathiam dicunt esse superis cum inferioribus et maxime quae sub luna sunt. Restituunt vero in pristinum animas, secundum mensuram propriarum purgationum, in totis mundi regionibus. Quasdam etiam supra mundum reducunt. Horum autem dogmatum plurima et Aristoteles et Plato susceperunt. Plotinus vero et Porphyrius, et Iamblichus, et Proclus, omnia sunt secuti et tamquam divinas voces, ea susceperunt.

In alio Exemplari, ita se habet Eiusdem per Capita, de dogmatis quae sunt apud Chaldaeos

Septem dicunt corporeos mundos. Empyreum unum, et primum, et tres post ipsum Aethereos, deinde tres materiales. Quorum postremus terrenus dictus est, et osor lucis, qui est sublunaris locus, habens in se, etiam materiam quam vocant profundum. Unum principium universorum opinantur, et unum ipsum, et bonum celebrant. Dein Paternum quoddam profundum venerantur, ex tribus triadibus compositum. Quaeque vero trias, habet Patrem, Potentiam, et Mentem. Deinde est intelligibilis Iynx et post eam, Synocheus, Empyreus, Aetherius, et Materialis. Post vero Synocheas, Teletarchae. Post hos vero, Fontani patres, qui vocantur etiam mundi ductores. Quorum primus is qui semel trans dicitur. Post quem Hecate, dein is qui bis trans. Post quem, tres Amilicti,et ultimus, hypezocos. Venerantur quoque fontanam Triadem, fidei, et veritatis, et amoris. Dicunt etiam Archicum solem, a solari fonte, et Archangelicum, et fontem sensus, et fontanum iudicium, et fulmineum fontem, et fontem dioptrarum et characterum fontem, insidentem ignotis synthemasi et fontanas summitates Apollinis, Osiridis, Mercurii. Materiales vero fontes dicunt, centrorum et elementorum et somnorum Zonam et fontanam Animam. Post autem fontes dicunt esse principia. Fontes enim principaliores sunt, principiis. Zoogonorum vero principiorum, summitas quidem Ecate vocatur. Medietas vero, Anima principalis. Terminatio vero virtus principalis. Sunt vero apud ipsos, etiam Azonae Ecatae, ut Triecdotis Chaldaica, et Comas, et Ecclystica. Azonici vero apud ipsos Dii, Serapis, et Dionysus, et Osiridis series, et Apollinis. Azoni vero vocantur, qui libere in libertate vivunt potestatem exercentes in Zonas, et supersedentes manifestis Diis. Zonaei vero, qui coelestes Zonas separatim et libere circumvolventes et ea quae hic sunt administrantes. Divinum nam genus apud ipsos est Zonaeum cui distributae sunt mundi sensibilis regiones et sortitum est circa materialem locum, sortitiones. Post Zonas vero est, inerrans circulus, continens septem sphaeras, in quibus sunt Astra. Et alius quidem apud eos est solaris mundus, aethereo profundo serviens, alius vero Zonaeus unus e septem existens. Humanarum animarum, causas duplices fontanas ponunt. Paternam Mentem, et fontanam animam, et procedit quidem eis particularis anima, a fontana per voluntatem patris. Habet vero et per se genitam essentiam, et per se viventem. Non enim est, ut ab alio mota. Nam iuxta oraculum, portio est ignis divini, et ignis lucens et intellectio paterna. Et est forma immaterialis, et per se subsistens. Tale enim est, omne divinum, cuius pars est anima. Et omnia dicunt esse, in singula anima. Per singulam vero proprietatem ignotam, fabilis et ineffabilis Synthematis. Deducunt vero animam saepe in mundum, ob causas multas, vel ob alarum defluum, vel ob voluntatem patris. Opinantur vero mundum aeternum, et astrorum periodos. Aden multis modis partiuntur et nunc ipsum Deum nominant principem terrenae sortis nunc vero sublunarem locum dicunt. Nunc autem medietatem aetherei mundi, et materialis. Nunc etiam irrationalem animam. Et ponunt in ipsa rationalem, non essentialiter sed per respectum, quem compatitur cum ea, et profert particularem rationem. Ideas existimant, modo patris conceptus et modo universales rationes, et naturales, et animasticas et mentales modo autem separatas entium existentias. Magicas vero rationes constituunt a summis potestatibus, et a terrenis materiebus. Compati aiunt, super inferis et praesertim sublunaria. Reducunt vero animas post obitum, secundum mensuram propriarum purgationum in cunctis mundi regionibus. Quasdam etiam supra mundum attollunt et media ipsas constituunt, impartibilium et partibilium naturarum. Horum vero dogmatum pleraque et Aristoteles, et Plato susceperunt. Plotinus vero, et Porphyrius, et Iamblichus, et Proclus omnia sunt secuti, ut divina voces ea sunt amplexati.

Finis

Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio.

Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus"

Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mundum produxerit. Neque aliter videntur haec suscipienda, quam fuerint olim, Sibyllarum oracula suscepta. Inter quae multa fuerunt, quae veteribus patribus, vera, ac pia visa, Catholica Ecclesia maximopere, et laudavit, et comprobavit. Atque haec sine dubio causa est, cur Proclus, et theoparadoton , a Deo traditam, hanc Theologiam appellet, et entheon.

Et primam omnium maxime mysticam esse, est in confesso, Chaldaicam. Revera enim haec, et contradicere videtur maxime omnium nostris conceptibus.

Logia haec nos, sparsa huc, illuc, per Platonicorum libros collegimus, ex Procli Theologia, commentariis in Parmenidem, Timaeum, Rem publicam, Cratylum. Ex Hermia in Phaedrum. Ex Olympiodoro in Philebum in Phaedonem, ex Synesio, ex Simplicio in quartum Physic., ex ipso denique Damascio, et Nicephoro Gregora. Sed ea in classes quasdam, intelligentiae clarioris gratia, redegimus: XII, singulis tamen primam authoris nominis litteram praefiximus, ut cognoscatur unde ea sumpserimus.

Next section


Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.