Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
Previous section

Next section

MENS, INTELLIGIBILIA, Et Mentalia

Et unius mentis intelligibilis

Non enim sine intelligibili mens est non seorsum existit.

Quaedam sane sunt mentalia et intelligibilia quaecunque, dum intelligunt intelliguntur.

Cibus vero intelligenti, est intelligibile.

Disce intelligibile, quandoquidem extra mentem existit

Et Mentis quae empyreum mundum ducit.

Mentis nam mens est, quae mundi est artifex ignei.

Qui supermundanum paternum profundum estis intelligentes.

Intelligibilis, omnis sectionis princeps est.

55 Est enim quoddam intelligibile, quod oportet te intelligere mentis flore.

Vel enim inclines, ut mentem, et illud intellexerit.

Ut aliquid intelligens, non illud intelliges.

Est nam roboris circumquaque lucidi potentia.

Mentalibus fulgens sectionibus, non sane oportet

60 Vehementia intelligere, intelligibile illud.

Sed mentis amplae, ampla flamma

Omnia metiente, praeterquam intelligibile illud

Opus ergo est hoc intelligere, nam si inclinaveris

Mentem tuam, etiam illud intelliges non parum

65 Sed purum converte oculum

Ferentem tuae animae, tendere vacuam mentem

In intelligibile, ut discas intelligibile.

Quandoquidem extra mentem existit.

Deum hunc intelligit omnis mens, non enim sine

70 Mens est intelligibili, et intelligibile

Non sine mente existit.

Ignis mentalis, mentalibus presteribus cuncta

Cedunt servientia, Patris persuasorio consilio

Et intelligere, semperque manere impigra vertigine

75 Fontes, et principii, vertere, semperque manere impigra vertigine.

Sed nomen venerandum, insomni vertigini.

Mundis indens, terribiles ob patris minas.

Sub duabus mentibus, vitigenius fons continetur animarum

Et facta,[ERROR: no reftable :]

Tiskarska greška, prema grčkom "poietes" trebalo bi biti lat. "factor".

qui per se operans fabrefacit mundum

80 Qui ex mente exiliit primus.

Indutus igni ignem. Vinculum[ERROR: no reftable :]

Krivo je otisnuto unicolorum umjesto vinculum.

ut temperet.

Fontanos crateras, sui ignis florem sustinens.

Mentalibus fulget sectionibus, amoreque implevit omnia.

Infigurata figurans

85 Examinibus similes, feruntur perrumpentes

Per mundi corpora.

Quae Mens dicit, intelligendo sane dicit

Potentia quidem cum illis. Mens vero ab illa.

Previous section

Next section


Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.