Mikac, Nikola (floruit 1573-1604) [1592], Obsidio Sisciensis domini Micatii Anno Domini 1592, versio electronica (), Verborum 948, Ed. Martin Juraj Kovačić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [mikacobsidio].
Verumtamen Dei optimi maximi ope, hostis dolo excubatorum Castri vigilantia cognito Prafectisque patefacto, quorum consilio tantisper dilatum, et connixum, donec militum animi cognoscerentur ac constantia firmarentur, qua firmata, ac prima luce noctis secundae ad invadendum hostem clam instituta, et edicta, adeo ferventi animo a paucis militibus ingenti clamore edito (is enim in inopinantem excitatus plurimum rem hostis confundit) invasi ut in ipso fossato (quod pluribus in sepulchrum cessit) sanguinem pluviis admistum calcarent, hostemque madidum (pluerat enim leniter tota fere nocte) sic oppressum cruorem in fossato libare cogerent, reliquos una cum Hrustan Bego fossati Praefecto in turpem fugam ad tentoria usque converterent; fixerat enim hostis in Insula contra portam quatuor ingentia tentoria cum aureis signis in quibus Praesidium equitum ad defendendos fossati pedites latuerat, peditibus percussis et discussis, metuque hac fortuna equitibus incusso mox tentoriis plus ruptis, quam solutis pedester simul cum equite tanta velocitate ad pontem, quem latenter in combusto Sisciniensi oppido straverant contendit, ut vix fugientes hostiles turmas sustinuerit, quem postquam transiissent, sine ulla cunctatione rumpunt, atque solvunt, equitesque per abditas convalles ne nostris globis ferirentur, partiuntur. Aegre admodum diem infaustum transigentes prius nocturnam fugam, quam sextae diei lucem expectantes obsidionem gravi cum murmure, comminatione, ac turpi in Praefectos invectione solvunt, amissis plurimis insignitus viris -- 205 -- ac in loco obsidionis 75. inventis mortuis, nostris vero tota haec tragaedia ob Christianae Reipublicae defensionem, ac fidem suscepta non nisi tribus in Castro trajectis iisque Deo dicatis.
Mikac, Nikola (floruit 1573-1604) [1592], Obsidio Sisciensis domini Micatii Anno Domini 1592, versio electronica (), Verborum 948, Ed. Martin Juraj Kovačić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [mikacobsidio].
|