Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Aldus Manutius (Aldo Manuzio) (1449 – 1515) [1498], Aldi Manutii epistulae dedicatoriae ad Danielem Clarium (1498 – 1504), versio electronica (University Press; Bohn, Cambridge; London), Ed. Beriah Botfield [word count] [1001manutius-clario]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
254
Poetae Christiani Veteres; scilicet Prudentii, Prosperi Aquitanici,
Joannis Damasceni, Cosmae Hierosolymitae, Theophanis, Sedulii, Juvenci,
Aratoris, Probae Falconiae, Lactantii Firmiani, Cypriani, Tipherni, S.
Damasi, Gregorii Nazianzeni, et Nonni, aliorumque Christianorum Poetarum
veterum carmina sacra, Greece et Latine, omnia ex recognitione Aldi Romani.
Accedunt Homerocentra, quae et Centones ex Homero, Graece, cum
interpretatione Latina, studio Petri Candidi, Monachi, Venetiis, ex Aldi
academia,
Aldus Romanus, Danieli Clario Parmensi, bonas literas Ragusii profitenti, S.
VIDE an ita sit quod aiunt, mi Clari, malos et daemonas et homines rebus bonis
semper esse contrarios, quod, ex quo statui Christianos poetas cura nostra impressos
publicare, ut loco fabularum, et librorum gentilium infirma puerorum aetas illis
imbueretur, ut vera pro veris, et pro falsis falsa cognosceret, atque ita
adolescentuli, non in pravos et in infideles, quales hodie plurimi, sed in probos
atque orthodoxos viros evaderent quia: adeo a teneris assuescere multum est, tot
illico oborta sunt impedimenta malorum invidia et domesticorum, καὶ ταῖς τῶν καταράτων, καὶ δραπετευόντων δούλων
ἐπιβουλαῖς, ut pene opprimerer. Tandem Jesu Christo, Deo optimo maximo
adjuvante, (nam si ipse pro nobis, quis contra nos?) Prudentius primus ex
Christianis poetis, qui in manus nostras pervenerunt, abusque Britannis accitus, cum
jam mille et centum annis et plus eo delituisset, exit in publicum, typis nostris
excusus, ut prosit Christianis suis. Idque sub tuo nomine, Clari suavissime, ut in
ista urbe Ragusio inclyta, et plena nobilitatis, sereno vultu, quo optimus quisque
ac doctissimus istic solet, excipiatur. Utetur primum te hospite, ut per te, qui
vitae integritate, ac bonarum literarum, quas publice profiteris, doctrina, apud
istos optimos virtutisque amantissimos cives multum, et authoritate, et gratia
vales, ab omnibus cognoscatur. Illud fortasse miraberis Dittochaeum inter Prudentii
opera connumeratum, necnon Prosperi epigrammata, digna lectu, quod una cum Prudentio
imprimenda curarim, me 255 censuisse; sed magis
mirabere, cum et Dittochaeum perlegeris, et epigrammata, cur ab omnibus fere doctis
aetatis nostrae barbara, indignaque lectu habita fuerint, condemnataque indicta
causa. Nemo, enim, ex doctis ea opera (ut opinor) legit, nec qui adhuc invenire, qui
nisi primum versum legerit. In quibus et ipse annumerabar. Quaedam tamen correctiora
desiderabis, quae nos, ut in antiquissimo invenimus exemplari, quod unum erat
duntaxat, dimisimus. Juvencum praeterea, Sedulium, Aratorem, quos tandiu typi nostri
parturiunt ob circiter octo
Aldus Manutius Romanus Danieli Clario Parmensi, in urbe Rhacusa
bonas literas publice profitenti, S. P. D.
Christianos poetas, jam annum in thermis nostris excusos, tandem, ml Clari, emittimus, tibique viro Christianissimo et morum magistro nuncupamus: qui ne cito, ut ego statueram, et tu optabas, publicarentur, tot mihi impedimenta fuerunt, ut ipse mecum saepe sim admiratus, duxerimque κακοδαιμόνων id fieri opera, ne si in locum gentilium, lascivorumque poetarum, hi nostri Christiani poetae in scholis, ubi teneri puerorum animi instituuntur, succederent, facile in bonos plerique omnes evaderent. Quoniam quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu; atque adeo a teneris assuescere multum est. Sed Jesu Christo, Deo optimo maximo, adjuvante, vicimus. Nam sanctissimos libros, qui circiter mille annos latuere, publicavimus, ut amentur leganturque in scholis, fiatque non ut antehac, cum fabulae, quibus tenera puerorum aetas imbuitur, pro historia habebantur; quae est potissima, ut puto, causa, quod quamplurimi e doctis et vitiosi sunt et infideles. Sed contra pro falsis falsa habeantur, et vera pro veris. Et si usquam hisce libris proficient studiosi, id erit maxime in ista urbe Rhacusa tum civium probitate, quam a parentibus longa serie tanquam haereditatem accipiunt, tum te magistro. Deus quam bene convenit optimum virum, eumque doctissimum in optima urbe, et bonarum literarum 256 perstudiosa, esse praeceptorem. Quamobrem et tibi, et Rhacusae gratulor plurimum, idemque oro eveniat in caeteris Christianae religionis civitatibus. Quod tamen facillime spero futurum, si a teneris annis hosce Christianos poetas pueri doceantur, imbuanturque divinis. Nam cum ad gentiles jam bene instituti legendos se conferent, bona quaecunque invenerint legendis illis, ut e spinis rosas, et id genus flores, accipient; mala vero, et quae moribus obsunt, prudentes, tanquam scopulum, evitabunt. Vale, mi Daniel, cum Daniele Restio nostro homine integerrimo necnon tam moribus quam literis ornatissimo, meque amate, ut facitis.
Aldus Manutius (Aldo Manuzio) (1449 – 1515) [1498], Aldi Manutii epistulae dedicatoriae ad Danielem Clarium (1498 – 1504), versio electronica (University Press; Bohn, Cambridge; London), Ed. Beriah Botfield [word count] [1001manutius-clario]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.