Aldus Manutius (Aldo Manuzio) (1449 – 1515) [1498], Aldi Manutii epistulae dedicatoriae ad Danielem Clarium (1498 – 1504), versio electronica (University Press; Bohn, Cambridge; London), Ed. Beriah Botfield [word count] [1001manutius-clario].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Christianos poetas, jam annum in thermis nostris excusos, tandem, ml Clari,
emittimus, tibique viro Christianissimo et morum magistro nuncupamus: qui ne
cito, ut ego statueram, et tu optabas, publicarentur, tot mihi impedimenta
fuerunt, ut ipse mecum saepe sim admiratus, duxerimque κακοδαιμόνων id fieri opera, ne si in locum
gentilium, lascivorumque poetarum, hi nostri Christiani poetae in scholis,
ubi teneri puerorum animi instituuntur, succederent, facile in bonos
plerique omnes evaderent. Quoniam quo semel est imbuta recens servabit
odorem testa diu; atque adeo a teneris assuescere multum est.
Sed Jesu Christo, Deo optimo maximo, adjuvante, vicimus. Nam sanctissimos
libros, qui circiter mille annos latuere, publicavimus, ut amentur
leganturque in scholis, fiatque non ut antehac, cum fabulae, quibus tenera
puerorum aetas imbuitur, pro historia habebantur; quae est potissima, ut
puto, causa, quod quamplurimi e doctis et vitiosi sunt et infideles. Sed
contra pro falsis falsa habeantur, et vera pro veris. Et si usquam hisce
libris proficient studiosi, id erit maxime in ista urbe Rhacusa tum civium
probitate, quam a parentibus longa serie tanquam haereditatem accipiunt, tum
te magistro. Deus quam bene convenit optimum virum, eumque doctissimum in
optima urbe, et bonarum literarum 256
perstudiosa, esse praeceptorem. Quamobrem et tibi, et Rhacusae gratulor
plurimum, idemque oro eveniat in caeteris Christianae religionis
civitatibus. Quod tamen facillime spero futurum, si a teneris annis hosce
Christianos poetas pueri doceantur, imbuanturque divinis. Nam cum ad
gentiles jam bene instituti legendos se conferent, bona quaecunque
invenerint legendis illis, ut e spinis rosas, et id genus flores, accipient;
mala vero, et quae moribus obsunt, prudentes, tanquam scopulum, evitabunt.
Aldus Manutius (Aldo Manuzio) (1449 – 1515) [1498], Aldi Manutii epistulae dedicatoriae ad Danielem Clarium (1498 – 1504), versio electronica (University Press; Bohn, Cambridge; London), Ed. Beriah Botfield [word count] [1001manutius-clario].
|