Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
Moralium distichorum Libri
F. EUSEBIUS CARMELITA HAERETICAE PRAVITATIS Inquisitor generalis apud Lovanienses
Flavio Iacobo. S. D.
Quod auctoritatem meam accedere cupis, ut Cato tuus minor, quem ego maximum adpellare soleo, tutus ab invidorum morsibus in lucem prodeat, facis tu quidem ut virum pium, atque prudentem decet, qui novis improborum hominum opinionibus reiectis, sanam, sinceramque veterum patrum doctrinam amplexaris, atque utinam ut in re dissimili apud Ethnicum Poetam senex quidam Deum precatur, decem tui similes Christiana Ecclesia commilitones haberet: nam et perditissimos hostium conatus facilius reprimeret, et rem prope collapsam in pristinum statum
restitueret: verum haec optare quidem possumus, sperare, nisi Deus
FLAVIUS IACOBUS Eborensis Olysipponensibus Ludimagistris. S. D.
Scripseram superioribus annis Catonis exemplo, Disticha nonnulla Latino sermone, quae Francisco Magno Etruriae Duci dedicare in animo habebam, ut Cosmus puer suavissimus, qui biennio ante illi e Ioanna Austria natus erat, cum primum per aetatem licuisset, his quasi et morum, et literarum rudimentis imbutus, in avitam, paternamque virtutem incenderetur. At cum flos ille, in quo omnis Etruria, immo omnis Ausonia se oblectabat, repente arescens et nostras, et parentum spes secum abstulerit, necessario consilium mutavi, et ut opus regio puero (delicias, et amores parentum) publice, privatimque erudiendam susceperitis, iuvabit (opinor) huius carminis lectio pia studia, et ad maiora promovebit. Porro non sum nescius, permultos magna, et excellenti doctrina viros in hoc scribendi genere et Graece, et Latine desudasse. At nostra haec apis (quod sine invidia dictum sit) amoeniora pascua ingressa, e thymo coelesti rore insperso favos suos concinnavit, unde odoris suavitas teneris animis infusa, et in Deum Opti. Max. pietatem, et in patriam amorem, et in Regem Philippum singularem benevolentiam, et observantiam procreabit. Valete viri optimi, et urbem omnium quas Sol videt,
FLAVIUS IACOBUS IOANNI TYPOGRAPHO. S. D.
Video a te subinde Ovidii Heroidas typis excudi, et laudo: ea enim lectio, et pueris necessaria, et provectioris aetatis hominibus periucunda esse solet: quare cum rursus illas in lucem emittes, ut castigatius opus ex officina tua prodeat, duo loca in Ibide emendabis. Versiculus enim ille, qui hactenus nullo fere, aut certe dilutissimo sensu in hunc modum legebatur: Armatusque tulit vulgus in arma potens. ita pristino nitori restituendus: Armatusque tulit vulnus, inermi opem. haec enim vera est Telephi periphrasis, qui armatus ab Achille hoste vulnus, supplex vero, et inermis vulneris remedium accepit. Iam vero in illo altero, qui ita in omnibus exemplaribus habebat. Strymoniae matres Orpheon esse ratae Egnatius recte Orpheon expunxit, at duriuscule Orphea te reposuit. Cum Orpheos in primo obliquorum repositum oportuisset. Ita una literula viro docto imposuit. Legendus itaque ad hunc modum versus: Strymoniae matres Orpheos esse ratae. Ut sit sensus et is quidem apertissimus, diripiant tuos artus Strymoniae matres, non tuos ratae, sed illius potius Orpheos, quem illae, ut mulierum osorem miserabiliter dilaniavere, nota est fabula, iam vero Gnathonis ille senariolus ex Eunucho, qui liquidis eliditur. Quod Comicis Poetis familiare est. Sed hoc ad Terentium, non ad Ovidium pertinet. Bene vale. et Gilianum meo nomine saluta. cui hanc epistolam ostendes.
AD VINCENTIUM GILIANUM,
Giliane pater meum Catonem Sic vultu excipies Catoniano, Ut flagris, verubusque virgulisque Conscius misere domum revertat. Sin notas renuis severiores, Et censor cupis Atticus videri. Pallentes age cerulas repone. Pomponi miniatulas putabo.
In obitum Francisci Medicis Magni Etruriae Ducis.
Occidit ille soli magnus regnatur Etrusci. Occidit, et nusquam est, qui modo tantus erat. Sic iacet indomitis Aquilonibus eruta quercus. Sic iacet irati turris ab igne Iovis. A genus infaelix hominum quibus omnis in auras Spes abit, et toties irrita vota cadunt. Quae Medici puero nuper, matrique parabam, Magnus et in partem venerat ille parens. Nunc aliis (ingrata ferunt sic fata) relinquam. Forsan et hic haeres vix Mihi notus erit. Tot ne inventa mihi, vigilataque carmina frustra? Sic abit infaelix, longus et ille labor? Scribe aliquid, fessam quo consolere senectam Certior in dubiis posthume rebus amor.
Lactantii Monachi Cassinatis ad Christianum puerum pia exhortatio.
Christus adest, Christus capti sit carminis auctor. Illius auspiciis hoc breve surgat opus. Et quicunque puer leget haec, quaecunque puella, Christus in illius plurimus ore sonet. Dicat, et o nostrae spes, et tutela salutis Huc ades, Totus et insinua tete mihi, totus ut ipse Prae desiderio langueo Christe tui. Et peccare veta, per tinctos sanguine clavos; Per latus, et per quam mors iacet atra crucem. Et per quae tacitam tentarunt gaudia matrem, Victor ab inferna dum Styge Christe redis. Coetera parce puer. Curabit coetera Christus. Christus amor, Christus deliciumque tuum.
Ariae Montani Theologi Hispalensis.
Christus in hoc certe est, Christus Deus ipse libello. Ille lyram vatis temperat, ille regit. Ille Deus pueris mores effingit honestos, Format et os tenerum, blandaque verba docet. Utque recens virtus venientes crescat in annos, Ire iubet puerum, quo vocat illa Dea. Neve vetus serpens humanae labis origo Impediat cursum, fit comes ipse viae Faelix, cui talis comes, et custodia talis Contigit. audacter quolibet ire licet.
Theophilli Allobrogis apud Bituricenses Ludimagistri.
Naturae vim multiplicem, caussasque latentes Maiestate pari tradit Aristoteles. Reges, et regum res gestas scribit Homerus. Mollia Callimacho carmina dictat amor. Grande cothurnatus sonat Aeschylus, et suus aeque Atticus in pretio est soccus Aristophani. Ruris opes, et signa polo convexa, quid agri Utile cultori, quid secus, Flavius Etruscum puerum iubet auspice Musa Ire per et laudes, et benefacta patris. Vixisses utinam Dux inclyte, forte laboris Ingenui vati praemia digna forent.
Henrici Angli Iesuitae e Seminario Augustano.
Sive Uticae moriens, seu qui Extitit, illustris vixit uterque Cato. At minor hic, pueris mores quia fingit honestos, Dispeream, si non vincit utrumque senem.
Statii Achillis Poete Lusitani.
Disticha composuit Galla de gente Secundus Non mala, et Eusebio teste Latina satis.
Gulielmi Budaei adolescentis.
Illa vetus Marii quercus, volat unde per auras Ignea tela gerens nuncia fulva Iovis, Aruit, et nusquam est. vix nomen restat inane. Vix ager Arpinis cognitus agricolis. Falluntur vates, at me non fallet Apollo, Paucula si de te cum Cicerone loquar. Hic Cato quem, Flavi, fingis praecepta docentem, Canescet saeclis innumerabilibus.
Antonii Fulgosii Liguris.
Heus Flavi iste tuus Cato, Catones Omnes, me Hercule, vincit et Latinos Et quos Socraticae dedere Athenae. Quid? quod perspicuae nitore linguae Romano fluit aemulus Tibullo. Sic punctum tulit omne, et omen in aevum. Ibit dulcis, et utilis libellus.
Dionysii Hedui D. Germani Abbatis.
Cui donas Iber aureum libellum? Quem tibi studium perenne laudis Chrysippi vigilavit ad lucernam.
Valdaurae medici Valentini in Iobi xenia.
Festivissimus omnium Poeta. Noster scilicet ille Martialis, Si Flavi legeret brevem libellum, Ridens diceret, en cinaede verpe Tu meam quoque Bilbilin lacessis?
Martini Gamboae Theologi Cantabri Carmen.
More meae gentis si fas mihi dicere pauca, Dicere pauca quidem, vera sed illa libet. Flavius hic flavo tot gemas illigat auro, Quot brevis hic numero verba libellus habet.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.