Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

F. EUSEBIUS CARMELITA HAERETICAE PRAVITATIS Inquisitor generalis apud Lovanienses Flavio Iacobo. S. D.

Quod auctoritatem meam accedere cupis, ut Cato tuus minor, quem ego maximum adpellare soleo, tutus ab invidorum morsibus in lucem prodeat, facis tu quidem ut virum pium, atque prudentem decet, qui novis improborum hominum opinionibus reiectis, sanam, sinceramque veterum patrum doctrinam amplexaris, atque utinam ut in re dissimili apud Ethnicum Poetam senex quidam Deum precatur, decem tui similes Christiana Ecclesia commilitones haberet: nam et perditissimos

-- --

hostium conatus facilius reprimeret, et rem prope collapsam in pristinum statum restitueret: verum haec optare quidem possumus, sperare, nisi Deus Optimus Maximus opem ferat, vix possumus. Nunc ad tuum Catonem redeo, de quo ita statuo: cuncta in eo accurate, et singulari pietate scripta esse, et quae ita scripta sunt, ut in his miseris, et turbulentis temporibus in manus hominum quam primum veniant, et utile, et imprimis necessarium iudico. Concionator meus, quem petis, Antverpiae sub praelo est, cum primum exibit, ut habeas, curabo.

B. V. Lovanii e Coenobio nostro Pridie Kalen. Septemb.

-- --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.