Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

FLAVIUS IACOBUS IOANNI TYPOGRAPHO. S. D.

Video a te subinde Ovidii Heroidas typis excudi, et laudo: ea enim lectio, et pueris necessaria, et provectioris aetatis hominibus periucunda esse solet: quare cum rursus illas in lucem emittes, ut castigatius opus ex officina tua prodeat, duo loca in Ibide emendabis. Versiculus enim ille, qui hactenus nullo fere, aut certe dilutissimo sensu in hunc modum legebatur: Armatusque tulit vulgus in arma potens. ita pristino nitori restituendus: Armatusque tulit vulnus, inermi opem. haec enim vera est Telephi periphrasis, qui armatus ab Achille hoste

-- --

vulnus, supplex vero, et inermis vulneris remedium accepit. Iam vero in illo altero, qui ita in omnibus exemplaribus habebat. Strymoniae matres Orpheon esse ratae Egnatius recte Orpheon expunxit, at duriuscule Orphea te reposuit. Cum Orpheos in primo obliquorum repositum oportuisset. Ita una literula viro docto imposuit. Legendus itaque ad hunc modum versus: Strymoniae matres Orpheos esse ratae. Ut sit sensus et is quidem apertissimus, diripiant tuos artus Strymoniae matres, non tuos ratae, sed illius potius Orpheos, quem illae, ut mulierum osorem miserabiliter dilaniavere, nota est fabula, iam vero Gnathonis ille senariolus ex Eunucho, qui hactenus multorum ingenia distorsit, et varie a variis legitur, ita in meo vetustissimo codice, et rectissime meo iudicio habet. Tu par pari referto, quod illam mordeat. Nam in quarta sede altera ex

-- --

liquidis eliditur. Quod Comicis Poetis familiare est. Sed hoc ad Terentium, non ad Ovidium pertinet.

Bene vale. et Gilianum meo nomine saluta. cui hanc epistolam ostendes. Rhacusae pridie Kalen. Novembris.

-- --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.