Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

FABULA
Fabellam narrare libet. nec seria semper
Delectare solent. est et sua gratia nugis
Apte compostis. occidi iusserat olim
Rex leo, quotquot erant omnes a stirpe camelos.
Indignum facinus. verum lex Regia vox est.
Nec tutum differre, iubet quodcunque Tyrannus.
Ignescunt animi, et ferro mora plectitur omnis.
Ergo ubi per terras vulgata est fama, novumque
Audiit edictum vulpes, expalluit amens,
Et loca tuta fugae quaerit. timor undique mortis.
Atque oculos leo crudelis versatur ob ipsos.
Huic cornix, celsa dum pendet ab ilice, nulla est
Caussa timoris ait. nec enim te Bactria misit
Deformem gibba, et protenso in pectora collo.
Nec patiens oneris dorsum geris. ergo canum vim,
Aut hominum potius casses, et retia vites.
Illa autem caelum aspiciens pol inquit, inepta es
O soror, aut potius nugatrix garrula, quae me,
Quae te consilio, quaeque annis praeeo, regum
Leges, et rescripta iubes addiscere. num si
Aptet clitellas, et dixerit, esto camela
Rex tibi, rex idem, et iudex, et testis. abibis
Iudicio incolumis, causamque tuebere verbis
Rhetoricum in morem? faelix, quod in aere degis.
Sin minus, his mecum latebris inclusa iaceres.

Fabula significat regibus de medio tollendi quos velint caussas nunquam deesse.

-- 42 --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.