Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

MORALIUM DISTICHORUM Liber Primus.

A Iove quidquid agas, primordia sumere fas est.
Omnia quippe movet, et regit ille deus.

Militia est hominis vita, et certamine in omni
Victor erit, quisquis re patienter aget.

Cum sit corpus iners nobis, caelestis et aura,
Cur non corpus iners serviat? aura regat?

Humanis oculis si virtus alma pateres,
Nulla Dea in terris esset amabilior.

Quamvis ignorent homines, et numina parcant,
Ipsa tamen per se crimina foeda puta.

Pro patria pugna, pro rege, arisque receptis.

-- 6 --


Sors utcumque cadat, gloria certa manet


Qui rex natus eris, regales nitere in artes,
Et correcta piis legibus arma tenet.

Omnia habet virtus in se bona, nullius ergo
Indiget, assidue cui sedet illa comes.

Recte Cinna valet, merito, quia castior illo
Nemo solet, nemo parcior esse cibi.

Quae nam te rabies, quae nam mala vexat Erinnys
Caesar; ut in patriam bella nefanda geras.

Non satis, ut magno iactes te principe natum,
At satis, ut magno principe digna geras.

Imbue laudatis pueriles vocibus aures,
Fragret ut infuso nectare testa diu.

Non Lusitani sitientem sanguinis aeque
Odi, atque accepti muneris immemorem.

Quidquid agas, seu luce palam, seu nocte profunda,
Crede Deum testem rebus adesse tuis.

Admonet Aenaeas, qua sit pietate colendus,
Seu facilis, seu sit durus uterque parens.

Duxisti uxorem, laudo, tamen illa memento.
Iungat ut una fides pectora, et unus amor.

Artibus ingenuis, et moribus instrue natos,
Nec maiora potes, nec meliora dare.

Ad scopulus Sirenum impegit navita, quisquis
Otia foemineo captus amore terit.

Qui sapit, is dives, quod honestum hoc utile dico,
Si fallor, falli cum Cicerone libet.

Haud facile evellas animis puerilibus olim
Insita, radices altius egit amor.

Si quis Pyrrhe frui gestit florente senecta.

-- 7 --


Ante diem (moneo) fiat ut ille senex.


Qui desiderio mollis, remoratur amicum,
Cum discedendi causa sit aequa, nocet.

Quae tibi, et uxori, et natis alimenta parasti,
Dicam equidem, regi iure negare potes.

Aurum aurum cives, auro splendente Philippus
Rem gerit, et Victor castra inimica premit.

Mulus, et Ausonius sermo, et differta crumena,
Praestabunt faciles haec tria dona vias.

E tripode hoc Phoebus, sapiente crescet in horas
Omne bonum, levius fiet et omne malum.

Sol caput involvit tenebris, et terra dehiscit,
Cum potitur terrae filius imperio.

Aula tibi regum ne sit suspecta, susurra
Byssina verba Mydae mollibus auriculis.

Ingenuus pudor a rebus te turpibus arcet,
Et tinctura boni moris inesse solet.

Qui virtutem animo complectitur, ille beatus,
Non qui bobus arat rura paterna suis.

Re peregre bene gesta accrevit gloria multis,
Multis parta tamen clarior illa domi.

Liberior Bruto est, et Crasso ditior ipso,
Qui male quaesitas spernere novit opes.

Quod pulchrum, et rectum est, et quod non pugnat honesto
Utile purgata Stoicus aure vocat.

Civili belli miser exitus, imbuit hostis
Frater fraterno sanguine saepe manus.

Mortalem dicet sapiens, genuisse sciebam,
Si cadat infaelix filius ante diem.

Multa audire potest quicunque et multa tacere

-- 8 --


Ni vetus imponit regula, multa sapit.


Mille habet (ut perhibent) secum mens conscia testes.
Et cum sola silet, tota theatra fremunt.

Paucis contentam naturam imitare, peraeque
Omnibus illa solet rebus habere modum.

Cum paret, vel cum bonus imperat, ilicet aequis
Armatur patrium legibus imperium.

Iam tibi sumpta toga est, iam vestis prima nitentes
Barba genas, pueris Paule relinque nuces.

Ne quos muneribus corruperit, esse fideles
Credat, Alexandro saepe Philippus ait.

Optima vivendi ratio si creverit usu,
Nulla ingrata minus, nec mage dulcis erit.

In vitio est, belli post multa, et fortia facta
Ad Capuam si quis desidiosus agat.

Ludere cum libuit pubes Romana natabat,
Aut bellatoris terga premebat equi.

Unus, et hic senior, medicaeque peritior artis
Adsit, ut illius sentiat aeger opem.

Quattuor e rebus pro certo est cuncta creari.
At falsum est, fato quattuor illa regi.

Rectius ut vivas, et crimine liber ab omni,
Id fac, quod factum, cum moriere, velis.

Gloria veridicum Diis immortalibus aequat.
Quae crux mendaci, quae rota poena satis?

Liber eram, et nulli nuper servire paratus,
Nunc misere duris servio temporibus.

Fama (malum) maria, et terras praetervolat omnes,
Nollem quid de te turpius illa sonet.

Si me bicipitem peperisset Galla, Britannos

-- 9 --


Haud equidem auderem visere caeruleos.


Quae male quaesieris, male dilabentur, et haeres
Tertius has raro diffluet inter opes.

Est, qui virtutem nunc hanc, nunc suspicit illam,
Me iuvat ante alias aurea sobrietas.

Multarum rerum quisquis sibi comparat usum,
Vir bonus, et sapiens fertur in urbe sua.

Admirere dives, hic donat, et abnuit ille:
Hic Rex dives opum, pauper at ille senex.

Verberibus servos, exemplo corrige natos,
Vulgatum est, domini murmure gaudet equus.

Si non casta tibi, saltem sit cauta, precare,
Quae formosa nimis, dives et uxor erit.

Fortunae vetus hic ludus, modo rex ab aratro,
Et modo rege satus rex ad aratra venit.

Parthorum vires, et Turcica praelia nosti,
Et nescis, quam sit res tibi curta domi.

In vino laudes cyathos duos, tertius ille
Noxius est capiti, quartus in arma rapit.

Quod iacet ante pedes, vel stultus perspicit, at quae
Dissita sunt, sapiens, quaeque futura videt.

Sperne voluptates, nam quae sunt tempora fluxa,
Fluxa quoque et nulla dicere laude potes.

Callidus, et sapiens, et dux expertus in armis
Aut facit, aut hostis praevenit insidias.

Quisquis amicitiam proprio metitur ab usu,
Ille parum firma dignus amicitia.

Si duo forte premat mala te; fuge Posthume maius
Et tolerare aequo pectore disce minus.

Qui stat conventis, et pacta observat, in illo

-- 10 --


Elucesit, (ait Stoicus) alma fides.


Et velis, et equis par est, fugiatur ut ille,
Quisquis non aliis, quam sibi natus erit.

Ne temere navim, quisquis apellat Abydon,
Nec suspecta minus Graia Corinthus erit.

Si diis aequa placent, sparsus cur caede tyrannus
Regnat? et illius ferrea progenies.

Dicitur in pecudes homines mutasse Calypso,
Fabula mentita est, illa libido fuit.

Exornat doctrina probos, verum illa scelestis
Addita, turpe nefas conciliare solet.

Iuris iurandi memor esto, et credito testem
Esse Deum, laesam vindicat ille fidem.

Nascantur violae circum tua busta Properti,
Sobrius in cuius carmine regnat amor.

Qui struit insidias, blanditur et ore bilingui,
Is mihi Plutonis ianitor alter erit.

Nescis, quid serus vesper vehat, et tamen audes
Dicere, venturus Idibus aera dabo.

Misceat horribiles succos invisa noverca;
Cui iucunda parum pocula matris erunt.

Non qui te genuit, sed qui bene struxit in artes,
Ille tuum decus est, et tuus ille parens.

Potet aquam galea, et turbatam pulvere miles.
At de Salmacio foemina fonte bibat.

Promisit noctes, et basia callida Lais;
Heu redimas quanti penituisse tuum.

Libera qui ponit vestigia, crede leonem.
Quis secus, ille tibi cercopithecus erit.

Laudatur miles patiens algoris et aestus;

-- 11 --


Quique famen norit vincere, quique sitim.


Invitus feci, quia Caesaris ira coegit,
Pone metum, vis est, et valet illa nihil.

Fit levis interdum nobis provecta senectus,
Cum iuvenum adsurgit turba modesta seni.

Audivere senes iuvenem me, nunc (precor) audi
Me iuvenis (nec non postulo iniqua) senem.

Sunt duo discipuli, quorum calcaribus alter,
Alter eget fraeno, doctus uterque tamen.

Promissis te stare velim, quae libera, quaeque
Neve expressa dolo, neve coacta metu.

Gloria gestarum rerum contingat, ut haeres
Filius has omni tempore iactet opes.

Sutor eras, qui nunc populo das iura petenti,
Rursus et hoc populo iudice sutor eris.

Quae nitet ore bono, nec constat mente puella,
Aureus in rostro est annulus illa suis.

Si quid iurasti, te ius astringit, et illud
Dissolvi nulla calliditate potest.

Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa
Illa, inquit patria est, haec peregrina domus.

Hercle mori nollem, verum salva arce, bonisque
Civibus, haudquaquam mors ea dura venit.

Quo ducit natura, bonum est, ut quisque sequatur,
Illa benigna parens, illa magistra sagax.

Fama est cum superis olim pugnasse Gigantes,
Mendaces hodie cum Iove bella gerunt.

Cum dederis pacem victis Hispane fidelem,
Hanc sperare bonam, perpetuamque potes.

Absit culpa meis a moribus, et scelus omne,

-- 12 --


Caetera fortunae vulnera nulla puto.


Cur exclusa meis tectis volitabit hirundo?
Iam scio, suspecta est garrula lingua domi.

Turbida cum mens est, et cum iacet anxia curis,
Mollior interdum sermo ministrat opem.

Qui caelum, et terras lustrat sol aureus omnes,
Quacunque ingreditur, nil videt ille novum.

Cum pius in patriam, cum sis sermone modestus,
Cum reverens legum, tunc mihi civis eris.

Valla sui oblitus, veteris res curat amici.
Talis Horus, talis noster Alardus erat.

Iure tibi imperium partum virtute tuere,
Caussa tua est potior, iustaque bella moves.

Aurea misisti mihi carmina, et aurea mala,
Et dubium, placeant illa, vel illa magis.

Rusticus es Corydon, et vis urbanus haberi.
Stulte quis e sicco pumice quaerat aquam.

Eventum rerum cuivis sperare secundum
Fas sit, at in nostra non situs ille manu.

Nupsit Laura seni formosa, et casta puella,
Ah male pupillos Laura puella dabit.

Vane senex, nihil est violentius aure tyranni,
Et tu pergis adhuc libera verba loqui?

Est sua vis signis coelestibus, aurea vidit
Quem Venus obliquo sidere, ineptus amat.

Iurans saepe Deos vocat in mendacia testes,
Est, non est, magno vox ea digna viro.

Opportuna loqui nonnunquam foemina novit,
Huius et haud possis spernere consilium.

Teuton bella gerens it pastus et ille ferina,

-- 13 --


Quaeque premit gale: musta, subinde bibit.


Suspensus laqueo est, regum qui dixit Arellus
Funera, funereas vidit Arellus aves.

Tum vero regnum, et florens respublica crescit.
Cum pia relligio, priscaque iura vigent.

Pontificum coenas spernes, et munera regum,
Si modo libertas aurea nota tibi est.

Aulus amat Phrynem, et Phryne deperit Aulum,
Mutuus hic, quo non dulcior alter, amor.

Filius Hannibalis patriis ne degener actis
Occidat, a parvo bella docendus erit.

Cum rixantur anus atavorum antiqua retexunt
Crimina, vera loqui splendida bilis amat.

Maiorum pia relligio, suffixaque templis
Munera, non magnae regna tuentur opes.

Praesidium vitae quisquis tibi quaeris honestum,
Haec lege quae Cous tradidit Hippocrates.

Ne libertatis vana deceptus ab aura
In regem, aut cives ceperis arma tuos.

Quem semel ornaris, perges ornare Marine,
Aurea Francisci vox ea regis erat.

Vincere si nequeat, mortem sibi quaerit honestam,
Hesperius quoties miles in arma venit.

Aut amat, aut odit, verum impatienter utrumque
Foemina, cur? Medium possidet illa nihil.

Floruit egregie Latium; et stetit aucta diu res,
Obsequio iuvenum, consilioque senum.

Dicant de te alii, seu sis virtute probandus,
Sive malo ingenio turpis, at ipse tace.

Ante alias omnes, quae sint in coniuge, dotes,

-- 14 --


Ingenium simplex, et stata forma placet.


Peccanti semel ignosce, et desistere suade,
Si pergat, iudex durior esse velis.

Sive dolo, seu res vera virtute paratur,
Quidquid id est, bello Victor utrumque probes.

Non amat, aut odit, vacat omni speque metuque,
Cum sedet, ut caussas iudicet Aemilius.

Cum res in dubio est, et atrox fortuna minatur,
Si quis opem tulerit, certus amicus erit.

Ridens nescio quis nuper mihi dixit in aurim,
Qui tam multa canit carmina, nulla canit.

Hospitii in muro legi carbone notatum.
Qui regnare volet, serviat ille Deo.

Quis furor, ascito formam corrumpere fuco,
Lux mea, per salebras purior unda fluit.

Cunctando Fabius collapsam restituit rem.
Est qui florentes impiger urit opes.

Non semel audivi, male qui benefacta locavit
Hoc agit infaelix, ut malefacta putem.

Qualis apis verni flores delibat Hymetti,
Daedala tale Mihi Musa paravit opus.

Aurea qui dixit mediocria, sive sophista,
Seu potius vates, aureus ille fuit.

Musae Pierides Eborae Latialis alumnus
Flavius haec vobis qualiacunque dicat.

-- 15 --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.