Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
MORALIUM DISTICHORUM Liber Primus.
A Iove quidquid agas, primordia sumere fas est. Omnia quippe movet, et regit ille deus. Militia est hominis vita, et certamine in omni Victor erit, quisquis re patienter aget. Cum sit corpus iners nobis, caelestis et aura, Cur non corpus iners serviat? aura regat? Humanis oculis si virtus alma pateres, Nulla Dea in terris esset amabilior. Quamvis ignorent homines, et numina parcant, Ipsa tamen per se crimina foeda puta. Pro patria pugna, pro rege, arisque receptis.
Qui rex natus eris, regales nitere in artes, Et correcta piis legibus arma tenet. Omnia habet virtus in se bona, nullius ergo Indiget, assidue cui sedet illa comes. Recte Cinna valet, merito, quia castior illo Nemo solet, nemo parcior esse cibi. Quae nam te rabies, quae nam mala vexat Erinnys Caesar; ut in patriam bella nefanda geras. Non satis, ut magno iactes te principe natum, At satis, ut magno principe digna geras. Imbue laudatis pueriles vocibus aures, Fragret ut infuso nectare testa diu. Non Lusitani sitientem sanguinis aeque Odi, atque accepti muneris immemorem. Quidquid agas, seu luce palam, seu nocte profunda, Crede Deum testem rebus adesse tuis. Admonet Aenaeas, qua sit pietate colendus, Seu facilis, seu sit durus uterque parens. Duxisti uxorem, laudo, tamen illa memento. Iungat ut una fides pectora, et unus amor. Artibus ingenuis, et moribus instrue natos, Nec maiora potes, nec meliora dare. Ad scopulus Sirenum impegit navita, quisquis Otia foemineo captus amore terit. Qui sapit, is dives, quod honestum hoc utile dico, Si fallor, falli cum Cicerone libet. Haud facile evellas animis puerilibus olim Insita, radices altius egit amor. Si quis Pyrrhe frui gestit florente senecta.
Qui desiderio mollis, remoratur amicum, Cum discedendi causa sit aequa, nocet. Quae tibi, et uxori, et natis alimenta parasti, Dicam equidem, regi iure negare potes. Aurum aurum cives, auro splendente Philippus Rem gerit, et Victor castra inimica premit. Mulus, et Ausonius sermo, et differta crumena, Praestabunt faciles haec tria dona vias. E tripode hoc Phoebus, sapiente crescet in horas Omne bonum, levius fiet et omne malum. Sol caput involvit tenebris, et terra Cum potitur terrae filius imperio. Aula tibi regum ne sit suspecta, susurra Byssina verba Ingenuus pudor a rebus te turpibus arcet, Et tinctura boni moris inesse solet. Qui virtutem animo complectitur, ille beatus, Non qui bobus arat rura paterna suis. Re peregre bene gesta accrevit gloria multis, Multis parta tamen clarior illa domi. Liberior Bruto est, et Crasso ditior ipso, Qui male quaesitas spernere novit opes. Quod pulchrum, et rectum est, et quod non pugnat honesto Utile purgata Stoicus aure vocat. Civili belli miser exitus, imbuit hostis Frater fraterno sanguine saepe manus. Mortalem dicet sapiens, genuisse sciebam, Si cadat infaelix filius ante diem. Multa audire potest quicunque et multa tacere
Mille habet (ut perhibent) secum mens conscia testes. Et cum sola silet, tota theatra fremunt. Paucis contentam naturam imitare, peraeque Omnibus illa solet rebus habere modum. Cum paret, vel cum bonus imperat, ilicet aequis Armatur patrium legibus imperium. Iam tibi sumpta toga est, iam vestis prima nitentes Barba genas, pueris Paule relinque nuces. Ne quos muneribus corruperit, esse fideles Credat, Alexandro saepe Philippus ait. Optima vivendi ratio si creverit usu, Nulla ingrata minus, nec mage dulcis erit. In vitio est, belli post multa, et fortia facta Ad Capuam si quis desidiosus agat. Ludere cum libuit pubes Romana natabat, Aut bellatoris terga premebat equi. Unus, et hic senior, medicaeque peritior artis Adsit, ut illius sentiat aeger opem. Quattuor e rebus pro certo est cuncta creari. At falsum est, fato quattuor illa regi. Rectius ut vivas, et crimine liber ab omni, Id fac, quod factum, cum moriere, velis. Gloria veridicum Diis immortalibus aequat. Quae crux mendaci, quae rota poena satis? Liber eram, et nulli nuper servire paratus, Nunc misere duris servio temporibus. Fama (malum) maria, et terras praetervolat omnes, Nollem quid de te turpius illa sonet. Si me bicipitem peperisset Galla, Britannos
Quae male quaesieris, male dilabentur, et haeres Tertius has raro diffluet inter opes. Est, qui virtutem nunc hanc, nunc suspicit illam, Me iuvat ante alias aurea sobrietas. Multarum rerum quisquis sibi comparat usum, Vir bonus, et sapiens fertur in urbe sua. Admirere Hic Rex dives opum, pauper at ille senex. Verberibus servos, exemplo corrige natos, Vulgatum est, domini murmure gaudet equus. Si non casta tibi, saltem sit cauta, precare, Quae formosa nimis, dives et uxor erit. Fortunae vetus hic ludus, modo rex ab aratro, Et modo rege satus rex ad aratra venit. Parthorum vires, et Turcica praelia nosti, Et nescis, quam sit res tibi curta domi. In vino laudes cyathos duos, tertius ille Noxius est capiti, quartus in arma rapit. Quod iacet ante pedes, vel stultus perspicit, at quae Dissita sunt, sapiens, quaeque futura videt. Sperne voluptates, nam quae sunt tempora fluxa, Fluxa quoque et nulla dicere laude potes. Callidus, et sapiens, et dux expertus in armis Aut facit, aut hostis praevenit insidias. Quisquis amicitiam proprio metitur ab usu, Ille parum firma dignus amicitia. Si duo forte premat mala te; fuge Posthume maius Et tolerare aequo pectore disce minus. Qui stat conventis, et pacta observat, in illo
Et velis, et equis par est, fugiatur ut ille, Quisquis non aliis, quam sibi natus erit. Ne temere navim, quisquis apellat Abydon, Nec suspecta minus Graia Corinthus erit. Si diis aequa placent, sparsus cur caede tyrannus Regnat? et illius ferrea progenies. Dicitur in pecudes homines mutasse Calypso, Fabula mentita est, illa libido fuit. Exornat doctrina probos, verum illa scelestis Addita, turpe nefas conciliare solet. Iuris iurandi memor esto, et credito testem Esse Deum, laesam vindicat ille fidem. Nascantur violae circum tua busta Properti, Sobrius in cuius carmine regnat amor. Qui struit insidias, blanditur et ore bilingui, Is mihi Plutonis ianitor alter erit. Nescis, quid serus vesper vehat, et tamen audes Dicere, venturus Idibus aera dabo. Misceat horribiles succos invisa noverca; Cui iucunda parum pocula matris erunt. Non qui te genuit, sed qui bene struxit in artes, Ille tuum decus est, et tuus ille parens. Potet aquam galea, et turbatam pulvere miles. At de Salmacio foemina fonte bibat. Promisit noctes, et basia callida Lais; Heu redimas quanti penituisse tuum. Libera qui ponit vestigia, crede leonem. Quis secus, ille tibi cercopithecus erit. Laudatur miles patiens algoris et aestus;
Invitus feci, quia Caesaris ira coegit, Pone metum, vis est, et valet illa nihil. Fit levis interdum nobis provecta senectus, Cum iuvenum adsurgit turba modesta seni. Audivere senes iuvenem me, nunc (precor) audi Me iuvenis (nec non postulo iniqua) senem. Sunt duo discipuli, quorum calcaribus alter, Alter eget fraeno, doctus uterque tamen. Promissis te stare velim, quae libera, quaeque Neve expressa dolo, neve coacta metu. Gloria gestarum rerum contingat, ut haeres Filius has omni tempore iactet opes. Sutor eras, qui nunc populo das iura petenti, Rursus et hoc populo iudice sutor eris. Quae nitet ore bono, nec constat mente puella, Aureus in rostro est annulus illa suis. Si quid iurasti, te ius astringit, et illud Dissolvi nulla calliditate potest. Qui sapit, is vultus ad sidera tollit, et illa Illa, inquit patria est, haec peregrina domus. Hercle mori nollem, verum salva arce, bonisque Civibus, haudquaquam mors ea dura venit. Quo ducit natura, bonum est, ut quisque sequatur, Illa benigna parens, illa magistra sagax. Fama est cum superis olim pugnasse Gigantes, Mendaces hodie cum Iove bella gerunt. Cum dederis pacem victis Hispane fidelem, Hanc sperare bonam, perpetuamque potes. Absit culpa meis a moribus, et scelus omne,
Cur exclusa meis tectis volitabit hirundo? Iam scio, suspecta est garrula lingua domi. Turbida cum mens est, et cum iacet anxia curis, Mollior interdum sermo ministrat opem. Qui caelum, et terras lustrat sol aureus omnes, Quacunque ingreditur, nil videt ille novum. Cum pius in patriam, cum sis sermone modestus, Cum reverens legum, tunc mihi civis eris. Valla sui oblitus, veteris res curat amici. Talis Horus, talis noster Alardus erat. Iure tibi imperium partum virtute tuere, Aurea misisti mihi carmina, et aurea mala, Et dubium, placeant illa, vel illa magis. Rusticus es Corydon, et vis urbanus haberi. Stulte quis e sicco pumice quaerat aquam. Eventum rerum cuivis sperare secundum Fas sit, at in nostra non situs ille manu. Nupsit Laura seni formosa, et casta puella, Ah male Vane senex, nihil est violentius aure tyranni, Et tu pergis adhuc libera verba loqui? Est sua vis signis coelestibus, aurea vidit Quem Venus obliquo sidere, ineptus amat. Iurans saepe Deos vocat in mendacia testes, Est, non est, magno vox ea digna viro. Opportuna loqui nonnunquam foemina novit, Huius et haud possis spernere consilium. Teuton bella gerens it pastus et ille ferina,
Suspensus laqueo est, regum qui dixit Arellus Funera, funereas vidit Arellus aves. Tum vero regnum, et florens respublica crescit. Cum pia relligio, priscaque iura vigent. Pontificum coenas spernes, et munera regum, Si modo libertas aurea nota tibi est. Aulus amat Phrynem, et Phryne deperit Aulum, Mutuus hic, quo non dulcior alter, amor. Filius Hannibalis patriis ne degener actis Occidat, a parvo bella docendus erit. Cum rixantur anus atavorum antiqua retexunt Crimina, vera loqui splendida bilis amat. Maiorum pia relligio, suffixaque templis Munera, non magnae regna tuentur opes. Praesidium vitae quisquis tibi quaeris honestum, Haec lege quae Cous tradidit Hippocrates. Ne libertatis vana deceptus ab aura In regem, aut cives ceperis arma tuos. Quem semel ornaris, perges ornare Marine, Aurea Francisci vox ea regis erat. Vincere si nequeat, mortem sibi quaerit honestam, Hesperius quoties miles in arma venit. Aut amat, aut odit, verum impatienter utrumque Foemina, cur? Medium possidet illa nihil. Floruit egregie Latium; et stetit aucta diu res, Obsequio iuvenum, consilioque senum. Dicant de te alii, seu sis virtute probandus, Sive malo ingenio turpis, at ipse tace. Ante alias omnes, quae sint in coniuge, dotes,
Peccanti semel ignosce, et desistere suade, Si pergat, iudex durior esse velis. Sive dolo, seu res vera virtute paratur, Quidquid id est, bello Victor utrumque probes. Non amat, aut odit, Cum sedet, ut caussas iudicet Aemilius. Cum res in dubio est, et atrox fortuna minatur, Si quis opem tulerit, certus amicus erit. Ridens nescio quis nuper mihi dixit in Qui tam multa canit carmina, nulla canit. Hospitii in muro legi carbone notatum. Qui regnare volet, serviat ille Deo. Quis furor, ascito formam corrumpere fuco, Lux mea, per salebras purior unda fluit. Cunctando Fabius collapsam restituit rem. Est qui florentes impiger urit opes. Non semel audivi, male qui benefacta locavit Hoc agit infaelix, ut malefacta putem. Qualis apis verni flores delibat Hymetti, Daedala tale Mihi Musa paravit opus. Aurea qui dixit mediocria, sive sophista, Seu potius vates, aureus ille fuit. Musae Pierides Eborae Latialis alumnus Flavius haec vobis qualiacunque dicat.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.