Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

MORALIUM DISTICHORUM Liber II.

Mane recens orto divinum numen adora.
Omnia rite cadent. tu modo funde preces.

Mors aerumnarum requies sapientibus et quis
Persuasum esse Deos, et meliora loca.

Cum puer, aut florens effertur virgo, solet Thrax
Dicere, cum dulce est vivere, dulce mori est.

Virtus sola docet, quid turpe, et quid sit honestum:
Hac duce, et hac una vivere lege decet.

Non patet ignavis virtutis regia. ad illam
Et labor, et sudor ducit, et arcta via.

Altera lanx animi, lanx corporis altera. Verum
Illa animi terras deprimit, et maria.

-- 18 --


Nec viridi aetati, nigris nec fide capillis.
Et matura simul mors, et acerba metit.

Mutua des, laudo. quis enim reprehendat honesta?
Ut vero fias sponsor, id usque veto.

Si quis amat iuvenis, facile est ignoscere amanti.
Excusanda senis nulla libido venit.

Summo mane faber surgens Demosthenis iram
Provocat, octava est, te sopor altus habet.

Nolis occulte maledicere Regibus. ipsis
Auris inest muris, si Corycaeus abest.

Cannarum victor Capuam desedit ad urbem
Alcinoi iuvenis, Penelopaeque procus.

Occurrat leo, vel Libycis basiliscus arenis,
Et non mane mihi garrulus Elvidius.

Qui parcit nummis, et res non curat honestas,
Si quid Aristoteli credimus, ille tenax.

Si senio affectos invasit febris in artus,
Iam iam venturae nuncia mortis adest.

Dulcis inexperto Mars vulgo fertur. at illum
Qui semel expertus odit, et arma fugit

Calliodorus emit precibus. Dionysius auro.
Dimidio pluris Calliodorus emit.

Nil refert sapientis, humi, an sublime putrescat.
Id refert, num res cogat honesta mori.

Vera loqui qui vult, et opem largitur egenis,
Hunc super astra locant dogmata Pythagorae.

Cui sua stat ratio, sive oti, sive negoti,
Ille vir incassum non sinit ire diem.

Ars, et Natura, et longo Maro tritus ab usu,
Si simul adfuerint, tersa poesis erit.

-- 19 --


A sene grandaevo didici. qui rarior hospes
Venerit, is vernae fragrat odore rosae.

Et vetus, et trita est sententia, piscis, et hospes,
Cum mora fit tridui, putet uterque domi.

Excusare licet furem, si forte coegit
Importuna malum crimen adire fames.

Id vero facinus praeclarum, ea gloria Regum,
Non nocuisse ulli, cum nocuisse queas.

Id vero facinus laudari in saecula dignum,
Si quod es, id tantum, nec magis esse velis.

Pestis amicitiae, et fratrum discordia ab undis
Triste caput Stygiis extulit ambitio.

Ridet vir sapiens fortunam. sive secundis
Implet vela Notis, turbida sive venit.

Mitte supervacuos inquit vir magnus, honores.
Ambitio in mores non cadit ista meos.

Sunt regum, et regnorum animae concordia, iura.
Crescit et a sanctis legibus omnis honos.

Illum ego laudarim, si quis puer indole rara
Eminet, et si quis fronte modestus erit.

Direptor Solymorum aurum, quod Crasse sitisti,
Ebibe. Sacrilegos exitus iste manet.

Mundi oculus Sol est. vivax quoque spiritus illum
Temperat alma Iovis filia Iustitia.

Non patitur regnum socium, neque teda iugalis.
Haec duo nec Pyladae iungere possit amor.

Qui libertatis sub imagine palpat, ab illo
Quantum Monda Pado distat, abesse velim.

Foemina natura varium, et mutabile semper.
Diligat, incertum est, oderit an ne magis.

-- 20 --


Templa Dei summi sparsisti sanguine Magne.
Ecce dies, quo tu sanguine sparsus eris.

Non secus oblectat civis me nomen honesti.
Quam qui de pomis dulcibus halat odor.

Doctus ain medicus iuvenis Sempronius? aio.
Vix credo. medicum nam decet esse senem.

Vae regno, cuius puero res credita summa est.
Anglus in exemplo Rex Eduardus erit.

Ingluviem, et sordes si quis meretricis avarae
Norit, erit casto castior Hippolyto.

Noli assentiri, cum quis te laudat, et illud
Socraticum repetes, me scio, scire nihil.

Post maris imperium partum dux Austrie quid stas?
Rem gere, fortunae dum pede colla premis.

Adsentatorem quisquis sibi credit amicum,
Fallitur; ut primum deficit olla, fugit.

Tanquam serpentes Afros fuge prava Latine
Colloquia, officiunt moribus illa piis.

Nec generosam animam dignatur funere vili
Fortis Iber, neque vult crebra pericla pati.

Si ne quid nimis e summo cadit aethere, quorsum
tot lecta disticha in breves sententias.

Quam nactus Sparten, hanc tu cole Didace Sparten.
Cultor agri si vis, civis et esse bonus.

Quod tibi non notum est, verum cur dixeris esse?
Moribus ingenuis dissidet illa nota.

Vincere Romanum est, aut fortiter emori in armis,
Dixit, et interea flagrat ab igne manus.

Qui fugit, aut hosti dextram protendit inermem,
Ille nec Hispanus, nec fuit ille Lacon.

-- 21 --


Consenuit regum si quis tranquillus in aula,
Ille niger cygnus, corvus et albus erat.

Neve odio, neu tu privatae indulseris irae.
Saepe utrumque malae cladis origo fuit.

Fabula non vana est Aesopi. fictilis urna,
Aerea quam tulerat sponte, recusat opem.

Iniurata mihi mens est, iurataque lingua.
Hannibal hostis ait. Punica et illa fides.

Qui populi praees, populis prodesse memento.
Sin minus. haud longo tempore praesul eris.

Scire meum nihil est, qui dixerit, ille diserte
Dixit, et hic dignum Socrate pectus habet.

Concedunt faciles non omnibus omnia Divi.
Norunt, quid prodest, et quid obesse solet.

Notus equus cursu. bos est electus aratro.
Foemina nectendis nascitur apta dolis.

Maiorum monumenta videns, et clara trophaea,
Aude aliquid, quod te arguet esse virum.

Ad natalitias epulas conviva vocatus,
Nec mutus, neque tu garrulus esse velis.

Salmacidis spoliis ignavus gaudeat hostis.
Nam mihi diffuso parta cruore placent.

Crimen avarus habet, nec habet largitio fundum,
Inter utrumque latus praeteragenda ratis.

Nocturnas rixas, et ni suspecta cavebis
Peste loca, ignoto forsan ab ense cades.

Supplicium sceleri, et recte sua praemia factis
Rex statue, ut possit res tua stare diu.

Mendax qui semel est, et peierat, huic ego nolim,
Quamvis per Divos iuret, habere fidem.

-- 22 --


Sit contemptor opum, sit cultor iuris, et aequi,
Quisquis Pierios optat adire choros.

Noli immaturo maerere in funere nati.
Quem Dii amant (aiunt) occidit ille puer.

Omnes in gladio leges sitae, et omnia iura.
Talia in ore frequens verba tyrannus habet.

Nil te praeter amem divina scientia rerum.
Tu terras, et tu sidera summa regis.

Hei mihi, quam multis odiosa licentia damno est,
Quam bene labra premens fingitur Harpocrates.

Crescit consilio respublica, crescit et armis.
Altera et alterius res sibi poscit opem.

Rex Lusitanus iacet hic. Mars impius auctor
Criminis. haud parcit fortibus ille viris.

Fac valeas animo mi Tiro, ut corpore possis.
Altera enim alterius res sibi poscit opem.

Nec regnum antiquae leges, neque dira Tyranni
Arma queant animos iungere dissimiles.

Dulcis amor patriae. verum laudatur et ille
Sermo vetus. patria est fortibus omne solum.

Iurisconsultus, raro cur litigat? aut cur
Qui mihi multa dedit Pharmaca, nulla bibit.

Exempli caussa dicam. probat ignis ut aurum,
Sic indigna ferens pauper amicitiam.

Insanis, quoties arcanum credis amico.
Quaeque tacere nequis, celet ut ille, iubes.

Sic ama, ut interdum possis odisse sodalem.
Barbara vox illa est. Semper amare libet.

Etsi non semper tollit medicina dolorem,
At medico tamen est semper habendus honor.

-- 23 --


Quid mihi maiorum titulos, et stemmata iactas?
Non ego facta patris, sed tua scire volo.

It comes assiduus senibus puer Heliodorus.
Hos pueros noster tollit in astra Cato.

Iustitiae assertor vitium fuge. et illud habeto.
Caetera virtuti prona futura tuae.

Exurgat Deus, et vindex tria crimina plectat.
Si fur, si mendax, si quis adulter erit.

Coecus ait. puero nunc sum comitatior uno.
Tam bene qui loquitur, lumina coecus habet.

Cursitat huc, illuc, effossaeque incubat aulae
Curio, ut haerendi linquat avarus opes.

Qui precibus venit favor, haud syncerus habetur.
Nec me muneribus iuverit emptus amor.

Mors saxis, mors nominibus, mors urbibus aeque
Advenit. ingeniis illa venire nequit.

Divi immortales ut amant ius, fasque piumque,
Omnia sic par est aequa placere viris.

Amittes operam, atque oleum, si carmine laudes
Sordidum ab innata pectus avaritia.

Nuper eras liber. nunc subdis colla puellae.
Ignosco, Rex est Attale durus amor.

Sic colit aequales Nicon puer ore modesto,
Ut comites secum malit habere senes.

Tum demum ipse tuis natis dicere sepulchrum,
Cum bona quae natis debita iure, voras.

Qui bona amicorum communia credidit, ille
Ante senem Priamum forsitan ortus erat.

Mutua, quae sumpsisti, moneo, curabis eadem
Reddere mensura, ni meliore queas.

-- 24 --


Qui vicus quondam Martis memoratur Athenis.
Nunc ea praeclaris Curia Parrhisiis.

Lais, ut in speculo rugas conspexit aniles,
Heu ubi nunc centum nox ait, empta minis?

Et domus, et coniux, et rus, et taurus arator.
Quattuor haec rarus dona colonus habet.

Quidquid opis, quaecunque accessit gloria nobis.
Munera ab aeterno numine lapsa puta.

Velle suum cuique est, vita tu caelibe gaudes.
At mihi turpe vagae vivere more ferae.

Candida Penelope gaudet contenta marito.
Praeterea nulli posse placere viro.

Si sapis, extremam ne crimina differ in horam.
Nam male qui vixit, peius obire solet.

Iudicis ut sumpsit personam, ponat amici,
Quisquis amat Romae vivere, Xistus ait.

Arma licet Reges defendant, arma feruntur
Saepe tamen sanis cedere consiliis.

Hospes vixi olim. nunc sum sine nomine pulvis.
Proinde vide, qui sis, quique futurus eris.

Naviget Aegeum mercator. nam mihi sordent
Quaesitae quovis aequore divitiae.

Bella tua, et paces, et res civiliter actas,
Gallus ut illustret scriptor, Hetrusce velis.

Conatur manibus, pedibus, noctesque diesque,
Extorquere seni lena pecuniolam.

Escam si capiat, qui te canis ante momordit.
Mordebunt omnes te Fabiane canes.

Est animus nobis perfectus, et integer idem.
Id vox Graeca recens entelechia docet.

-- 25 --


Qui fugit, ut praeceps victoria vergit ad hostem,
Is valet ingenio, rursus et arma capit.

Invidiae duplex genus est. nocet altera semper.
Altera virtuti par comes ire solet.

Hostis quicunque est hominum communis, in illum
Insurgant leges, ultor et ensis agat.

Invitus pugnat Torquatus, et aequa tuetur.
Hunc mea magnanimum Musa vocare solet.

Vir bonus ipse sibi lex est, sive ille loquatur,
Seu quid agat, recti pectora pungit amor.

Quam bene, qui similes amentibus inquit amantes.
Errat, et in culpa est, et sibi parcit amor.

Chara mihi mea sit domus, at redeuntis Ulyssei
In scopulos Ithacae pagina monstret iter.

Cur Venus insistit testudini, opertaque vultum est?
Sic servare domum casta Sabina solet.

Salve magne Cato, cum dicis, et optime Caesar.
Nae tu bellus homo es, fictaque verba iacis.

Aut rex, aut fatuus. qui dixit, ut ille mariscas
Semper edat fatuas, mustaque vina bibat.

Gloria magna quidem, bello si viceris hostem.
At te si vincas, gloria maior erit.

Hector amicorum dulcissime, mutua redde,
Constet ut ampla tibi tempus in omne fides.

Non bene coelestes caesus placare iuvencus.
Creditur immunis sanguinis ara litat.

Paullus habet nummos, et vestem. exercuit artem,
Nudus, inops errat Fulvius. arte caret.

Arceat hanc templi de limine Tusca sacerdos,
Polluit absentis si qua cubile viri.

-- 26 --


Fertur thesaurus linguae mortalibus ingens.
Sive suo loquitur tempore, sive silet.

Cum vehemens animi motus prorumpit in iram
Hoc age, ne vincat te brevis ille furor.

Parva damus. verum pretium quod grande pusilli
Rebus inest, Adamas, Chrysolithique docent.

Rebus in adversis qui non succurrit amico,
Hic bonus impostor, fingit amicitiam.

Non me consilii mutati poenitet. hostis
Si modo vincendus, vel fugiendus erit.

Qui recte factis ius, et coniunxerit aequum,
Audeat, et faciles speret habere Deos.

Arma dat, atque inquit mater generosa Lacaena,
Aut super hanc, aut cum hac aspide nate redi.

Adlatrent alii, vel rodant dente canino.
Mi vero illaesus candor ubique placet.

Nec metuit ronchos, vulgi neque sibila curat
Vir bonus, et recti conscius ipse sibi.

Otia, doctrinamque Deorum dona sequutus,
Scribit et historias Pyrrhus, et arma canit.

Adsidue qui se moriturum cogitat, illum
Rerum perita Graecia appellat σόφον.

Vir bonus ille, virum qui diligit aequa colentem,
Graecus ait χρηστὸν χρηστός amare solet

Insanit, si quis quenquam sibi credit amicum.
Ut bene Cassitae fabula prisca docet.

Multi multa docent scitu pulcherrima, verum
Praeclare quidam sustine, et abstine ait.

Si tranquilla meae sedes optanda senectae,
Ante alias urbes sola Rhacusa placet.

-- 27 --

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.