Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

Xenia ad Ianum Claudium.
Primus ut in nostri specteris fronte libelli
Iane, facit generis clara propago tui.
Nam licet invidia Codris rumpantur, et Umbris
Ilia, Rhagusiae stat vetus illa domus.
Floret et insigni fratrum pietate duorum.
Qualis ad irriguum Populus alba Padum.
Quod si certa fides vati, si pectus Apollo
Implet, et e Cyrrha mollior aura venit.
Vivet in extentum gens Claudia, vivet in aevum,
Omnis et e nostro carmine crescet honos.
Ad eundem.
Lusit Xeiniolis meus Saernus.
In queis mira senis nitet venustas.
Et queis ille sibi paravit aevum.
Nos quae paucula crassiore filo
Nuper texuimus, libenter Hebes
Sponso tardipedi Deo daremus.
At tu Iane vetas, legantur ergo:
Verum cum venia bona, precamur.

-- 44 --

De Sabino Critico.
Si mihi Censoris concedat lima Sabini,
Ut numeris unum crescat iota meis.
Ipse quoque audebo, quamvis lasciva repugnet
Bilbilis, argutis ludere Xeiniolis.
Adamas.
Austriaco mittit Ganges adamanta Philippo.
Ornet ut invictam regia gemma manum.
Pyropus.
Haec adamante minor, nomen quae sumpsit ab igne
Gemma, sub obscura nocte micare solet.
Balassus.
Degener obscuro flavescit ab igne Balassus.
Non tibi, si sapies, ille Rubinus erit.
Spinella.
Odi omnes spinas, at quae Spinella vocatur,
Haereat in collo virginis illa meae.
Smaragdus.
Si dare promisit Lais, depone smaragdum,
Ne tibi stet magno luxuriosa venus.

Smaragdum in coitu frangi, non sine exemplo est, et proinde castum vulgus adpellat.

Saphyrus.
Laudes ipse licet saphyrum candore nitentem,
Gratior est oculis Caerulus ille meis.

-- 45 --

Turcinnia.
Utilis antidotis Arabum Turcinnia vulgo
Dicor, at hoc olim non mihi nomen erat.
Eadem.
Turciniis locuples Parthus Rex indiget auro,
A male rex auri pauper in arma venit.
Hyacinthus.
Alter in irriguis hyacinthus nascitur agris.
Vilis, et in nullo est alter honore lapis.
Granata.
Insanit, si quis granatam includit in auro,
Si quis et argento, nam perit ille labor.
Crocias gemma, cuius meminit Plinius.
Et gerit in digitis Crocias, et pallet Alonsus.
Ni lapis, aut vultus fallit, Alonsus amat.
Amethystus.
Omnibus articulis Amethystos gestat Arellus,
Potor et adsiduus sobria vina bibit.
Aetites.
Hunc Aquilae lapidem si dextro in crure ligabis
Caia, dabis geminos altera Rhea mares.
Electrum.
Praeferat ut virgo nitidis electra corallis,
Simplicitas caussa est, et Phaetontis amor.
Idem.
Non lapis electrum est, ut quidam prodidit, immo
Stillat ab arboribus succinus ille liquor.
Coralium.
Dum natat, et liquidis ludit Galatea sub undis,
Cincta gerit rubris pectora Coraliis.

-- 46 --

Marmor.
Marmora fert regum sublimibus apta columnis
Cincta mari Aegeo, Cyclas et una parat.
Alabastrum.
Digna Philippaeis fiant ut pocula mensis,
Phidiacas poscunt haec alabastra manus.
Christallus.
Eruta ab effossis Christallus montibus alba est
Gemma, nec Alpinis illa gelascit aquis.
Unio Margarita.
Cernat et hunc, et quem Cleopatra immersit aceto,
Laudet vetustas unionem parcius.
Hebenus.
Quod hebeni globulos versat Rex mane Philippus,
Misit ab urbe patrum maximus ille Pius.
Costus.
Urit odoratum tellus Gangaetica Costum,
It comes arsuro cum pia nupta viro.
Alicecca lapis Indicus in supprimendo sanguine mire efficax. Lege Gratianum Hortensium.
Sanguinis, ut sistat chirurge e vulnere rivos,
Vincat acus omnes haec Alicecca tuos.
Myrrha.
Myrrha quoque in pretio est, at non bene nata parenti,
Quid faceret? Rupit vincla pudoris amor.
Ebur et Thus.
Iuppiter impertit non omnibus omnia terris.
India mittit ebur, thura Sabaeus ager.
Rhabarbarum.
Cum calor invasit, et fervet splendida bilis,
Continuo radix Barbara praestat opem.

-- 47 --

Rhaponticum.
Pharmacopola senex. esto tibi Barbara radix
Haec eadem, quae sit Pontica dicta prius.
Spica.
Solvat ut ingratum radix innoxia morbum,
Opportuna venit Celtica spica comes.
Casia Fistula.
Si ridere libet. duplex est fistula, verum
Altera dulce canit, altera molle cacat.
Sena Alexandrina.
Laudo, quaeque recens, quaeque est sine pulvere, Sena,
Et quae Pellaei regis ab urbe venit.
Manna.
Ros tibi de foliis qui decidit ilicis altae,
Optimus. e trunco vilior omnis erit.
Thamarindi.
Acrior est fuscis quae palmula fertur ab Indis.
Quae venit ex Afro littore, dulce sapit.
Zizipha.
Leniter adfectum purgamus zizipha pectus.
Qui dubitat, tussim tussiat ille gravem.
Siliquae.
Laudat et siliquas edentulus ille Galenus,
Gustasset, siquas Martia Cypros habet.
Guaiacum.
Ne tibi Galla lues liventia serpat in ora,
Utere decocto, posthume, guaiacio.
Radix Sinarum.
Sinarum in pretio est radix, quia scilicet illa
Non semel est usus Karolus Austriades.

-- 48 --

Sarzaparilla.
Si te foeda lues invasit, serpere late
Non sinet occultum Sarzaparilla malum.
Terra Lemnia.
Quod natat, et pingue est, nullamque admiscet arenam,
Hoc solet in pretio Lemnos habere lutum.
Bolus Armenia.
Cum gravis Ausoniam pestis saeviret in urbem,
Armenis auxilium non leve gleba tulit.
Petra Bazar.
Haec petra, montivagi quae ventre innascitur hirci,
Quotquot habet Pontus tetra venena, domat.
Unicornu.
Unum habet in fronte, (ut perhibet) vaga bestia cornu.
Cornu, venenum quod venenis omnibus.

Plinius: cicuta homini est venenum, cicutae vinum.

Nux Maldiviae.
Sive niger coluber, seu vipera mane momordit.
Si tibi Maldiviae nux prope, pone metum.
Theriaca.
Illa ego dicta nocens interdum vipera prosum,
Vipera somniferis mixta pauperibus.
Mithridaticum pyxide conditus ista.
Qui rex luce carens et pyxide conditus ista
Alter ut Alcides horrida monstra domat?
Muscus.
Fabula de Musco narratur. Fabula certe.
Mirus ut e tetro sanguine spiret odor.
Zibettus.
Spumeus indomitae qui manat ab inguine felis,
Aut liquor, aut sudor, suave Zibettus olet.

-- 49 --

Ambar.

Dic age. Pastillos quos nam Ruffinus olebat?

Si nondum priscis cognitus ambar erat.

Sirupus Arabice xerbet hoc est medicata potio.
Inventum est nostrum, vox est quoque nostra sirupus,
Nil habet hic mendax Graeculus, inquit Arabs.
Iulepus, Persice Iulaph.
Credere vix possis. invenit Persa Iulepum.
Iussit et e verna nomen habere rosa.

Persae Iul rosam, aph, aquam dicunt, inde Iulaph, quod nos corrupte Iulepum vocamus.

Cariophyllon aroma.
Nil mihi cum folio nucis est commune, quis ergo
Me iubet e folio nomen habere nucis?
Casia.
Cur casiam, cur me Synarum dicis amomum?
Si canella vocer, sim tibi nota magis.
Piper.
Non omnis bacchi pendet de vite racemus.
Interdum piperis grana racemus habet.
Zinziber.
Qui tellure recens effossum devorat Indus.
Zinziber, illius ilia dura voces.
Nux Moscata.
Da pueris alias. nam quas mercator ab Indis
Attulit, has poscit nostra culina nuces.

-- 50 --

Macar.
Ridet ager, quoties flavescit in arbore macer.
Hyberna credas fronde virere crocum.
Crocus.
Anna crocum rapit, et bulbis miscet inemptis.
Quid caussae est? Multum possidet Anna croci.
Sacharum.
Qui liquor exprimitur cannis e dulcibus, ille
Vincit apes, vincit nectar Hymette tuum.
Mel.
Matutia rosam coelesti rore madentem
Libat apis, fragrat cereus inde favus.
Oleum.
Nemo mihi posthac Picaenum laudet olivum.
Nemo Venafranum. suavius Ergen habet.
SCHOLIUM.

In Tingitana Africae provincia non longe a mari, arbor nascitur (Ergen vocant) quercu paulo procerior, folia illi myrtinis similia, et perpetuo virentia, fructus cereum prunum imitatur ingrata amaritudine usui inutilis, bestiis tamen, et camelis praesertim, quibus ea regio abundat, cibus familiaris. egeruntur a pastis animantibus ossa amigalarum magnitudine, et binis lineis in longum desinentibus insignia. credas naturam in ea pictura

-- 51 --

luxuriare voluisse, adeo spectantium oculos allicit. Exprimitur a barbara gente e nucleis oleum aureo colore, et vulgari nostro longe praestantius. at quia recens inventum est, priscis scriptoribus ignotam arborem fuisse existimo.

Rosae hybernae.
Nicolei lux alma redit, dat munera templis,
Quas legit hac ipsa luce puella rosas.
Raedem.
Cor rubet in foliis, et miro fragrat odore,
Nimirum e Veneris sanguine nata rosa est.
Hyacinthus flosculus.
Qui Veronensi flos passim nascitur agro,
Parce Venus. florem vincit odore tuum.
Cariophylon flos.
Qui rubet in foliis, et miro fragrat odore
Flosculus, interdum luteus esse solet.
Idem flos e Manardi sententia Lychnis coronaria.
Lychnis erat, quae nunc pro quantum industria et artes
Pyrrhe valent, ipsis certat odore rosis.
Aqua e citriis floribus.
Te condita iuvant Hyblaeis citria succis.
Me capit e citriis floribus ille liquor.
Buglossa.
Graecia decerpat si me, buglossa vocabor,
Si Latium, nomen sit mihi lingua bovis.
Borago.
Si foret antiquis coenis addicta borago,
Bellerophon vacuis non miser erret agris.

-- 52 --

Menta.
Me licet infament crudelia tempora Martis,
Non tamen ingrato menta sapore feror.
Ruta.
Ante fores (moneo) rutam suspende virentem,
Ne noceat pueris impia saga tuis.
Lamia.
Quod volitet noctu puerorum lamia pestis.
Ridiculum. Nec me fabula vana movet.
Pimpinella.
Ut Roberte senex gustes innoxia vina,
Pimpinella scyphis innatet herba tuis.
Apium.
Ne tuus exiguos lumbricos sentiat infans,
Florentes apii devoret ille comas.
Basilicon.
Quaere alia, ut primo pascantur Vere iuvenci.
Nam nos deliciis ocima nata sumus.
Coriandrum.
Dum coriandra virent, ea sunt aconita Latinis.
Inficiant ollas haec aconita meas.
Cucurbita.
Sive cucurbitulam, seu me colocynthida dicas,
Febrilis nostra frangitur ardor ope.
Corna.
Grata sumus pueris, et mollem sistimus alvum,
Graius Achaemenides nos lapidosa vocant.
Sorba, et Mespila.
Sorba tibi aestiva carpantur ab arbore. nam nos,
Divitis Autumni mespila poma sumus.

-- 53 --

Azarola.
Azarola sumus. Quidam nos mespila, quidam
Insita poma recens, aut peregrina putant.
Lactuca.
Non omnis lactuca placet. sed sessilis, et quae
Nanna sit, et flavo pene colore micet.
Arbutus sive unedo.
Ingratus estur, et perinde noxius.
Unedo vulgo. Comarum Graeci vocant.
Cicorea.
Cocta datur cicorea, fluentem sistat ut alvum,
Possit et ut pigram solvere, cruda datur.
Myrtus ex Dioscoride.
Nemo mihi virides ausit contemnere myrtos
Sistit fluentes bacca rivos sanguinis.
Blitum.
Vile licet dicas, et vulgo ignobile blitum,
Non erat ingratus, Baucidos ille cibus.
Spinaca.
Quae spinaca vocant, iamdudum quaerit Amatus,
Num fuerint priscis cognita temporibus.
Beta.
Qui Siculam betam, vel Nili gustat alumnam,
Nec piper adsidue, vina nec ille petet.
Malva.
Quamvis mica salis, quamvis non desit acetum,
Nec piper, aut oleum, non mihi malva sapit.
Caulis.
Mollis in irriguo caulis qui nascitur horto,
Ne tibi desipiat, largius adde piper.

-- 54 --

Idem.
Hospes abi, quo vis. Ego mense Octobre Rhacusae,
Explear ut teneris caulibus, esse volo.
Cimula.
Advena Campana quae cimula fertur ab urbe,
Cum semel ebullit, coena parata tibi est.
Corruda.
Haec corruda licet siccis nascatur in agris,
Non tamen altilibus cesserit asparagis.
Rhaphanus.
Radicem Ulmetem, dulcis modo caseus adsit,
Altricem plebis iure vocare potes.
Rapa.
Pol sapit Helvetius, rapis miscere suillam
Qui solet, haec toti sufficit olla domo.
Coepa.
Si delectaris coepis, vitabit amica
Oscula, et extremo dormiet illa toro.
Allium.
Praestans antidotum messoribus allia praestant,
Ieiuno quoties vipera dente nocet.
Phaselus.
Si prandere libet. vel regum mensa phaselum.
Appetit. in coenam non facit ille cibus.
Bulbus, et Porrum.
Si bulbum, porrumve edisti nocte, puella
Rara tibi amplexos, oscula nulla dabit.
Carduus edulis.
Mittimus, irritat languens quae spina palatum.
Si Mettina daret, mollior illa foret.

-- 55 --

Pastinaca hortensis.
Sum Veneris radix nocturnis apta palaestris.
At tibi deficiat ne latus, adde piper.
Faba.
Symbola Pythagorae laudaris, at illud ineptum,
Quod vitare iubet Graeculus ille fabam.
Eadem trita.
Adde salis micam, et guttam lucentis olivi.
Condimenta odit caetera trita faba.
Cicer.
Caetera si desint, inquit nasutus Apella,
Lauta mihi efficiet sabbata molle cicer.
Pisum.
Tunc avidum Belgam, tunc possis iure voracem
Dicere. cum latus pisa catinus habet.
Oryza.
Narro tibi. in caenam coxit mea Baucis oryzam,
Mallem olus, aut piscem. cur ita? melle caret.
Lens.
In lente unguentum non laudo. At si quis olivum,
Et piper inspersit, pol sapit ille cibus.
Lupinus.
Gratus erit, postquam madefiet rore marino.
Salsa sitim ducunt. tu modo vina para.
Olivae muria conditae.
Quae natat in salsa teneris cum frondibus unda.
Saepe parum gratas condit oliva dapes.
Pepones.
Cum pepones vanos homines adpellat Homerus,
Non horto pepones legerat ille meo.

-- 56 --

Melo pepones.
Aurea quem peponem Ferraria cogit in orbem,
Sive rubet, seu sit candidus ille, placet.
Palmula.
Palmula, Celsus ait, mensis venit apta secundis.
Nugator. mensis omnibus apta venit.
Caricae Pisaurienses.
Exciret Gallos iterum quae ficus in urbem,
Haec de Picaenis arida venit agris.
Eaedem Lesinenses.
Haec tibi, rugosis nescit quae cedere palmis,
Venit ab Illyricis carica littoribus.
Uva arida.
Mittimus aestivis siccatam solibus uvam,
Utere, si quando durior alvus erit.
Amygdalae.
Dulcia quae mensis Phyllis dat poma secundis,
Hospita periuri Demophoontis erat.
Pruna.
Rusticus es Corydon, non rusticus inquit Alexis,
Cum puero pastor cerea pruna daret.
Eadem arida.
Quae rugosa solent alvum subducere pruna,
Mittit ab Illyrica tertius urbe lapis.
Ficus bifere.
Cum biferas mittes Cancri sub sidere ficus,
Esto memor multa spargere dona nivi.
Mala.
Hostis erit si quis, brevibus donabitur ille,
Tu, quae longa damus, mala Beatar habe.

-- 57 --

Quae sint mala brevia, optime declarat Petrus Victorius.

Mala insana Hispanice berengenas.
Mala insana sumus, quae cum Proserpina Diti
Nuberet, adposuit fercula prima Ceres.
Mala.
Dum fortuna fuit, et dum Granata manebas,
Ante acies ibant punica mala tuas.
Mala eruginosa sive Baionensia.
Fac, prius ut gustes, nam sint licet atra colore,
Dispeream, si non aurea mala putes.
Mala Cydonia.
In Capitolinas aedes cum veneris hospes,
Quae gerat Alcides aurea mala, vide.
SCHOLIUM.

Romae in Capitolio colossaea statua Herculis ex aere visitur mala Cydonia deaurata manu gestantes. Quod Mihi indicio est, ea mala ab antiquis aurea dicta fuisse. vidi an. 1552.

Mala persica.
Ne quis Ulyssaeis carpat pendentia ramis,
Persica, nam regi poma dicata sumus.
Glandes.
Deliciae glandes hominum, dum prisca manebant
Saecula Saturni, nunc sumus esca suum.
Castaneae.
Pellimus inclusas ventris, non gignimus auras.
Frivola sunt contra si qua Galenus habet.

-- 58 --

Panis biscoctus.
Ambrosiam dices, adsit Silene Falernum.
Sin minus, hic panis nauticus esse solet.
Aqua.
Potus aquae gelidae claudat tibi Pontice caenam,
Turbidus offendat ne vapor ille caput.
Vinum.
Qui veritatem prodit in vino sitam.
Is ipse vero veriora prodidit.
Vernaza Veronensis.
Si Veronensem gustabis mane liquorem,
Hic etiam dices, stat sua Creta Iovi.
Vinum Dulce in Phaliscis.
Clamat Belga senex, cum gustat vina Phaliscis,
Bacche pater Rheni dulcia musta bibo.
Cervisia populis ad Boream degentibus familiaris potus.
Cum puer Austriades pranderet Karolus, illi
Cervisiae primus, dulcis et haustus erat.
Cremor lactis.
Non prius apponit lactis caupona cremorem,
Quam scyphus e Cretae nectare plenus adest.
Provatura Romana.
Quae mammilla mihi Romano venit ab agro,
Si prius igne tepet, gratior esse solet.
Caseoli Rhaugioli ex agro Senensi.
Optabit Tuscis sedem sibi figere Senis,
Qui pyra gustabit mixta rhavagiolis.
Caseus Parmensis.
Si dederis massam Parmensi e lacte coactam.
Unum oro medicus ne nimis esse velis.

-- 59 --

Caseoli Marzollini.
Si latrat at stomachus, nec dum deferbuit olla,
Grata dabunt nostri prandia Martioli.
Artocrea.
Venatorum epulas, et mensis apta Britannis
Fercula, cervinas mittimus artocreas.
Aper.
In lachrymas effusa Venus deplorat Adonin,
Occurrit quoties dente tremendus aper.
Idem.
Flet Venus, et flenti pulcher succurrit Adonis,
Cum fremit in sylvis dente tremendus aper.
Porcus domesticus.
Mille licet gelidos adducat bruma Decembres,
Tuta Palaestinis porca senescet agris.
Lucanica.
Illa Mihi stomachum vellet lucanica lassum,
Quam de Felsineo villica mittet agro.
Vitulus.
Qui teneram nondum vitulus gustaverit herbam,
Phasiacas Italo iudice vincit aves.
Capi Brugenses.
Vescitur Eunuchis dives cum Brugia Gallis,
Irrorant pingues citria mala dapes.
Cygnus.
Quod moribundus olor Maeandri cantet ad undam,
Nugae canorae, et fabulae Graecanicae.
Psittacus.
Χαιρε tuum rossi, et salve rex optime dicis.
Dum tamen haec repetis psittace rauca sonas.

-- 60 --

Hirundo.
Visere prata libet. Iam nuncia Veris hirundo
Instrepit, et flores mille colorat humus.
Pica. Graece Citta, praegnantium morbus.
Tardior incedit, et Citta Galla laborat.
Mirum, ni gravida est, et prope partus adest.
Columbus domesticus.
Sive tibi dono, seu venerit aere Columbus,
Sedulus hunc lento verset in igne coquus.
Anser.
Qui Capitolina Gallos deiecit ab arce,
Non canis, at nivibus concolor anser erat.
Turdus.
Devoret Alviti maturam turdus olivam,
Iudice me primus fiat ut inter aves.

Alvitus agri Eborensis vicus olea abundans.

Anas.
Si venerem nigris (quod nollem credere) ranis
Miscet anas, mensis sit procul illa meis.
Scholium.

Commiscentur anates nigris ranis, ut mihi narravit vir fide dignus, vidisse se in Antverpiensibus lacunis.

Pastillus e piscibus.
Piscem incrustatum massa, quem munere misti,
Scire velim, quonam nomine Prisce vocas.
Grus.
Cum scyphus e mulso Cretensi apponitur, opto,
Ut mihi tunc collum detur habere gruis.
Eadem.
Gustat ut Etruscas Damosippus scurra placentas,
Iuppiter ut collum vellet habere gruis.

-- 61 --

Solea piscium laudatissima Quam Varro linguaculam vocat.
Qui medicus soleam poscenti denegat aegro,
Asper, et ingenio est tardus, et arte rudis.
Acipenser.
Pontificum notus canis Acipenser opimis,
Aut perit, aut alio labitur ille freto.
Mullus.
Lautius ut coenes, argento quaere, vel auro.
Trigla vocor Graece, mullus in urbe Remi.
Rhombus.
Cum vocor ad caenam, Rhombus tibi ponitur ingens,
At mihi, quae pigris rana coaxat aquis.
Idem.
Cum properat vernas Aris coelestes in Idus,
Tunc tibi vel magno Rhombus emendus erit.
Asellus piscis Hispanice pescada.
Pavo tibi, et Scythici ponatur Phasidis ales,
At mihi Callaica captus asellus aqua.
Faber piscis apud Rhacusanos.
Instrumenta meo capiti fabrilia inesse
Credit vulgus iners, et vocat inde fabrum.
Idem.
Roma vocat Petri piscem, mea patria gallum.
Gallia sulcantem, Dalmatis ora fabrum.
Labrax.
Ingenio pollent pisces quoque: devorat hamum,
Et fugit illuso laneus hoste lupus.
Araneus piscis.
Purior argento colludit araneus undis.
At cave ne laedat noxia spina manum.

-- 62 --

Salpa.
Pinguior, et multo squamas interlitus auro
Salpa sub Augusto mense natare solet.
Lutaria.
Pinguis es interdum, vilis neque caena putaris,
Ad tibi de turpi nomen, et esca luto.
Cocleae.
Foeniculo haerentes cocleas Macer ostrea terra.
Credit. at est terrae filius ille Macer.
Alosa Hispanice savalo.
Vere novo liquida capitur quae Thybridis unda,
Pontificum (dices) stridet alosa focis.
Tinca.
Ibat ut e multa Thrasimenus caede cruentus,
Pinguis in illius tinca natabat aquis.
In agro Rhacusano vallis est, quae hyeme pluvialibus aquis redundans pisciculos scitissimi saporis, et valde pingues gignit, aestate vero seritur, et uberrimam messem producit.
Fertilis hic seges est, qua nuper cimba natabat.
Et natat hic piscis, qua modo messis erat.
Sturio.
Hycca vocor Graecis. Adpellat Mosa silurum.
Accola nunc Italae sturio dicor aquae.

Vulgarem sturionem Graeci hyccan dicunt Ambrosius non inepte suillum vertit, inde depravata voce is piscis Hispanis sollo est. non enim a Siluro, ut quidem vir doctus existimavit, sed a Suillo Sollo deducitur.

-- 63 --

Lampetram.
Lampetram me turba vocant. quia lambere petras
Dicor, et id Venetus credidit Hermoleos.
Trotta.
Heus tu, Graece novisti, quique Latine;
Dic age, quo priscis nomine trotta fuit.
Lepus.
Cum leporis latebras prodit nix, ite per agros.
Et venatori solvite vincla cani.
Conchylia.
Pauca mihi dono conchylia misit amicus,
Tu, tibi si nullus mittet amicus, eme.
Eadem.
Dic age. Cur verbis vetuit conchylia Moses?
Num quia plus aequo gens erat illa salax?
Dactylus.
Dactylus scitissimi saporis conchyli Staeo mari peculiaris est, et quod admiratione dignum videri potest, intra saxa delitescens, rei ignaro facile imponit.
Caetera qui vincit conchylia, vincit et ipsa
Ostrea, de Staeo dactylus ecce freto.
Lolligo.
Nata recens lolligo hybernis mensibus omnes,
Ni coquus imponit Dalmata, vincit aves.
Ostrea.
Ostrea cocta placent si cui, caret ille palato.
Nam grave olere solent, et perit igne sapor.
Garum.
Cum languet stomachus, fastidit et omnia, laudo,
Quod Mihi Bizanti fertur ab urbe garum.

-- 64 --

Martius panis.
Invitis dicam Musis. Mars omnis acerbus,
Cur igitur dulcis martius ille panis?
Nux pinea.
Pinea nux priscis coenae caput esse solebat,
Nubebat quoties pulchra puella seni.
Morus alba.
Haec quia nec Thisben, texit neque Pyramon umbra,
Ardua morus adhuc candida poma gerit.
Mora nigra contra Horatianum praeceptum.
Qui videt, incipiet nigris ientacula moris,
At qui finierit prandia, lippus erit.
Cerasa.
Quae cerasa ad Maias vendit mihi Roma Kalendas,
De Tyburtino colle venire solent.
Laurocerasa.
Insita, quae lauro cerasus fert poma sub Arcton,
Ementita rubro vina colore parant.
Tubera, et boleti.
Deliciae quondam boleti, et tubera Regum,
Nunc miserae plebis vilior esca sumus.
Arbor tristes apud Indos.
Cur non maesta vocer? si qui mihi sidere primo
Nascuntur flores, sole oriente cadunt.
SCHOLIUM.

In urbe Goa Lusitanorum Colonia ad mare Indicum, arbor visitur admirandae naturae, et a nemine (quod sciam) veterum scriptorum literis proditae; ea sub solis occasum flores candido colore, et insigni suavitate aperit: qui omnes fere

-- 65 --

appetente Aurora decidunt: reditque ea periodus statis horis ad arboris usque interitum, aut ultimum certe senium. Caligat medius fidius ad plurima humani ingenii acies, et in perscrutandis rerum arcanis diligentia abutitur. Vegetantur matutina aura flores, et venientem diem quasi ridentes salutant. Arbor Indica contra noctu hilaris, et divitiis ambitiosa, moeret interdiu, et velut domestico in luctu floribus exuitur. Porro fabulantur Indi, fuisse regiam puellam a Sole diu in deliciis habitam, quae cum ille in alteram animum adiiceret, amoris impatientia sibi ipsi manum consciverit. natam deinde ex illius cineribus eam arborem ingrati amantis radios perpetuo aversantem. Eam fabellam, quoniam nimis lepida visa est, brevi carmine a nobis illustratam libenter tibi dicavimus Monalde vir optime, qui (qua es ingenii suavitate) harum quasi lautitiarum inexplebilis helluo et esse, et haberi non erubescis. V. Dom.


Scire velim, quare suaves diffundis odores
Cum Sol sub terra est, noctis et umbra subit?
At cum rursus adest, ea dona ingrata recondis.
Unde odium lucis? Quis tibi noctis amor?
Sic ego. cum senior paucis ita reddidit hospes.
Quae nunc arbor inest, regia nympha fuit,
Grata diu Phoebo, sed postquam simplicis annis
Virginis illusit, prodidit ille fidem.
Inde manent odii caussae, crescuntque dolores,
Maeret et haec, quoties invehit ille diem.
Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.