Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
XIIX. PORTUGALLIAE REGES.
Alfonsus I.
Hungarus, an Gallus, non constat, at acer in armis Primus apud nostros regnat Alonsus avos. Hic Alfonsus impudice matri adhibita custodia compedes iniecit: illa vero
non vane imprecata est. In proelio
Sancius I.
Excipit imperium maturo Sancius aevo. Non fuit invicto degener ille patri.
Alfonsus II.
Alter Alonsus adest, cuius Mavortia facta Arguat invicta Sylvia capta manu. Sub hoc Rege tandem expulsis Arabibus debellatum in Algarbiis Lusitanicarum rerum scriptores tradunt.
Sancius II.
Tardior ingenio, sed cultor Sancius aequi Germanique minas, fugit, et exul obit. Praeclarum me Hercule, et memoria dignum facinus sub hoc Sancio contigisse traditur, quod ego ita narrabo, magis ut aliis accurate scribendi materiam subiiciam, quam quod me tantam rem Stylo consequi posse sperem; id in hunc modum habet. Sancius Rex Alfonso fratri cum hostilibus copiis adventanti imparem se teneri constabat, consulto
abstinet. Fuit illa obsidio longa, et plena periculi, plena laboris: iamque res a turpi
solutione parum aberat, cum nuncius de Sancii obitu in castra adfertur, primum dubius,
et sine auctore, mox devolutum est, salva fide
tradam? hic cum
Alfonsus
Quid non regnandi cogat malesuada libido? Sceptra manu pulsi fratris Alonsus habet.
Dionysius.
It visurum avum Dionysius ille nepoti
Remisit illi homagium, quod ad eam diem Lusitani reges Castellanis praestabant.
Alfonsus IIII.
Baetica pugnantem Mellaria vidit Alonsum, Dum caderent magni Miramolinis opes.
Petrus cognomento crudelis.
Errat, qui Petrum crudelem nominat, ultor Acrior occisae coniugis ille fuit.
SCHOLIUM.
Hagnesam Castriam intelligit suavissimi oris Puellam, quae cum a Petro Portugalliae Infante matronae loco habetur, iussu regis interfecta est. Petrus vero iam rex, nefarii consilii auctores severissime punivit, inde crudelis cognomen adeptus.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.