Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

Sancius II.
Tardior ingenio, sed cultor Sancius aequi
Germanique minas, fugit, et exul obit.

Praeclarum me Hercule, et memoria dignum facinus sub hoc Sancio contigisse traditur, quod ego ita narrabo, magis ut aliis accurate scribendi materiam subiiciam, quam quod me tantam rem Stylo consequi posse sperem; id in hunc modum habet.

Sancius Rex Alfonso fratri cum hostilibus copiis adventanti imparem se sentiens arce prius Equestres ordinis viro (nomen non traditur) commendata, urbe Connimbrica noctu excedit, et ad Castellanum regem, in cuius fide erat, Toletum abit. Adest Alfonsus triduo post fratris discessum, et urbe sine negotio potitus, arcem circunvallat, ab oppugnatione tamen, quia firmissimo praesidio

-- 73 --

teneri constabat, consulto abstinet. Fuit illa obsidio longa, et plena periculi, plena laboris: iamque res a turpi solutione parum aberat, cum nuncius de Sancii obitu in castra adfertur, primum dubius, et sine auctore, mox percrebescente fama, et multorum literis confirmatus. Raro praemeditatis consiliis pares exitus respondere solent. Sancius in quo Rege omnem salutis spem reposuerat, ab eo delusus, et potione (ut traditur) absumptus pacarum hosti fratri regnum reliquit: corpus tamen, credo, ne sceleris magnitudo palam fieret, splendidissimo apparatu regum tumulo illatum. At Alfonsus insperato gaudio perfusus, et iam victoriae hortatur. Satis, superque illius fidem spectatam decessisse regem, a quo steterat, si arcem retinere pergat, iniurium videri posse. Animum vero intrepidum, et divitiarum parum curantem largitionibus, aut minis tentare, parum e regia dignitate visum. at praefectus primum nuncio fidem non habere, et tabellario, si redire pergat, caedem minari, mox ubi iusiurandum accessit, et nulla amplius de Sancii morte dubitatio erat, ut rem maturius expendat, paucorum dierum inducias impetrat. inde data, acceptaque fide, et novo arci praeside imposito, magnis itineribus Toletum se confert. Hic ille magnam, et inauditam rem aggressus, Sancii cadaver exhumatum sede collocat, diademate, sceptro, et regia praeterea veste ornat, inde claves laeva tenens, et Regis genibus advolutus Rex Sanci inquit, claves illius arcis, quam mihi Connimbrica discedens credidisti, tibi restituo, meque ab obstricta fide libero. iubesne ut eas claves Alfonso fratri, ad quem iure optimo Portugalliae Regnum

-- 74 --

devolutum est, salva fide tradam? hic cum paullulum quasi responsum expectans subticuisset, repetito mox sermone Rex Sanci inquit, istud tuum silentium ita interpretor, quasi petitioni meae assentiaris. Conversus inde ad Castellanam nobilitatem, quae rei novitate frequens illuc convenerat, vos viri Principes, inquit, adpello, vestram fidem imploro, adeste innocentiae, integritatisque meae fidissimi testes, adsit, qui haec in publica acta referat, ut de mea inviolata fide plenissime omnibus constare possit. His peractis, eadem, qua venerat, celeritate Connimbricam reversus arcem Alfonso aperit. vir magnus profecto, et nominis immortalitate dignus. At ea fuit illa praesertim tempestate nostrorum hominum in scribendo negligentia, ut simplici rerum narratione contenti, caetera parum curarent. Hector tamen Tavarius (ne hoc quidem silentio praetermittam) adolescens Lusitanus, nobili genere, et patriae antiquitatis non imperitus, cum mecum Lovanii eodem hospitio uteretur, hunc praefectum gentilem suum fuisse gloriabatur, eumque post deditam arcem sive odio, sive Alfonsi metu, in Angliam navigasse narrabat, neque postea in Lusitania visum, verum fides penes Tavarium esto. Porro ab hoc Sancio obrutum thesaurum, qui me iuvene Connimbricae repertus est, multi pro certo adfirmant.

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.