Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous section

Next section

Ad Augustinum Mustum.
Cum gravis affixit te Muste podagra.
Avertisque cibos, et dulcia vina recusas.
Si puer interea pullum tibi condiat apte.
Ut salis, et piperis quantum satis inde magistra
Arte secans uvae succos irroret acerbae.
Ille laboranti stomacho succurret, et illum
Dignum laude pari, et praeclaro munere dices,
Atque haec nota satis. Sin autem A. Bardulus ille
Dignior B. Helvetiis rapis miscere suillam,
Illaudata tuis apponat fercula mensis.
Quaeque veru verti debent, ea molliat undis,
Torreat, et mollire foret quae summa voluptas.
Quin tu dignus abis, mittunt quo cornua corvi,
Heus puer? hinc dices, Medicae qui nescius artis,

-- 142 --


Hic medicus nocet, et morbo fit durior ipso.
Rides, et quorsum rogitas, haec putida? dicam
scripsi non semel, et tecum sum questus amice.
Quam male germane mecum germanus agat rem,
Qui me fratre minor, tantum quia longius absim,
In bona cuncta patris invaserit ut suus haeres.
Nec saltem e solido dimiserit asse trientem.
Olim ne qua meae desint alimenta senectae.
Sperabam (tuus ingenuus qui candor in omnes,
Quique amor inter nos syncerior esse solebat)
Graviter ut unum curares munus, et ipso
Quid cum fratre actum, quae prima coitio, qualis
Spes foret, ut paucis narraret epistola verbis.
Quid tu? principio numerosi carmine Flacci
Colludis laudo. Lippo quia purius illo
Nil Musae Graecae, nihil effinxere Latinae.
Grataque prima meis inerant ea fercula coenis,
Deinde quid? O puteum vena saliente perennem.
Non iam versiculos, sed tota volumina plene
Pandis, et hyberni decurris fluminis instar
Cum stabulis armenta trahentis, et annua culta.
O bone fallis in hoc, nec servas iura culinae.
Quid mihi cum Siculis Agrippae Fluctibus? oro.
Quid si fortuna Celsus contendat abuti?
Septimium si non Augusti iudicet haeres,
Hospitio dignum? nimirum dicitur olim.
Tu lenti unguentum, Bulbis piper addis inemptis.
Splendor inest scite dictis, et mira venustas.
Si sint apta loco, rarus si temperet usus.
Naevus in Alcaei puero delectat, at unus.

-- 143 --


Adde duos. non ille senex cantillet inepte,
Quae pudor ingenuus, purgataque respuat auris.
Si qua tibi virgo Granatae capta duello
Adveniat, victor dono quam miserit hospes,
Lividior paulo, dices, quia forte parentes,
Et patriam, et fratres infoelix luge ademptos.
Si tamen horribili facies infecta veneno est,
Et iecur intumuit, fusa quoque pallet ab unda.
Non mihi Veratrum est, Colocynthide rarius utor.
Quae tecum venere, libens ea cuncta remitto.
I procul Anticyras, atque esto libera, dices.
Forte ioco libuit perstringere nomen amici
Innocui, absentis, dum vis urbanus haberi.
Ignosco, nec enim deturpant ulcera vultum,
Quae matutinis facile est delere salinis.
At si felle tumes, si pungis, et acriter actum
Cogis ab infixis stimulis mugire iuvencum.
Infectum maculis pectus geris, elue sordes.
Dum licet, et fas est. aut bos Lucanicus esto. C
Et procede foras purgataque desere castra. D
Locris anus mores Nisae dum format alumnae,
Parce puella domo prodire, et nobile Divum
Crede pudicitiam donum. te pensa trahentem
Viderit ad seras vicinia tota lucernas.
Dicat, et o mores regali virgine dignos.
Quin maiora loquar, servat quae casta marito
Oscula, et illaesi veneratur iura cubilis,
Illa marem demum dabit, et sine crimine prolem,
Altera ut Admeti coniux, aut uxor Ulyssis.
Nisa quid: en tenuem deducit aranea telam

-- 144 --


O mater. Iamiam muscarum irretiet alas.
Surgamus pol me pertaesum audire loquacem,
Multa quidem pulchre dixisti, sed nulla recordor. A. Bardulus. bardo, stupidoque Ingenio. B. Suilla cum rapis iurulentis peculiares Helvetiorum cibus. C. Leprosus. D. Leprosi dei iussu e castris eiciebantur.

Previous section

Next section


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.