Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].
Previous paragraph

Next paragraph

Nam praeterquam, quod ab hoste praemerentur uehementer, ob penuriam aquae siti etiam intollerabili admodum conficiebantur, a qua tamen pluuiae beneficio sunt aliquantulum alleuiati. Variis ultro citroque dictis sententiis, placuit omnibus, ut duos e medio sui ad nostros submitterent. Quibus dant in mandatis, ut si salui (deo duce) ad nostros peruenerint, ad amussim illos cum de eorum et Petrinae, tum etiam de hostium statu ac conatibus edoceant, simulque (ni amissam 7 uelint Petriniam et socios perditos) cita implorent auxilia. Horum alter ab hostibus fato suo est interceptus, ac graui supplicio interfectus, alter uero comite fortuna incolumis nostra euasit in castra. Hic data sibi facultate et copia loquendi, quos in ipsa obsidione reliquerat socios, non solum uehementissime oppugnari et maxima ui praemi, uerum etiam extrema iam siti perimi, rem summo esse in periculo nec iam uires sufficere, nec ferre defensionis laborem ulterius posse, nisi illis tempestiue succurratur, ac alia multa multis uerbis et rationibus lachrymabundus edissirit. Diuulgato passim per castra tanto Petriniae et obsessorum periculo, post quorundam cunctationem magnum inprimis apud illos, quibus salus patriae cordi erat, suboritur murmur et indignatio, quod neque sociis arctissima obsidione cinctis et tam ab hostibus, quam ab intensissima siti extreme iam pereuntibus ulla submitterentur subsidia, et quod neque Petriniae, quae unicum esset non solum regni huius, sed etiam uicinarum prouinciarum propugnaculum, imo quasi clipeus et antemurale succureretur. Qua amissa, amissas etiam iri caeteras regni reliquias, adeoque omnem uiciniam ullis postea recuperandam uiribus. Succurrebat praeterea quidem memoriae discordia quorundam, ex parua dum Petrinia ab hostibus aedificaretur et contempta scintilla exarserit ignis, quam perniciosa ex minimoque morbo enata sit pestis, quam ingens ex parua nubecula inundauerit per omnem regionem tempestas, cunctas regni reliquias deuastans.

Previous paragraph

Next paragraph


Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.