Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].
Previous section

Zapis Stjepana Medaka

Anno domini 1596. mensis septembris 11. uel 12. die hostis Turca Petriniam bis amissam totiesque receptam tertio tandem aggreditur ui summa et astu militari die nocteque spatio octidui acerrime oppugnat, cuniculos agit, pulueribus propugnacula subruere conatur. Nostris tandem (quorum exercitus decem milium erat) summo cum dolore spectantibus, nec subsidium ferre ualentibus, astu item militari utendum fuit. Astu igitur inuento die 19. septembris in meridie spectante hoste tentoria coligere et fugere Sciscium uersus simulant, ea tamen intentione ut cum hoste flumine Cuppa aliter Colapi traiecto congrediantur et obsessis subsidium quoquo modo ferant. Hostis uisa nostrorum simulata fuga conclamat et nostros quo quisque praestantior miles et uideri et haberi uoluit, traiecto flumine in nostros irruit. At nostri inuocato nomine Iesus in hostem arma conuertunt, fortissime congrediuntur hostemque fundunt fugantque. Mansere in hoc conflictu Turcarum duo millia, quorum tamen maior pars in Colapi submersi fuere, nostris paucissimis desideratis. Turca uisa suorum clade nocte soluta obsidione summo cum dedecore fuga salutem quaesiuit et nostris optatam pacem peperit. Hic feliciter pugnatum fuit, quod ut saepe ae saepius sit, lector beneuole deum orare beatissimam V. M. et Omnes Sanctos inuocare non desinas, Stephanique Medak in tuis orationibus immemor non efficiaris, quod ut facias uehementer rogo atque obsecro. Satis erit dicere orationem: Deus qui culpa offenderis etc, uel: Fidelium Deus omnium conditor etc.

Previous section


Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.