Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kabalin, Grgur [1600], Tres invicem epigrammata, versio electronica (), Verborum 257, versus 40, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epigramma] [word count] [aavvepigrtres].
Previous section

Chrysogonus Caballino.
Carmina perturbas quae nos tibi lusimus, ortum
Vnguigenis undis te tamen esse siles.
Annuis hoc igitur; firmum puto quodque siletur
Vt dictum cunctis gentibus ore sonat.

-- 66v --


Quare autem, doctas inter generate Camoenas,
Vatibus antiquis de grege iunctus abis?
An tibi nascenti Phaetontis maestus Apollo
Morte sui offitii ferre nequiuit opem?
Forsitan et Bachus graciles profectus ad Indos
Defuit, auxilium Pieridumque bonum.
Ille quoque in terris non apparebat Atlantis
Ille nepos, fandi quo doceare modum?

Previous section


Kabalin, Grgur [1600], Tres invicem epigrammata, versio electronica (), Verborum 257, versus 40, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epigramma] [word count] [aavvepigrtres].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.