Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].
Admodum illustri ac reverendissimo domino domino Fausto Verantio,
episcopo Chanadiensi, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliario, cognato
et domino meo obsservandissimo.
Cum aliquot ab hinc annis mihi ab hac nostra Sicensi urbe, praeter meam
opinionem abesse meoque ab ea non exiguo incommodo exulare contigisset, ut
huic intestino dolori medelam aliquam afferrem, variarum historiarum lectione
operam nauare coepi, a qua magna ex parte sum ea molestia levatus, quę solet eos
exercere, qui patriam deserere coguntur. Coeterum, inter legendum plurima sese
mihi obtulere, quę ad hanc nostram Dalmatiae provintiam pertinebant, quę propterea hoc in ocio ex temporum ordine in unum redigere, atque de rebus Dalmaticis
historiam contexere decrevi, itaque feci. Magnam, vero, lucem operique meo huic
attulit labori commentariolus, qui de Dalmatiae regibus inscribitur e Slovina a
Marco Marulo in Latinam linguam conversus. Quę quidem historia sicut tum ex
hoc, tum ex illo probato auctore excepta est, ita facilius et dulcius in parvum volumen redacta leguntur, quae sparsim hinc inde colecta sunt at praeterea
f1v
clarius et uberius. Si quidem ex variis nostrae provintiae privilegiis et literis
publicisque instrumentis addidi plurima, quae et uberiorem et pulchriorem meum
hunc laborem reddidere fidemque auctoribus a me citatis, unde descripta sunt haec
certiorem attulere. Quibus cum tantum mea consentiat sententia, reliquos ab his
omnes utpote qui fabulas potius Dalmaticas, quam historias elucubrasse videantur,
nihil prorsus faciendos et reiciendos arbitratus sum. Igitur, tibi admodum illustris
et reverendissimo vir, meo uti singulari patrono tuoque mihi sanguine coniuncto,
opus hoc magnitudine sane exiguum, verum labore in eo construendo non parvum
dicatum volui. Aequum etenim visum est, ut tu, qui claros ortus tui dies e Dalmatia
provintia susceperas, eiusdem quoque provinciae res gestas, quae ad hunc usque
diem sparsę ac egregiis aliarum gentium facinoribus veluti opertae, nullius proinde
famae iacuerant, in unum a me colectas, legendas fovendasque susciperes meque,
ut facis, amare pergeres. Vale.
f2
Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].
|