Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].
Previous paragraph

Cum aliquot ab hinc annis mihi ab hac nostra Sicensi urbe, praeter meam opinionem abesse meoque ab ea non exiguo incommodo exulare contigisset, ut huic intestino dolori medelam aliquam afferrem, variarum historiarum lectione operam nauare coepi, a qua magna ex parte sum ea molestia levatus, quę solet eos exercere, qui patriam deserere coguntur. Coeterum, inter legendum plurima sese mihi obtulere, quę ad hanc nostram Dalmatiae provintiam pertinebant, quę propterea hoc in ocio ex temporum ordine in unum redigere, atque de rebus Dalmaticis historiam contexere decrevi, itaque feci. Magnam, vero, lucem operique meo huic attulit labori commentariolus, qui de Dalmatiae regibus inscribitur e Slovina a Marco Marulo in Latinam linguam conversus. Quę quidem historia sicut tum ex hoc, tum ex illo probato auctore excepta est, ita facilius et dulcius in parvum volumen redacta leguntur, quae sparsim hinc inde colecta sunt at praeterea f1v clarius et uberius. Si quidem ex variis nostrae provintiae privilegiis et literis publicisque instrumentis addidi plurima, quae et uberiorem et pulchriorem meum hunc laborem reddidere fidemque auctoribus a me citatis, unde descripta sunt haec certiorem attulere. Quibus cum tantum mea consentiat sententia, reliquos ab his omnes utpote qui fabulas potius Dalmaticas, quam historias elucubrasse videantur, nihil prorsus faciendos et reiciendos arbitratus sum. Igitur, tibi admodum illustris et reverendissimo vir, meo uti singulari patrono tuoque mihi sanguine coniuncto, opus hoc magnitudine sane exiguum, verum labore in eo construendo non parvum dicatum volui. Aequum etenim visum est, ut tu, qui claros ortus tui dies e Dalmatia provintia susceperas, eiusdem quoque provinciae res gestas, quae ad hunc usque diem sparsę ac egregiis aliarum gentium facinoribus veluti opertae, nullius proinde famae iacuerant, in unum a me colectas, legendas fovendasque susciperes meque, ut facis, amare pergeres. Vale.

f2
Previous paragraph


Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.