Zavorović, Dinko; Suričević, Toma (1540-1608; floruit 1602) [1602], Praefatio et epistulae in libris de rebus Dalmaticis, versio electronica (), Verborum 876, Ed. Iva Kurelac [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvpraefepistrebusdalm].
Satis profecto sum miratus, quod vir religiosus eiusque aetatis ac doctrinę,
tot annos distulerit ea domino restituere, quae bona fide possidere non potest.
Scripta enim, de rebus Dalmaticis apud illum ea lege dimiseras, ut tibi quam
primum redderet. Sed, quid miratus dixerim? Mirum enim non est, si homo hic
vafer, qui sibi vestes mentitus erat, fuerit tibi quoque ementitus libros. Quare factum est, ut qui tuis nunc lingua solutiore atque eloquentiori conspiceris. Age igitur,
ut da praelo opus, quod prae manibus habes. Sic enim, et hominis audatiam
compesces et illustri ac tua commemoratione ac studiosa variarum rerum
collectione, te apud viros studiosos gratum tuaeque patriae non immemorem
declarabis. Haec tibi non suaderem f3v Dominice mihi colendissime, nisi
tui facillimi suavissimique mores, doctrina ac animi candor mihi essent perscripta.
Proinde, si velis tranquillo esse animo et difficultatem istam, quae non tuo, sed
fortunae vitio apud te est, tua industria superare, mente concipito, quod labor, quo
difficilior est, eo charior et laudabilior duci solet.

|