ALITER.
Sint duo eiusdem generis, et grauitatis corpora A, B, grauiora quam aqua, et sint dissimilia.
ostendendum est ipsa corpora aequalem in aqua grauitatem habere, sit enim corporis A, vel ipsius B, grauitas CD, aquae vero magnitudinem habentis aequalem ipsi A, vel B, sit grauitas C, et accipiatur aliquod corpus L, leuius quam aqua, cuius grauitas sit ipsi C, aequalis, aquae vero, magnitudinem habentis aequalem corpori L, sit grauitas aequalis ipsi CD, itaque appenso corpore B, corpori L, corpus ex utrisque constans aeque graue erit atque aqua, grauitas enim utrorunque corporum B, L, est aequalis utrisque grauitatibus CD, et C, et grauitas aquae, magnitudinem habentis aequalem utrisque corporibus L, B, aequalis est eisdem grauitatibus CD, et C, corpora igitur B, L, demissa in aquam, neque sursum, neque deorsum ferentur, quia corpus B, grauius quam aqua fertur deorsum tanta vi, quanta a corpore L, sursum retrahitur.
Rursus accipiatur alterum corpus solidum M, eiusdem generis cum corpore L, ipsique simile, et aequale, et corpore A, appenso ipsi M, et demissis ambobus in aquam, eadem ratione qua supra ostendetur, corpora A, M, simul, esse aeque grauia atque aqua, et corpus A, tanta vi deorsum ferri, quanta retrahitur sursum a corpore M, sed corpora M, L, aequalem vim habent retrahendi sursum, cum sint eiusdem generis, et aequalia, et similia, ergo aequali vi retrahentur corpora A, B, ne descendant; quare constat ipsa corpora A, B, aequalem in aqua grauitatem habere quod erat ostendendum.
-- 31 --