Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kašić, Bartol (1575. — 1650.) [1604], Ad illyricae linguae studiosos, versio electronica (), 77 verborum, versus 16, Ed. Elisabeth von Erdmann-Pandžić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kasicbinstitepist].
Ad illyricae linguae studiosos.
Illyricae linguae Quare sapienter est a nostrae Societatis moderatoribus constitutum, ut eius nationis lingua vernacula, quae apud plurimos populos latissime patet, addiscatur ab iis, qui ad eos erudiendos idonei censeantur. Etenim non videbatur satis instituti nostri rationibus convenire, cum tam multi ex nostris hominibus in extremos orientis occidentisque fines mittantur assidue, qui in variis illarum gentium dialectis cognoscendis insudent, quae gentes nunquam antea christianis institutae sunt legibus, ut cum iis de beata vita facilius agi possit; nationes aliae prope finitimae deserantur, quae christianae atque avitae religionis nomen retinentes, ob unam rerum cognoscendarum agendarumque ignorationem a maiorum suorum dignitate splendoreque degenerent, ac tanquam incultae arbores paulatim silvescentes infructuosae reddantur. Quapropter quoad per temporis angustias licuit, linguae huius de octo partibus orationis praecepta colligere ac certa quadam via rationeque tractare sum conatus, quo facilius ac celerius possint eo quo intendunt, qui eius perdicendae sunt cupidi, pervenire. Quod, si cui forte longiores Institutiones huiusmodi videbuntur, eum oro, ne ab instituto cursu propterea retardetur. Etenim nec pauca sunt perspicuitatis potius causa proposita et pleraque ceterorum similia nullam fere novam difficultatem afferunt ad cognoscendum. Equidem in spem venio fore, ut multi harum Institutionum beneficio, qualescumque tandem illae sint, si vel pari industria atque in latinam vel graeca lingua solent in huius cognitione elaborent, non minores brevi in ea processus esse facturos. Quod autem de orationis constructione quam vocant pauca quaedam dumtaxat eaque universe tradiderim, nemo iure mirabitur, qui meminerit reliqua vel cum aliis quas norint linguis esse communia, vel usu potius et exercitatione quam doctrinae praeceptis contineri, vel non facile simul omnia ad artem posse revocari. Valete. |
Previous section
|
Kašić, Bartol (1575. — 1650.) [1604], Ad illyricae linguae studiosos, versio electronica (), 77 verborum, versus 16, Ed. Elisabeth von Erdmann-Pandžić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kasicbinstitepist].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.