Sobota, Ivan (m. 1467) [1438], Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica. (, Trogir), Verborum 672, Ed. Arnaldo Segarizzi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepistvallar5].
Idem ad eumdem.
Singularis ac prope divina tua in me humanitas, vir ornatissime,
tantum de te mihi pollicetur quantum de me mihi polliceri soleo meque
hortatur ut tibi magis imperem quam te exorem. Qua ex re, si temeritati
mihi hoc imputes, humanitas tua et obiurganda et accusanda erit, quae
mihi tantam audatiam tribuit. Et si saepenumero et opera et diligentia tua
mirifice usus sim, hac tempestate vero et armis et viribus et nervis tuis
utendum est: te ad hanc rem conficiendam ducem et patronum animosissimum esse vellem. Angelus de Castro iuris consultus superiori die consuluit
in quadam causa: Tragurii copiam illius consilii perlubens habere vellem:
magna auctoritas tua est apud Angelum et tanta quidem, ut maior esse non
potest, nec quicquain tibi denegare audet: profecto, si copiam illius consilii tuo nomine et caute accipies latorique praesentium dabis, Darii sane
regis opes me superasse putabo.
Vale. Tragurii

|