Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous paragraph

quod attestari noluerit, irremissibiliter et immediate est extorquenda. 2. tit. 28. et citato art. 81. Anni 1563. sine praevia Citatione, et aliquo processu. Tum quia per id, quod noluit attestari, solus sibi vim Citationis dedit, sicut et repellens ab Executione, latae sententiae. Tum quia tenor Compulsoriarum continet, immediate huiusmodi poenam extorquendam esse, ubi Iudex sic praecipit; si et in quantum ex fideli relatione T. Et T. annotatum Exponentem, praescriptos T. et T. ad faciendum et testificandum de praemissis, vigore praemissarum literarum T. et T. Compulsoriarum requisivisse, ipsoque fateri et testificari noluisse comperieritis: Ex tunc, iuxta contenta praescriptorum generalium decretorum, ac articulorum, constitutionumque publicarum, poenam praescriptam sedecim marcarum, gravis ponderis, a singulis eorum, immediate et irremissibiliter, per omnia opportuna remedia exigere, exindeque praefato Exponenti, omnimodam satisfactionem impendere debeatis, ac teneamini; legibus, et antiquis laudabilibusque consuetudinibus Regni, id requirentibus. Secus non facturi. Styl. Licet quaest. 8. cap. 10. aliter habeatur, sed in diversa re. Tum quia citatus art. 81. praenotati Anni 1563. clausulam exactionis dictae poenae, per has voculas (statim et de facto) in se continet. Tum quia usus etiam sic passim obtinet. Ubi Adverte, multos soepenumero colonos suos, a praemissa poena sedecim marcarum sublevare velle; eo quod rustici maiorem poenam temporaneam non videantur habere, ultra homagium ipsorum, quod quadraginta tantum florenis completur. Verum distingue legem aliam esse generalem, et aliam specialem; atque ideo in quocunque casu, veluti etiam in hoc praesenti, lex specialis per expressum communiter et indifferenter ponitur, eidem standum est, quia Legislatoris expressa haec mens ex ea elicitur; et maxime si talis lex usu ex stylo firmata extiterit. Ast ubi nulla huiusmodi specialis lex expressa habetur, ad generalem legem recurrendum est. Itaque huiusmodi rustici, hoc in casu attestari nolentes, nulla exceptione iam sublevari possunt. Ubi Nota, quod praedicta poena, iam ex consuetudine, inter Iudicem, et exponentem, aequaliter dividi solet.

144
Previous paragraph


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.