Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO DECIMA QUARTA.
Suntne isti articuli semper, et de necesse Relatoriis in specie inserendi, et an extra illos liceat aliquid plus, vel diversum, aut contrarium annectere? Non equidem, imo vero aliquando Exponens utilius fore iudicans, ne adversa pars statim resciat, super quo 141huiusmodi attestationem celebrari fecerit, studio non sinit illos talibus literis Relatoriis inseri, siquidem soepe etiam odiosa continere soleant, et neque id Iudex in Compulsoriis praecipiat, sed solummodo declaret, super quo, per Exponentem, vel hominem suum interrogati fuerint. Styl. Unde neque aliud quoque quippiam extra illos diversum vel contrarium: (etiamsi forte testis huiusmodi quid per occasionem fateretur) contestatis ad interrogata, adscribi debet; sed solummodo ea, super quibus interrogati fuerint; prouti et Iudex praecipit. Nam si hoc admitteretur, suopte se gladio Exponens soepenumero confoderet, quod natura refugit, quae sui semper magis est conservativa, quam destructiva. Et alioquin de iure divino, Reus non tenetur dare Actori instrumenta sua contra se, lib. 2. decret. tit. 19. Ideoque omnino praecavenda huiusmodi extra interrogata, et contra naturam additicia fassio, sive fassionis additio.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.