Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
huiusmodi attestationem celebrari fecerit, studio non sinit illos talibus
literis Relatoriis inseri, siquidem soepe etiam odiosa continere soleant, et
neque id Iudex in Compulsoriis praecipiat, sed solummodo declaret, super
quo, per Exponentem, vel hominem suum interrogati fuerint. Styl.
Unde neque aliud quoque quippiam extra illos diversum vel contrarium:
(etiamsi forte testis huiusmodi quid per occasionem fateretur) contestatis
ad interrogata, adscribi debet; sed solummodo ea, super quibus interrogati
fuerint; prouti et Iudex praecipit. Nam si hoc admitteretur, suopte se
gladio Exponens soepenumero confoderet, quod natura refugit, quae sui semper
magis est conservativa, quam destructiva. Et alioquin de iure divino, Reus
non tenetur dare Actori instrumenta sua contra se, lib. 2. decret.
tit. 19. Ideoque omnino praecavenda huiusmodi extra interrogata,
et contra naturam additicia fassio, sive fassionis additio.

|