Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
habeatur. Fiunt autem tali modo: Appellatori datur primus annus integer ad
causam finiendam; et si iusto impedimento interveniente, aut etiam Iudice
appellationis negligente, causa finita non fuerit, etiamsi impedimentum
fuerit unius diei, datur ei a lege secundus annus integer; et si tunc in
secundo anno, causa non fuerit finita; sive Appellator habuit iustam causam
impedimenti, sive non; attamen lex non dat ei ulterius aliquod tempus, sed
Appellatio est deserta, et sententia a qua fuit appellatum, debet mandari
Executioni, ne lites sint immortales. Verum de aequitate
Praetoria, et ex clausula generali (si qua iusta causa etc.)
petenteque Appellatore, restitueretur in integrum, solum ad tantum tempus,
per quantum probatum fuerit, ipsum habuisse iustum impedimentum. Et sic, si
laesio fuerit unius anni, secundi integri, unus annus integer restituetur
ei, qui dici poterit, annus tertius. Si vero laesio fuerit tantum de una
die, vel de uno mense dicti secundi anni, tunc una sola dies, vel unus
mensis solum restituetur ei. In duobus tamen
casibus, tale tempus fatale, currere non solet; Primo,
si lis speratur inferri in consistorio Principis.
Secundo, si partes iverunt ad arbitros. Haec Aurelianen:
in practica libellorum, Rubr. 16. Atque sic praescriptis
hisce modis, ad certum tempus, omnis lis de Iure Civili finiri, et debitae
Executioni demandari debebit, ut et Iure Canonico 2. quaest. 6. cap.
41. Et apud Cives quoque Liberarum Civitatum, ex
Iure earundem Thavernicali, non solum huiusmodi
fatales dies, intra sex septimanarum spacium; sed etiam certa quaedam onera,
in extrahendis appellationibus de facto observantur, ab ipsis quidem ad
Dominum Magistrum Thavernicum, virtute literarum eiusdem
Praeceptoriarum art. 7. cum decem florenis art. 13.
Et ab illo ad Sedem Iudiciariam Regiam, cum flor.
Viginti. art. 29. Alioquin vero sententia lata et decisa,
utrobique in suo vigore permanere debebit. Sed apud nos, etsi praemisso
praescripto 3. tit. 35. tempore, Appellatio a Iudice
extrahitur,
153
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|