Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO SEXTA. / Daturne aliquando Appellatio ab Exceptionibus ante latam et definitivam sententiam?

Cum Exceptiones sint Duplices, ut supra quaest. 2. cap. 3. et quaest. 8. 16. et 26. cap. 4. dictum est. Aliae scilicet simplices depulsoriae, et aliae Peremptoriae; ab huiusmodi secundis Exceptionibus potissimum admittitur Appellatio, vetusta id Regni consuetudine, et iusta etiam ratione, ita dictante: Quia sicuti unum levi aliqua exceptione sublevare et fovere; ita alterum quoque in iusta sua allegatione et defensione, non exaudire et opprimere; iniquum plane esse videtur. Super quo vide etiam tit. 6. partis 3. Tripartiti: ubi licet causae iuxta responsiones partium, deliberatione iuridica, et sententia lata (ut plurimum) in Curiam Regiam ad approbandum, vel reprobandum, transmittantur; Nihilominus tamen aliquando etiam ante latam huiusmodi sententiam, aliquae peremptoriae exceptiones videntur transmitti solere; quod per parenthesin illam (ut plurimum) facile est intelligere: quasi enim diceret, maiori quidem ex parte, semper ex dicta deliberatione iuridica, et sententia lata, per partium responsiones, appellationem fieri debere; interdum tamen ab Exceptionibus quoque illam fieri posse, non est inconveniens. Quod ipsum et usus antiquus sic ostendere videtur, cum soepenumero huiusmodi Appellationes admissas esse, videamus. Simplex autem Exceptio, plane non transmittitur; sive, ut alii dicunt, ab interlocutoria sententia, non appellatur, neque transmittitur.

156
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.