Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].

Next paragraph

Quinque praecipue, Primum, quod ex antiqua consuetudine, a prandio, posteaquam iam in extradatione parium Iudices processerint, levari soleant. Secundum, quod absque literis Procuratoriis in revisione earum, quis Transmissionem declarare potest. Si autem, Novum iudicium petere, vel ex Tabula ad Dom: Palatinum appellare voluerit, non nisi virtute Procuratoriarum, id facere valebit. Licet nonnuli Novum iudicium peti posse admittant absque Procuratoriis; Quod tamen fieri posse non videtur; quia si appellatio, modo praemisso transmittenda, sine Procuratoriis non conceditur; multominus Novum concedi debet; cum hoc, cum longissimo termino, ad partes referatur, magnamque et diuturnam moram secum trahat; illa autem sub eodem termino iudiciorum reportetur. Aliud autem est, extra Iudicium contradictorium, ad partem, et absente parte adversa. Nam hic non videretur adversarium defraudare velle, sed ibi omnino. Tertium, quod in iis quoque dum revidentur, duae admittuntur prohibitae. Una simplex et sine onere, et altera cum onere, eodem tamen die. Iam autem Novella constitutione, una tantum cum onere, art. 65. anni 1618. Quartum, quod quaecunque venit ad Tabulam Regiam, eadem ad Illustrissimum Dominum Comitem Palatinum quoque vadit, alterutra parte ita postulante, etiamsi ex sede Comitatus transmitti non debuisset. Quintum, quod nihil novi licet tunc addere, vel allegare, sed solum in eodem statu, quo transmissae sunt, revideri debent, approbando, vel reprobando, aut corrigendo, et emendando, et sic remitti ad exequendum Pedaneis, sive prioribus Iudicibus, si aliqua Iudiciaria onera habent annexa, quae

157

Next paragraph


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.