Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Tribus. Primo, Novo Iudicio, quando succumbens dicit se Novum
nondum habuisse in processu causae, ideo peteret illud sibi dari; quod et
datur illi statim, de Iure et consuetudine Regni; quia in omnibus causis
ordinariis semel admittitur Novum. Secundo, Reiecta,
quandoquidem Novum iam habuit, sed vel revideri causa nequivit, vel etiam
revidendam non curavit, sed ultimo die Iudiciorum vel etiam Diaetae, pro
testimonio per Iudicem, ad quem transmissa fuit, facit in dorso literarum
Transmissionalium, Reiectam scribi, qua in partibus in prima
statim sede iudiciaria, ad postulationem partis triumphantis, cum quo
succumbens suam transmissionem reportasset, ostensa et demonstrata iterum ab
impetitione illius conquiescit. Tertio, per revisionem, quando omnino
revidetur, et ad executionem remittitur, non tam per succumbentem, siquidem
ille inexecutam perpetuo esse vellet, quam per Triumphantem in paribus, quia
ipsius interest, ea iam tandem aliquando potiri; et haec proprie Remissio
dicitur. Aliquando etiam pro maiori declaratione continuanda, remittitur ad
eandem sedem Iudiciariam Comitatus, absque ullo praemissorum modorum, ubi
non satis liquet. Veluti olim apud Romanos Iudex non liquere
pronunciabat, quando scilicet probationes et argumenta, non satis
erant idonea ad diiudicandam causam. Budaeus in Pandec. quod et
amplius liquere (id est liquidari debere) pronunciabat;
sicut et dies causae Prorogabatur; cum, aut diffundebatur sive
ampliabatur, id est, res
159
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|