Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
DE NOVO IUDICIO.
QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quare subsequitur Novum Iudicium ipsam
Appellationem?
Cum enim post convictionem, causa soleat primo appellari, et cedendo postea ipsi Appellationi, Novo Iudicio succumbens sive appellans mox uti consueverit, merito hoc ex ipsa subsequi debet, et secundo loco statim post ipsam poni. Ubi Nota quod Novum Iudicium impetrans, et illud non prosequens, poenam Calumniae incurrit. 5. Vlad. art. 11.
QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quid vest Novum Iudicium?
Est Iuridicum remedium, quo pars in causa succumbens, iterum eam resuscitare, ac omnia allegare, excipere, non productas literas producere, et generaliter omnia, quae Iuris et Iustitiae, et defensioni, ac sublevamini causae suae proficua esse cognoverit, peragere valeat, atque possit. 2. tit. 77. Nota quod in Stylo, in omnibus novorum Iudiciorum literis, in subsumptione haec clausula pro fundamento, inseri solet: Cum autem, vel, et quia, iuxta contenta generalis Decreti universi nocivi defectus et errores, in processibus causarum emergentes, virtute Novi Iudicii, Semel in melius reformari possint, atque soleant. In dicto tamen Decreto, non invenitur vocula (Semel) ut patet. 1. Vlad. art. 51. sed ex usu iam assumitur; atque ideo pluribus vicibus in una eademque causa dari non deberet, ut supra quaest. 14. cap. 5. dictum est. 162
QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Quotuplex esse potest?
Quadruplex. I. Quo in causa succumbens, per nonvenientiam, simul cum
inhibitione utitur. 2. tit. 77. imo vero, si non fuerit
sententia extradata, poterit etiam absque literis Inhibitionalibus huiusmodi
Novi iudicii, tam Iudices ab extradatione literarum sententionalium, quam
partem quoque adversam ab extractione earundem; inhibere;
Ibidem. Qui tamen titulus intelligitur solum de causis longis,
in quibus processus subsequuntur, et non de brevibus, 4. Vlad. art.
15. II. Quo succumbens in causa appellata, cedendo Appellationi
ipsi, utitur. Passim: ut art. 29. Anni 1609. et art. 23. anni 1613.
Sed hic occurrit non levis Quaestio, si enim causa, coram uno Iudice mota, et ad alterum Iudicem. Vigore 7. tit. part. 3. per eundem motorem translata fuerit, idemque motor, coram eodem translatae causae Iudice postea convictus Novum Iudicium cum gratia impetraverit, quaeritur, tale Novum Iudicium, ad quem praemissorum duorum Iudicum 163reportare debeat? Alii dicunt, quod ad secundum, ad quem scilicet causam transtulit, et coram quo convictus fuit, quia alioquin si ad priorem referret, Calumniam evitare non posset. Alii autem dicunt, quod ad primum, quia tit. 11. part. 3. per expressum habetur, quod talem causam per gratiam Novumque iudicium resuscitare debeat, coram eodem Iudice, quo huiusmodi causa primitus mota esse dignoscitur. Verum, prior opinio probabilior esse videtur, ex eo, quod huiusmodi Novum iudicium, dirigi soleat semper ad eundem Iudicem, qui prius convicto, onerosum fecerat iudicium, ut videlicet eandem causam denuo adhuc maturius revideat. Citatus quoque locus, sonaret praecise de iudiciis Liberarum Civitatum, et de tali casu, in quo iam coram eodem Iudice quis convictus fuisset, coram quo et causa ipsa primitus mota extitisset. In praesenti autem casu, non esset coram primario motae, sed coram secundario iam translatae causae Iudice, convictus: et ideo ad eundem, uti praemissum est, tale Iudicium referri debet.
QUAESTIO DECIMA SEXTA. / An primum Iudicium cum Inhibitione, proprie dici
possit Novum?
Iuristae certant, et adhuc sub Iudice lis est. Aliis asserentibus novum dici debere; aliis item negantibus quia cum detur propter non-venientiam, per quam nihil omnino dictum vel responsum est; nihil plane novi dicitur, quia nihil prius, vel vetus dictum est, sed tunc primum comparens dicere incipit: ergo non praeexistente priori, vel Veteri, neque Novum correlative dici potest. Atque sic, non est proprie Novum dicendum, sed totaliter et simpliciter sola Inhibitio, quae virtute sua, sicuti et alia 164Iuridica remedia, per se vim illam respondendi habet, et non mutuatur illam a tali Novo iudicio, quia sic remediorum remedia essent, et daretur in infinitum progressus, quod absurdum esset. At ut ut fit, usus iam sic obtinuisse videtur, ut uberius videre licebit infra quaest. 28. cap. huius, formula quarta ad finem, et 6. Vlad. art. 14. et non ut nove Decius in suo syntagmate sentit: solum contra Fiscum militare solere Inhibitionem. Nec mirum videri debet cuiquam, quod haec duo sic concurrant; quia Inhibitio solum vim inhibendi latam ab executione sententiam continet: Novum vero etiam superaddit, ut Actor contra Reum se inhibentem, et per hoc causam ipsam resuscitantem ac renovantem, Iudicium quoque in eadem recipiat. Styl. vel quod causae, quatuor terminis octavalibus; nisi haec duo ita coniungerentur, absolvi non possent. Ut patebit, Dicta quaest. 28. formula 4. notando 2. Plura de his vide supra quaest. 14. cap. 5.
QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quando est usus eorum?
Quarti, sive postremi cum Gratia nuncupari, post executam latam et definitivam sententiam, hoc est, extra dominium bonorum, ut communiter dici solet. Aliorum autem priorum, intra dominium bonorum fieri conceditur, ante latam scilicet et pronunciatam definitivam sententiam. Imo vero, etiamsi non fuerit ex allegatis et responsis, sed solum per non venientiam pronunciata sententia, pars convicta Novum poterit petere Iudicium 2. tit. 77. et praecedenti proxime 15. quaest. Ubi Notandum, quod aliquando simplex Novum iudicium, datur tantum cum clausula ista, (ut si forte parti triumphanti, literae Adiudicatoriae sententionales iam extradatae fuissent) easdem primum ab eadem repetant. Postea ubi ex superabundanti datum fuerit, praetexendo causas, 165quod forsan Iudices pedanei favore partis alterius (ut credi par est) allecti, iustis ac legitimis requisitionibus, et mandatis superiorum Iudicum parvi pensis, tale prius simplex Iudicium admittere noluerint, sed Iudiciariam suam deliberationem, Executioni demandaverint; ut prius huiusmodi executionem reexequantur; et bona per illam exponenti adempta, eidem restituant, tandem Novum iudicium causa in eadem, iuxta priores literas Novi iudicii, faciant; alioquin coram eodem Iudice, in Curia Regia decimo quinto die, comparere debeant. Ex quo liquido apparet, tale simplex Novum iudicium, recte dici intra dominium fieri debere; etiamsi cum clausula ex superabundanti fuerit, uti iam praemissum est. Styl.
QUAESTIO DECIMA OCTAVA. / Sed quibus temporibus quis uti potest, Novo hoc
Iudicio, in processu causae?
Duobus. Primo, quando succumbens causam appellat, et postea statim Appellationi cedens, in partibus adhuc Novum impetrat, prosequiturque Iudicium. Secundo, quando huiusmodi Appellationi non cedit, sed Transmissionem ipsam omnino extrahit de sede Iudiciaria; ac nisi per partem triumphantem urgeatur, vel ex paribus eiusdem proclametur, ad lucrandum tempus tacet, neque ipsam revideri facere vult. Ubi tandem secus fieri non potest, sed necessario causa revideri debet, tunc allegando se nondum Novum iudicium in ea habuisse, statim datur eidem Novum, et sic terminum illum Iudiciorum, vel Diaetae, cum tali petitione et concessione Novi iudicii effugit. 166
QUAESTIO DECIMA NONA. / Quae poena illius, qui se Novo Iudicio a Iuramenti
depositione inhibuerit, et nullam iustam causam reddere poterit?
Talis in amissione sui iuramenti consequenterque poena exinde subsequente, de facto convincitur. Ludovici II. Art. 29. anni 1518. Similiter et qui Novum iudicium cum Inhibitione impetraverit, nec literas Relatorias infra terminum exceperit, qua poena sit puniendus, vide supra quaest. 3. cap. 5. Quid autem vocula (de facto) et similes, importet, vide supra quaest. 10. cap. 1.
QUAESTIO VIGESIMA. / Quo ordine solent causae Novi Iudicii levari?
Omnes causae in quibus a Regia Maiestate nova iudicia impetrata fuerint, in
primis Octavis (iisque unicis) ante alias omnes causas levantur
et iudicantur. 1. Vlad. art. 52. et 2. tit. 77. licet hic pro
ante (inter)
QUAESTIO VIGESIMA PRIMA. / Potestne ille, qui in causa non egit, Novum
Iudicium impetrare?
Dicendum; quod quamdiu ille, qui in causa succumbit, in humanis egerit, et
supervixerit, nemo alter praeter eum, gratiam Novi iudicii, impetrare
potest; non enim congruit, cuipiam falcem suam in alterius messem mittere.
Veruntamen parte ipsa convicta demortua, ille in quem prosecutio causae
ipsius, de Regni consuetudine
167
condescendet, liberam, plenariamque impetrandi de facto habebit
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.