Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO DECIMA SEXTA. / An primum Iudicium cum Inhibitione, proprie dici possit Novum?

Iuristae certant, et adhuc sub Iudice lis est.

Aliis asserentibus novum dici debere; aliis item negantibus quia cum detur propter non-venientiam, per quam nihil omnino dictum vel responsum est; nihil plane novi dicitur, quia nihil prius, vel vetus dictum est, sed tunc primum comparens dicere incipit: ergo non praeexistente priori, vel Veteri, neque Novum correlative dici potest. Atque sic, non est proprie Novum dicendum, sed totaliter et simpliciter sola Inhibitio, quae virtute sua, sicuti et alia

164

Iuridica remedia, per se vim illam respondendi habet, et non mutuatur illam a tali Novo iudicio, quia sic remediorum remedia essent, et daretur in infinitum progressus, quod absurdum esset. At ut ut fit, usus iam sic obtinuisse videtur, ut uberius videre licebit infra quaest. 28. cap. huius, formula quarta ad finem, et 6. Vlad. art. 14. et non ut nove Decius in suo syntagmate sentit: solum contra Fiscum militare solere Inhibitionem. Nec mirum videri debet cuiquam, quod haec duo sic concurrant; quia Inhibitio solum vim inhibendi latam ab executione sententiam continet: Novum vero etiam superaddit, ut Actor contra Reum se inhibentem, et per hoc causam ipsam resuscitantem ac renovantem, Iudicium quoque in eadem recipiat. Styl. vel quod causae, quatuor terminis octavalibus; nisi haec duo ita coniungerentur, absolvi non possent. Ut patebit, Dicta quaest. 28. formula 4. notando 2. Plura de his vide supra quaest. 14. cap. 5.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.