Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO VIGESIMA QUINTA. / Quot modis revocatur; et quod in quinque casibus, non revocatur Procurator?

Duobus, Primo, in causis brevibus, prout in Insinuationibus, et huiusmodi in quibus videlicet causarum processus, nondum intervenerunt, quilibet causantium etiam post latam et pronunciatam sententiam, Procuratorem suum

170

revocare poterit; ita quod ipsa die, qua sententia pronunciabitur, absque quolibet onere causam suam inhibere, et Procuratorem revocare potest, postea vero infra Octavarum, et brevium Iudiciorum celebrationem, dempta duntaxat extrema die ipsarum Octavarum, et hoc quoque si calumniose et fraudulenter agere praetenderet, semper cum minori onere, sex scilicet flor. auri facien. ultimam autem diem praenotatam, verum esse intellige. Si revocans ille calumniose et fraudulenter agere praetenderet, ut videlicet terminum solummodo ipsum Iuridicum, hac cautela revocationis praeteriret, et alteram partem ulteriori processu gravaret: nam aliter die illa, qua sententia fertur, ut eadem die, et Procuratoris responsio revocetur, necesse est 2. tit. 80. Demum Octavis eidem exspiratis, cum quinquaginta marcis gravis ponderis, ducentos florenos facientibus. 4. Vlad. art. 15. Secundo, in causis longis, in quibus processus Iuridici solent subsequi, Procuratoris responsio revocatur ante latam et pronunciatam definitivam sententiam, et quidem ante terminum exhibitioni literarum, vel communi attestationi, aut iuramentali depositioni, vel oculatae revisionis, aut communis Inquisitionis celebrationi, praefixum, praehibita responsione, cum quinquaginta marcis homagialibus. 4. Vlad. art. 15. et 2. tit. 81.

Sed hic occurrit non omittenda quaestio, an scilicet huiusmodi procuratoria revocatio, quo ad dictum tantum, vel etiam quo ad factum fieri soleat, ac debet? Et quod in dicto tantum, ut nonnulli olim putaverint, sed secus fecerint, hoc est, in simplici et nuda aliqua Procuratoris responsione, dum adhuc res, quae per eam significatur, effectui non sit mancipata, fieri debeat, apparet manifeste ex titulo 80. part. 2. ubi sic dicitur: Retractatio namque Procuratoris praesupponit semper errorem et defectum, qui quidem error et defectus, non nisi in responsione et obiectione, aut aliqua exceptione committi solet. Et ex sequenti titulo 81. melius; antequam terminus Iuridicus, per

171

Iudicem literarum exhibitioni, aut Iuramentali depositioni, vel oculatae revisionis, aut communis Inquisitionis celebrationi, (quae scilicet iam res ipsae sunt) praefixus et deputatus adveniat, partium ipsarum altera se per responsionem sui Procuratoris, gravatam esse, vel gravari debere sentiens et agnoscens, non expectato huiusmodi termino Iudiciariae ipsius commissionis, Procuratoris sui responsionem revocare potest. Quod autem videatur posse fieri etiam in facto, hoc est, in rebus iam ipsis, uti praemissum est, colligitur ex dicto tit. 80. ubi habetur; quod tam in longius causis, lite adhuc pendente, et ante solam iam definitivam sententiam, quibus videlicet facta responsione, Iuridici processus subsequi, et Iudiciariae deliberationes, ac sententiae interlocutoriae pronunciari solent; quam in brevibus, post latam iam et pronunciatam huiusmodi definitivam sententiam dicta Procuratoris revocatio fieri debeat. In quibus utrisque tamen procul dubio aliqua probatio, vel literarum exhibitio, aut Iuramentalis depositio; atque in illis, Inhibitio quoque, vel communis inquisitio, aut etiam Repulsio, quae non simpliciter dicta, sed facta iam sunt, per dictos Iuridicos processus, et sententias ac deliberationes, praecessisse videantur. Quod ipsum artic. etiam 56. anni 1550. per expressum ostendit, qui sic continet; quod Procuratores post deliberationem Communis Inquisitionis (non scilicet adhuc fiendae, sed iam factae) ut ex sequenti clausula elucet, ante latam videlicet et pronunciatam sententiam definitivam revocari possint. Et Stylus tam in Tabula Regia, in quadam causa Contradictionis Statutionis bonorum; quam in sede Iudiciaria Comitatus Barsiensis in causa occupationis Civium Vy-baniensium contra familiam Tapolchani, post dictam communem Inquisitionem, super ea deliberationem, vice-iteratam Executionem, et Repulsionem, usitatum praebet exemplum. Decius quoque in suo Syntagmate ita sentit. Et aliud item est, quod talis responsio Procuratoris, (non autem exceptio, sive obiectio)

172

refertur ad propositam rem, ex qua veritas iam, vel comprobando actionem Actoris, vel non firmando suam praeassumptionem, elucere videtur. Atque sic, quia talis res, ipsi principaliori nociva sit futura; necessario retractari debet. Ideoque huiusmodi Procuratoria revocatio, tam in dicto quam in facto admittenda esse videtur; hoc est, tam ipsa verbalis responsio, quam omnes processus, sive res ipsae, aut facta super ea fundata, et qualitercunque subsecuta revocantur; quia ruente fundamento, ruere necesse est et omnia superaedificata. 2. tit. 85. Alioquin vero, et in dictis titulis citatoque art. 56. et in usu, ac stylo, contrarietas colligeretur.

Ubi Nota, quod huiusmodi Procuratoris revocatio, in quinque casibus, si Reus personaliter non venerit, nunquam fieri poterit. 4. Vlad. art. 13. Imo absolute non conceditur. Citato art. 56. anni 1550.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.