Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Iudicem literarum exhibitioni, aut Iuramentali depositioni, vel oculatae
revisionis, aut communis Inquisitionis celebrationi, (quae scilicet iam res
ipsae sunt) praefixus et deputatus adveniat, partium ipsarum altera se per
responsionem sui Procuratoris, gravatam esse, vel gravari debere sentiens et
agnoscens, non expectato huiusmodi termino Iudiciariae ipsius commissionis,
Procuratoris sui responsionem revocare potest. Quod autem videatur posse
fieri etiam in facto, hoc est, in rebus iam ipsis, uti praemissum est,
colligitur ex dicto tit. 80. ubi habetur; quod tam in longius causis, lite
adhuc pendente, et ante solam iam definitivam sententiam, quibus videlicet
facta responsione, Iuridici processus subsequi, et Iudiciariae
deliberationes, ac sententiae interlocutoriae pronunciari solent; quam in
brevibus, post latam iam et pronunciatam huiusmodi definitivam sententiam
dicta Procuratoris revocatio fieri debeat. In quibus utrisque tamen procul
dubio aliqua probatio, vel literarum exhibitio, aut Iuramentalis depositio;
atque in illis, Inhibitio quoque, vel communis inquisitio, aut etiam
Repulsio, quae non simpliciter dicta, sed facta iam sunt, per dictos
Iuridicos processus, et sententias ac deliberationes, praecessisse
videantur. Quod ipsum artic. etiam 56. anni 1550. per expressum ostendit,
qui sic continet; quod Procuratores post deliberationem Communis
Inquisitionis (non scilicet adhuc fiendae, sed iam factae) ut ex sequenti
clausula elucet, ante latam videlicet et pronunciatam sententiam definitivam
revocari possint. Et Stylus tam in Tabula Regia, in quadam causa
Contradictionis Statutionis bonorum; quam in sede Iudiciaria Comitatus
Barsiensis in causa occupationis Civium Vy-baniensium contra familiam
Tapolchani, post dictam communem Inquisitionem, super ea deliberationem,
vice-iteratam Executionem, et Repulsionem, usitatum praebet exemplum. Decius
quoque in suo Syntagmate ita sentit. Et aliud item est, quod talis responsio
Procuratoris, (non autem exceptio, sive obiectio)
172
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|