Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

QUAESTIO TRICESIMA QUARTA. / Sed haec omnia hucusque dicta ad quas, et quot classes uno compendio reduci possunt?

Ad quinque nimirum: Praeparatoriam, Exceptoriam, Remediatoriam, Processualem, et Remoratoriam. Praeparatoria sunt causarum distinctio et definitio, Citatio sive Evocatio, Proclamatio et Parium Petitio. Exceptoria, sunt exceptiones de condescensione, prorogatione, et destructione causae. Remediatoria sunt Iuris remedia, ut Inhibitio, Prohibita, Prohibitio, Repulsio, Appellatio, Novum Iudicium, et Procuratoris revocatio. Sic dicta, quod parti in causa succumbenti, quoddam levamen, quemadmodum aegris medicamen adferre, et aut prioribus rationibus magis declarandis, aut aliis atque aliis subinde adhibendis responsionibus, veluti denuo restaurato processu, si non obtinendum semper eventum rei, ad prorogandum tamen tempus, subvenire et quasi remederi solent. Quae omnia primo propter necessitatem, ubi scilicet quid praeter

182

intentionem evenisset, inventa et introducta fuisse dignoscuntur; sed iam ex ordinaria consuetudine, et absoluta partium voluntate, sic usurpari coepta sunt.

Ubi Nota. I. Iuridica remedia sumi dupliciter, generaliter scilicet, quae in processibus Causarum observari solent, ut haec iam proxime dicta. Et generalissime, quae nimirum utcunque ad conservandum et vivificandum, de futuro Ius, etiam extra processum causarum observari solent: ut sunt Protestatio, Contradictio, alia Inhibitio, et Prohibitio, Revocatio, Retractatio, Annihilatio, Cassatio, Mortificatio literarum vel Fassionum, et Reiecta. II. Priora illa Decium lib. 4. sui Syntag. tit. 15. et 16. hoc nomine non dignari, neque hoc sensu intelligere; sed inter species interdictorum a Iure nostro alienorum, adeoque ipsas actiones reponere; cum tamen illa, non sint actiones ipsae; sed actionum accidentia duntaxat, ac satis confuse et obscure determinare, uti iam et supra quaest. 15. cap. 5. dictum est. Nec mirum quidem, cum ut et ipse scribit in secunda sua praefatione, ex sola theoria, et nulla ex forensi praxi, totum illud opus compilarit: usus autem nedum artium omnium, sed et facultatum, ac quarumlibet doctrinarum, optimus esse soleat magister. Secutus ut apparet, in dicto opere suo opus Quad. Nondum usitatum, quod inhibitionem facit duplicem et alteram ponit pro Prohibitione, quod fieri non potest, nisi forte Pythagorikos idem debeat esse leo, qui antea equus fuit. Cuius sicut nulla est authoritas, absque confirmatione Principis, ita quoque neque ullus usus esse potest, absque consensu populi. Ergo frustra est calceus, cuius nulla est calceatio. Quanquam quisque suo sensu abundet, et unicuique suum sit ingenium, atque trahat sua quenque voluptas. Processualis, sunt communis Inquisitio, Iuramentalis depositio, Oculata Revisio, et Collateralis attestatio. Sic dicta, quia processum causae, hoc est, iam factas partium allegationes et responsiones, probando vel improbando

183

promovent. Et haec causas ipsas naturali consequentia imitantur: Nam cum res de lege statuta probari nequit, necessario huiusmodi probationibus liquidari debet; quia secundum Philosophos, omne scibile per suas causas sciri et cognosci solet. Ad quas licet Ingessio, ratione probationis genealogiae reducatur, melius tamen ad principalem actionem refertur, ad quam ita se habet, atque stolones ad arborem, ex cuius radicibus enascuntur; siquidem et Ingessio ex principali actione oritur, cum alioquin nunquam fieret, nisi Principalis actio mota fuisset. Remoratoria autem est sola Reiecta, quae nullum plane habet processum, sed solum partem triumphantem, a debita obtentae causae Executione, remoratur et retardat. Atque ideo solum ex hominum malitia provenit soepe.

Previous section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.