Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

CAPUT NONUM. / De Sententiis.
QUAESTIO PRIMA. / Qua ratione agendum est, hoc loco de Sententiis?

Ea videlicet, quod posteaquam actum est, de toto causarum processu per omnia Iuridica remedia; eaedemque causae, in certum aliquem finem deduci debuerint, qui Finis, Sententia seu Res Iudicata, aut veritas ipsa nuncupari consuevit; ob id merito hoc loco de huiusmodi sententia, agi debet.

QUAESTIO SECUNDA. / Quid est Sententia, seu Res Iudicata?

Prouti Sententia huic instituto convenit, omissis in praesentiarum aliis illius significationibus, quae huc nihil attinent; Est Iudicis definitio, causae et controversiae finem imponens, condemnationemque vel absolutionem continens. 2. tit. 42. Vel ut alii brevius dicunt. Est Res ipsa adiudicata, vel quod idem est, Res iudicata, vel iudicatum, vel lis finita per sententiam Appellatione non suspensam, sola Executione indigens. Ubi sententia, et Res Iudicata, ac Iudicatum convertuntur, et unum pro alio ponitur, idemque significant. Dicta a sentiendo, quod scilicet omnes id, quod animo sentiunt, ad concludendam eam simul in unum

185

conferunt. Ubi Nota, quod literae huiusmodi sententiae, debent in sede Iudiciaria perlegi, ac per omnes Magistros Protonotarios subscribi, sicque de sede extradari palam et publice, non autem private in hospitiis. 6: Matth. art. 20. et 1. Vlad. art. 99. et 4. eiusdem art. 12.

QUAESTIO TERTIA. / In processu quotuplex potest esse sententia?

Quadruplex. Prima, per non_venit, cui occurri solet Inhibitione cum Novo, 2. tit. 77. si fuerit iam extradata. Ast si adhuc prae manibus Iudiciariis invenietur poterit pars convicta illam ibi, etiam absque literis Inhibitionalibus inhibere, uti iam dictum est supra quaest. 15. cap. 8. Secunda Interlocutoria, sive Intermedians, cui obviatur Appellatione, et postea cedendo ipsi Appellationi, Novo iudicio. Tertia similiter per non_venit, satis late patens, ac potissimum in sedibus Comitatuum contra absentes, et criminaliter convictos, cui occurritur simplici tantum Novo Iudicio, absque ulla Inhibitione, vel Appellatione. Ut videre licebit infra, quaest. 31. capitis huius. Quarta Lata et Definitiva, quae proprie est ultima causae decisio, et haec vadit ad Executionem, nullis Iuridicis remediis obstantibus, de qua hoc loco potissimum agitur. De quibus vide 2. tit. 77. et 83. et supra quaest. 15. cap. 8. de quadruplici similiter Novo. Et priores vocantur intermediae, sive interlocutoriae; sola autem ultima dicitur definitiva sententia, quia sola illa omnem litem finit.

QUAESTIO QUARTA. / Sed haec lata et definitiva sententia, quotuplex esse potest? 186

Uti et primo capite insinuavimus, varia et multiplex Capitalis, Emendae capitis, Notae infidelitatis, Calumniae, Emendae linguae, Violationis sedis Iudiciariae, Facti honoris, Infamiae, Minor sententia, quae communiter omnium simplicium violentiarum, damnorum, et iniuriarum dicitur. Nec non omnium maleficiorum, sive causarum criminalium: super quibus omnibus singillatim et breviter iam dicendum est.

QUAESTIO QUINTA. / Quid est sententia Capitalis?

Est quae inter; et contra Nobiles lato modo sumptos 1. tit. 2. et 2. tit. 11. saeculares duntaxat, alienos a sanguine, et virilis sexus homines, in Curia Regia, ratione quinque casuum, utpote Occupationis bonorum, Invasionis domorum Nobilitarium, nec non Verberationis, et sine Iusta causa Detentionis, atque Interemptionis Nobilium; sub amissione capitis, et universorum bonorum, seu Iurium possessionariorum (modo redemptibili tamen) atque etiam quarumlibet rerum mobilium, suarum, ipsum solum sententiandum, proprie et praecise concernentium, decerni et pronunciari solet. 2. tit. 42. et aliis sequentibus.

Ubi Nota, I. Quod Amissio haec Capitis et bonorum, non est intelligenda copulative, sive simul ad semel, sed disiunctive, ita videlicet, ut si sententiatus, poenam subierit, bona seu iura possessionaria ipsius, salva manebunt, pro suis haeredibus. Si autem gratiam Regiam meruerit, et executio sententiae nihilominus per adversam partem peracta fuerit; tunc eadem Iura possessionaria filii, vel fratres aut alii legitimi successores, aestimatione communi, in termino per Iudicem ad id praefigendo, ad se redimendi habent authoritatem. II. Causa horum quinque Casuum erat summaria, hoc est, quae de plano et de simplici facta admonitione per

187

Capitulum vel Conventum, sive Reus ad certum terminum, extra omnes terminos Octavales personaliter comparebat, sive non; revideri debebat. 3. Vlad. art. 8. Nihilominus tamen de facto iam sicuti et antea, solum in terminis Octavalibus discutitur, uti et supra dictum est, quaest. 6. cap. 2. De cuius processu vide 6. Matth. art. 15. et 1. Vlad. art. 56.

QUAESTIO SEXTA. / Quales Personae excipiuntur ab hac sententia?

Primo, personae Spirituales seu Ecclesiasticae. Secundo fratres generationales. Tertio, Mulieres sive foeminae 2. tit. 42.

QUAESTIO SEPTIMA. / Nonne ergo fertur etiam contra illas aliquando?

Fertur equidem. Et contra personas Ecclesiasticas, in tribus casibus, videlicet in casibus laesae Maiestatis, in Nota infidelitatis, et in voluntario sive deliberato homicidio, aliove quovis latrocinio, si quod per se perpetraverint, vel per alium perpetrari fecerint, 2. tit. 44. Et contra mulieres quoque sive foeminas, si quae maritos, vel parentes, aut etiam liberos proprios malitiose occiderint, vel occidi fecerint. 2. tit. 43. Qui tamen casus magis proprie ad casum parricidii, Notae infidelitatis spectat. 1. tit. 14.

QUAESTIO OCTAVA. / Quomodo Capitalis sententia convictus in Persona capi debet?

Duobus modis. Primo, si praesens adfuerit, tempore pronunciationis latae contra se ex responsionibus

188

sententiae, (quia ordinarie personaliter astare non debet) tunc audita pronunciata sententia, ad instantiam Actoris, vel Procuratoris sui, statim et de facto etiam absque literis sententionalibus, per Iudicem detineri, captivarique et puniri, libertate Nobilitatis non obstante, poterit. 2. tit. 58. Si autem absens fuerit, tunc ubicunque reperiri et deprehendi poterit, vigore literarum sententionalium, non quidem per Actorem, propria sua authoritate, sed per Iudicem suum ordinarium, vel hominem ipsius, post Executionem semper, ante autem Executionem, ante anni duntaxat unius integri revolutionem, a die emanationis ipsarum literarum sententionalium, in persona sua detineri, captivarique, et ad domum Iudicis deduci poterit. Ubi ipsum Iudex tribus diebus, causa pacis et concordiae ineundae, cum suo adversario, conservare debebit, et si pax et concordia inter ipsos non successerit, ad infligendam ipsi poenam, manibus adversarii sui (quod tamen de facto non fit) dare tenebitur. Cui si mortem inferri curaverit, universa bona sua, simpliciter in filios et alios haeredes suos, condescendent, exceptis solummodo rebus, tempore captivationis suae, apud ipsum existentibus, quae soli Iudici cedent. 2. tit. 55. et 6. Matth. art. 55. Item 1. Vlad. art. 74. et infra quaest. 29. huius . Secundo, ubi vero solum sententia per non-venientiam et non comparitionem convictus fuerit: tunc ante literarum sententionalium emanationem sigillationemque, et manibus Actoris assignationem, in persona sua detineri nequaquam poterit. 2. tit. 58.

Ubi Nota, I. Literas huiusmodi sententionales, per non-venientiam emanatas, apud manus Iudicis inventas, similiter et Capitulum vel Conventum, ab Executione illarum prohiberi posse, depositoque onere huiusmodi sententiae, postea Sententiatus ipse respondete tenebitur 2. tit. 58. et 77. Item 1. Vlad. art. 51. II. Quod si cum adversario suo concordaverit, id licebit sibi absque ullo birsagio Iudici dando, vel prohibitione illius. Alberti Regis art. 31. et 6. Matth. art. 5.

189

Item 1. Vlad. art. 68. et 74. Item 2. eiusdem art. 13. Quod idem etiam in casibus criminalibus intelligendum est, ut videre est, quaest. 31. huius. III. Res illae apud ipsum tempore captivationis suae inventae, sunt de iis intelligendae, quae solius ipsius propriae fuerint, et non alterius, quae scilicet per ipsum malitiose acceptae extiterant, quia tales damnificato restitui debent: prouti iam communis usus tenet; et alioquin gravis iniuria fieret damnificato, rebus suis destitui. Quod et de furtis lege Atinia Iustin. lib. 2. tit. 6. §. furtivae , praedoniis, et rapinis intelligendum est, infra quaest. 30. IV. Capitali sententia convictus, in Iudicio, contra neminem agere potest, donec absolutionem promeruerit, et libere semper contra personam eius excipi potest. Si tamen casu aliquo aliquis (I) tali sententiato respondere voluerit, hoc quidem stabit in eius arbitrio. Et si talis sententiatus contra talem (I) plures actiones proposuerit, sive eae in eisdem, literis Evocatoriis, sive in diversis continebuntur, nihilominus stabit in voluntate ipsius (I) ad aliquas earundem respondere et in aliquibus, contra personam Actoris excipere, quia de voluntate solum ad respondendum ipsi se intromisit, de Iure autem ultra cogi non potest, Nec obstat quod communiter dici assolet; volenti iniuriam fieri nullam, scilicet in volitis, ast in non volitis sane permagnam, si ad ea cogatur.

QUAESTIO NONA. / Quae Executio sententiae, quo ad bona sententiati?

Si sententiatus evaserit, et capi ac ultimo supplicio affici non poterit; vel etiam Gratiam Regiam meruerit 1. tit. 16. tunc universa bona, seu totales portiones illius (etiam in rebus mobilibus) a portionibus fratrum, filiorum, et filiarum, iam natorum, ac aliorum quorumlibet a se indivisorum, sequestrandae erunt, ipsumque Solum proprie et praecise

190

concernentes, parti adversae, et Iudici dabuntur 2. tit. 60. Lud. 1. art. 10. et 19. Anni 1351. Item 6. Matth. art. 55. et 1. Vlad. art. 74. Nam filii, filiae, fratres, et uxor, huiusmodi portionibus suis, propter delictum patris, fratris, et mariti privari non debent. Quod videtur intelligendum esse solum in his sententiis, nimirum: Capitali, Emendae capitis et Notae Infidelitatis, in quibus filii, filiae, fratres, aut uxor non cooperantur praemissis patratoribus, Verum in causis debitorum, mutuorum, et depositorum, secus est, ubi scilicet omnes simul talibus debitis, mutuis, et depositis coutuntur; ideoque propter huiusmodi communem usum, satisfacere debent. Aliud item est; quod illae sententiae sunt personales, hae autem reales, quae aliis etiam communes esse possunt. Quam denique portionem suam in dictis Iuribus possessionariis filii, vel fratres, aut alii successores sui de manibus Iudicis, et adversae partis, in termino per Iudicem ad id praefigendo, communi duntaxat aestimatione, rediment. Nam si talem terminum transcenderint, hoc est redimere omiserint, talis portio in rem adiudicatam transibit, et apud Iudicem, adversamque partem manebit, donec convicto, de Gratia Regia provisum fuerit, sine qua ipse propria virtute id facere nequaquam poterit. Imo vero filii, vel fratres non fuerint, etiam vicini et commetanei huiusmodi portionem redimere poterunt. 2. tit. 56.

Ubi Notandum quod Pater, amissa semel hoc modo per capitalem sententiam bona, et per filium redempta, iterum etiamsi secundario in eandem capitalem sententiam inciderit, amittere non poterit, quia iam non sua, sed filii praeextitisse dignoscuntur, atque ideo, quod alienum et non suum erat, amittere non potuit. Passim.

QUAESTIO DECIMA. / In quo facit Princeps Gratiam huiusmodi sententia convicto, et cui onus eius cedit? 191

Si vero Princeps huiusmodi sententiato atque convicto Gratiam fecerit specialem; tunc ipsa Gratia non de homagio. Et tertia parte Iurium possessionariorum eiusdem convicti, in portionem utputa Actoris vel adversarii cedente, sed capiti tantummodo ut capitalem poenam non subeat, ac duabus partibus ipsorum Iurium possessionariorum ad portionem Iudiciariam cedentibus patrocinari et suffragari intelligitur. 2. tit. 57.

Ubi Nota, I. Quod talis sententiatus Gratiam Regiae Maiestatis consecutus Emendam capitis sive homagium, cum tertia parte bonorum, in portionem Actoris cedente, exsolvere tenetur. II. Quod si ipsum Dominus Palatinus condemnabit, tunc neque contra ipsum poterit illi dicta Gratia, Suae Maiestatis Regia, suffragari; quia huiusmodi duae partes, ex antiqua Regni consuetudine, Domino Palatino semper cedunt. 2. tit. 57. et 9. Officio Palatinatus fol. 169. Maioris decreti. III. Quod etiam in causis coram Illustrissimo Domino Palatino vertentibus, in quibus Fiscus Suae Maiestatis Regius contra aliquos agit, ac quibus nulla affixa sunt birsagia, sed simpliciter ad Notam tendunt, ex eoque ad bonorum amissionem; ex iis, ipsi quoque Domino Palatino, nulla portio (ne quidem redemptibiliter ut nonnulli putavere) provenit; sed tota haereditas et proprietas eorundem bonorum, sive Iurium possessionariorum hominis succumbentis, perpetuo amitti solet, et collatio ipsius ad solam Regiam Maiestatem pertinet. 2. tit. 57. veluti et in causa Zokoliana nuper est factum. IV. In sententia Notae infidelitatis, ex binaria Repulsione lata, directae et aequales duae partes cunctorum, bonorum et Iurium possessionariorum talis convicti. Regiae Maiestati et tertia pars Actori, simul cum sua proprietate, in perpetuam haereditatem cedunt, Regiaque Maiestas,

192

quo ad portionem Actoris, talibus condemnatis, non aliter, nisi habita cum adversa parte superinde concordia, Gratiam facere possit. 2. tit. 57. et 5. Vlad. art. 4. V. In aliis vero casibus, veluti Incinerationis domorum, turbationis Executionum, Interceptionis castrorum, et his similibus, in quibus privatae personae contra se invicem agunt, ex antiqua iam consuetudine, duae partes Iudici, et tertia parti Actoreae adiudicantur; salva semper remanente eorundem bonorum proprietate Fisco Regio, qui postea talia bona, quo ad omnes dictas partes, si voluerit, condigna aestimatione redimere poterit. Styl. aut is, cui Rex eadem benigne contulerit. Quod ex praesenti occasione hic annotare volui, licet magis ad sententiam Notae infidelitatis, pertineret dicendum.

QUAESTIO UNDECIMA. / Sed quamdiu durabit ista Gratia, et quomodo?

Solum per annum, et ut concordet cum Adversario, si manus eius effugit. Ast si in manus Iudiciarias inciderit, iam huiusmodi Gratia, nihil Iuvabit ipsum, sed tota salus illius pendebit ex manibus adversarii sui, cum quo, si se salvare voluerit, concordare debebit, etiam cum obligatione universorum bonorum suorum, in perpetuum praeiudicium fratrum, et filiorum indivisorum suorum. 1. tit. 59. et 6. Matth. art. 55. Item 1. Vlad. art. 74. alioquin reincidit in priorem sententiam, ad quam peremptorie, id est praecise ad utrum terminum, quo resuscitari debebit, evocabitur. 2. tit. 57. et Enchir. fol. 11. Licet huiusmodi gratiam viderim absolute in perpetuum factam, consorti quondam Ioannis Bornemisza, in Comitatu Soproniensi, in causa incestus, art. 36. anni 1599.

QUAESTIO DUODECIMA. / Quid de Filiis huiusmodi sententiati hominis quo ad redemptionem bonorum illius per sententiam amissorum sentiendum est? 193

Hoc nimirum, quod omnes filii illius, ante latam sententiam vel iam nati, vel solum in utero materno concepti, atque executa iam sententia contra personam paternam in lucem editi et posthumi dicti, tam suas portiones salvas habebunt, quam etiam paternam, a Iudice, vel adversa parte, aut etiam aliis redimere poterunt, communi aestimatione mediante. Ast vero post latam et executam, quo ad huiusmodi bona, contra patrem superstitem, sententiam progeniti, qui tunc in utero materno nondum fuere generati, de bonis paternis, per huiusmodi sententiam amissis, nullam quidem portionem habere possunt, verum ea redimendi facultatem habet, ante omnes alios vicinos, stante adhuc Iure parentelae, quod maius est, quolibet Iure Vicinitatis. 2. tit. 62. et 63.

QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quid Sententia Emendae capitis?

Est homagium Personae Ecclesiasticae, vel consanguineae, aut etiam Muliebris, cum amissione similiter universorum bonorum et Iurium possessionariorum, modo redemptibili, atque etiam rerum mobilium ipsam solam proprie et praecise concernentium.

Ubi Notandum I. Quod haec sententia emendae capitis, fertur solum contra exceptas a capitali personas; Ecclesiasticas quidem contra saeculares, (et e contra Styl.) consanguineas, et Mulieres sive foeminas contra masculos, (et e contra Styl.) quae omnes personae gladio non feriuntur, neque captivantur, sed pro capitis redemptione homagium,

194

hoc est, precium ipsius solvunt, puta Praelatus et Baro florenos quadringentos, Nobilis autem florenos duntaxat ducentos. Verum bona (rebus mobilibus, per Iudicem, et partem adversam libere distributis, atque in usum suum conversis) uti in capitali modo redemptibili amittunt, in duabus Iudiciariis, in tertia parti adversae dividenda, proprietate eorundem bonorum Fisco Regio, salva remanente, et condigna aestimatione redimen. Styl. et 1. tit. 2. et 2. tit. 43. Unde autem dici videatur, vide infra quaest. 19. huius. II. Quod saeculares personae, contra Ecclesiasticas in Iudicio, pari onere convincantur. 6. Matth. art. 72. et Albert. art. 38. et 7. Vlad. art. 32.

QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quid est Nota Infidelitatis, et quae circa eam singulariter notanda.

Est perpetua similiter tam capitis, quam universorum bonorum suorum, mobilium et immobilium, proprie et praecise ad portionem suam spectantium, et Fisco Regio applicandorum amissio, per neminem unquam ex familia, vel progenie sua redimendorum, etiamsi ipse capite plecteretur, in perpetuam et sui ipsius, et praefatae familiae suae ignominiam et dedecus. 1. tit. 16. et Styl. Ex qua definitione poena quoque illius facile colligitur. Quanquam olim Felicianus quidam tumultuarie magis, quam Iuridice, cum toto genere suo, hoc est, cum filiis, filiabus, et genero, misere trucidatus comperiatur; eo quod in Regem Carolum, uxoremque et liberos eius, stricto ense exitium molitus fuerat. Bonfinius lib. 9. Decad. 2. Sic et Michaël Kataii anno 1607. 14. Ianuarii gravibus vinctus compedibus, Cassoviae in publicum forum eductus, a militibus Praetorianis in frusta concisus, ob suspicionem veneni, Stephano Bochkai, subministrati. Et novissime

195

Transylvania, interfectores Gabrielis Bathori, ex turri praecipitati, in Meggyes, anno 1614. Secundum Civiles vero est talis, ut Reus Maiestatis non tantum gladio ultore pereat, bonis Fisco addictis, sed etiam quia in Principem machinatus sit, memoria Ipsius post mortem damnetur. Sicut et gens Manlia, ante natum Christum, anno 381. decreto cavisse dicitur, ne quis deinceps ex ea Marcus Manlius vocaretur, posteaquam Marcus Manlius, qui Romae Gallos in obsidione Capitolii, obrepentes per ardua, depulerat, tandem ob affectati Regni crimen, de saxo Tarpeio praecipitatus fuerat. Livius. Et Gellius lib. 17. cap. 21. Quo in casu, ob atrocitatem criminis, etiam famosi milites, mulieresque contra ipsum audiuntur, servi in Dominum torquentur, et qui crimen admiserunt, ac eiusdem criminis socius, contra socium in testem admittuntur. Ut supra quaest. 5. cap. 6. dictum est. Nec quicquam suorum abalienare, neque sibi debitum exigere potest. Et quod severius est, filii eius infames fiunt, omni tam cognatorum, quam extraneorum haereditate perpetuo excluduntur. Filiae tamen accipiunt falcidiam in bonis maternis, quod fere tantundem est, atque apud nos quarta puellaris, de bonis paternis. Quin imo illud quoque singulare est in hoc crimine, ut conscii sceleris, non aliter, quam authores ipsi obligentur, lib. 4. Instit. tit. 18. cui simile est caput 51. lib. 2. S. Stephani Regis. Et quot ibidem, in margine colligitur; si vel sola intentio, per caepta iam aliqua intermedia, sive externa signa, ad conspirandum contra Regem continuata fuerit, aut sola voluntas conspirandi extremo constiterit actu, etiamsi effectus secutus non fuerit, affectus tamen criminalis est, et tam captivari, quam hac poena puniri possunt; quia de omni Iure et ratione, iniuria privatae personae, minoris debet reputari, quam calamitas publici status Cic. Orat. 4. in Catilin. et Portius Latr. in declamat. sua, similiter in eundem Catil. Item Salust. in Coniur. eiusdem Catil. dicit, de confessatis, sicuti de manifestis rerum capitalium,

196

more maiorum supplicium esse sumendum. Sicut et in comminatione sola ignis, quanquam incendium non consumaverint, capitali tamen supplicio feriuntur 3. tit. 23. Quod in aliis criminalibus casibus ita simpliciter non observatur, (nisi forte ex frequentatis similibus actibus de praesenti quoque contra ipsum praesumatur) quia in iis intentio, seu votum, non aeque atque in praemissis duobus, pro facto reputatur, sed facti ratio potior semper haberi et considerari, non tantum solet, sed etiam debet. Quae omnia ideo hic annotavi, ut etiam ex externis Iuribus, huius criminis, (quod proprie in personam Principis committi dicitur) atrocitas magis appareat.

Ubi tamen post haec Nota. Primo; quod si aliquando eam quis abiurare voluerit, non tertio se, sed vigesimo quinto se, ex recepta iam consuetudine id facere debebit. Enchir. fol. 43. Quod tamen a minori ad maius non videtur rationabile, quia si in aliis minoribus causis, in quibus solum caput amittitur, abiurare tenetur cum pleno homagio, multo magis in hac id observari deberet. Secundo: Nota, seu crimine Infidelitatis sine consilio Dominorum Praelatorum, et Baronum Rex neminem condemnat. 1. Vlad. art. 13. et 2. eiusdem art. 3. Item 2. Matth. art. 3. et 6. eiusdem art. 46. Tertio, in casibus Notae infidelitatis, quomodo poena Fisco cedat. Vide 2. tit. 57. et quaest. 10. huius, supra. Quanquam in tertia quoque specie Notae infidelitatis 2. tit. 75. inter partes ex allegationibus et responsionibus pronuncianda multi contendunt, tertiam partem bonorum per eam amissorum Actori provenire debere; quod dicere non congruit: quia cum casus ibi specificati pendeant ex donatione Regia, iam dudum proprietas huiusmodi bonorum, in Sacram Regni Coronam, ac per consequens donationem Regiae Maiestatis, per expositionem donatarii devoluta esse dignoscitur. Ideoque non inter ipsum Actorem sive Donatarium, et Regiam Maiestatem, ac Fiscum suum Regium, res controvertitur;

197

sed solum Donatarium, in quem totaliter iam ius Regium hac in parte translatum est, quive Notam affirmat; et In-causam-attractum, qui contra Notam pernegat, fit disputatio, usque ad evidentiam, vel allegatae praenotatae Notae, vel factae falsae expositionis, per ipsum Donatarium. Ideoque Quarto, in casibus huiusmodi Notae infidelitatis, ex allegationibus et responsionibus, vel etiam per non-venientiam condemnatus, potest uti Repulsione, Novo Iudicio, et Procuratoris revocatione 2. tit. 75. Sed si in Diaeta primo modo fuerit condemnatus, neque Salvus conductus, neque Novum Iudicium ipsi per Regiam Maiestatem conceditur. Neque vero contradictoria Inhibitione, nec violenta Repulsione admittetur ei uti, sed absolute donatio regia, executioni in hac parte demandabitur. 2. tit. 75. Quinto. Nota infidelitatis condemnatus in Curia, amittit bona, non Hungarica tantum, sed etiam in subiectis eidem partibus, existentia, 2. tit. 65. Sexto, Nota condemnato, post factam ei gratiam, nec filii ante sententiam nati, nec adoptivi succedunt. 1. tit. 49. Septimo, qui violentias exercent in illos, qui Comitiis intersunt, aut in bonis eorum, Notam incurrunt: Posonien. art. 39. anni 1567. et 6. Vlad. art. 12. Octavo, turbatores, vulneratores, verberatores, et interfectores ingredientium in sedem Iudiciariam Comitatus, et inde regredientium, Nota convincuntur, 1. Vlad. art. 79. Nono, qui propter querelas factas contra se in Diaeta, querulantes occiderint, Nota, feriri solent. art. 76. anni 1563. Decimo, qui tempore interregni, post decessum Regis, occupationes, spolia, rapinas, et alia mala patraverint, poenae perpetuae Infidelitatis subiiciuntur, 1. Vlad. art. 107. et alios plures vide 2. Vlad. art. 4. tam in corpore, quam in margine annotatos.

Undecimo. Quomodo autem differt, a capitali sententia, et in quibus praeterea casibus currat; vide 1. tit. 14. et 16. Item lib. 2. S. Stephani cap. 51. Colom. lib. 2. cap. 6. Item 1. Matth. art. 2. et 2. Vlad. art. 4.

198
QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Nota, quot modis fertur, et quibus?

Tribus. Primo, per Principem indicentem generalem Diaetam Dominis Regnicolis, et ipso, cui Notam inferre vult, personaliter et non per Procuratorem, ad talem Diaetam citato. Secundo, ex binaria Repulsione, ordine Iudiciario 1. Matth. art. 2. fol. 142. in margine et 5. Vlad. art. 4. ubi duae partes bonorum convicti, cum perpetuitate suae Maiestati, et tertia, parti adversae, cedunt; in qua non aliter sua Maiestas facit gratiam, nisi ut cum adversa parte concordet. Uti iam dictum est, quaest. 10. supra num. 4. Tertio etiam Iuris processus inter partes, in certis casibus, ex donatione Regia bonorum talium patratorum, praetextu videlicet eruitionis oculorum, cusionis falsarum monetarum, mutilationis membrorum et aliorum similium casuum, una parte affirmante Notam, et altera negante, 2. tit. 75.

Ubi Nota, quod causae bonorum, quae sub praetextu Notae infidelitatis sunt apprehensa, possunt quidem discuti in Comitatibus, quo ad ipsam apprehensionem bonorum; verum de Nota infidelitatis ipse Rex cognoscit et pronunciat, et Nemo Alter art. 43. anni 1559.

QUAESTIO DECIMA SEXTA. / Quid est Calumnia, et unde dicitur?

Calumnia, quantum ad Causam materialem, sive ut Philosophi loquuntur a priori; Est Litis contra quempiam duplici sub colore, vel diverso tramite, fraudulenta motio, atque suscitatio, 2. tit. 70. Vel quantum ad finem . Est Sententia, ex duplicis coloris fraudulenta acquisitione, alicui

199

illata. Quae definitio magis proprie convenit huic loco; cum hic iam de sententiis tanquam de finibus, seu effectibus causarum; et non de causis, seu materiis ipsarum agatur. Est autem dicta Calumnia, a calvo, calvis, quod est decipio, frustror. Et sumitur dupliciter. Minus generaliter, ut hic de ea loquimur, et generalissime pro omni malitia, quomodolibet admissa, sive fraude atque dolo, in damnum alterius vergente. Vide infra quaest. 27. cap. 10.

QUAESTIO DECIMA SEPTIMA. / Quot modis fieri consuevit Calumnia?

Tribus. Primo, dum una et eadem res, duplici via, seu duplici colore acquiritur, hoc est, vel coram duobus Iudicibus, vel Iure perennali, et titulo pignoris simul; quia nemo duplici Iure potest aliqua bona possidere. 1. tit. 82. vel duobus Iuridicis remediis eiusdem generis, vel diversis simul, altero videlicet prius non deposito, vel Iudicialiter non cassato. Quibus addi potest, vel a duabus, aut pluribus diversis personis, sibi non subalternatis, et ab invicem non dependentibus, diversis actionibus: quod non solum Calumniam sapere, sed omnino naturalem impotentiam significare videtur; quia impossibile est, naturaliter unam et eandem rem, apud diversas personas, in diversis locis, simul ad semel existere. Secundo, dum quispiam alterum, contra suam expeditionem, super aliqua re, iterum Iure impetit. Tertio, dum quis unam causam, semel ordine Iudiciario finitam, et sopitam sine Gratia Principis et Novi iudicii resuscitat. Ibidem reliqua vide, citatis locis uberius.

Ubi Nota posthaec, quod hae quoque species Calumniae, observari solent. Primo, si quis universa literalia instrumenta ab aliquo requirit, et tamen postea aliquibus eorum, uti deprehenditur 2. tit. 34. Secundo, si quis Novum

200

Iudicium impetraverit, et non prosequitur illud 5. Vlad. art. 11. Tertio, dum quis rem aliquam ab alio quaerit, quae apud ipsum, vel prae manibus ipsius est, passim. Quarto, alii plurimi articulares casus huc referuntur, ut videre licebit, diversis in locis, discurrendo per Decreta. Quinto, vide quaest. 3. capitis 5. supra.

QUAESTIO DECIMA OCTAVA. / Committiturne Calumnia, contra malae fidei possessores?

Non, nec possunt ii eam allegare, etiamsi Actor videatur duplici via, vel sub duplici colore, contra eos procedere. 2. tit. 71. Quod hic tribus modis fieri posse, exemplificatur. Primo, ex Contradictione statutionis bonorum, per Regiam Maiestatem alicui collatorum; et ex Admonitione ad levandam pecuniam pro qua talis Contradictor, talia bona Iure inscriptionis ab unica et singulari persona, defectuique semini proxima, 1. tit. 60. vel etiam a Sua Maiestate 2. tit. 71. antea possidebat. Secundo, ex Contradictione statutionis bonorum, vigore alicuius Contractus, et Regii consensus in aliquem devolvendorum; et ex Citatione contra violentium huiusmodi bonorum occupatorem.

Ubi Nota, quod si hoc in casu dicta Citatio per simplicem Evocationem facta fuerit, neque poenam violentae occupationis, neque damni refusionem Actor acquirere poterit, quia talis acquisitio per Citationem Insinuatione mediante, et non per simplicem Evocationem, fieri solet. Tertio, ex Contradictione statutionis bonorum, vigore adoptionis alicuius sine haeredibus defuncti, in aliquem devolvendorum: Et admonitione super levanda pecunia, pro qua talia bona apud Contradictorem per praefatum defunctum obligata extiterant. Et ratio est huius tertii et primi modi,

201

quod licet Contradictor, ante praemissam admonitionem bonae fidei possessor fuerit; tamen posteaquam super levanda pecunia sua admonitus, eandem non levaverit, malae tandem fidei possessor esse caepit. In secundo autem simpliciter violentus occupator fuit, et nondum praescripserat; ideoque praemissa ei allegare, nihil prodest. De quo vide supra, quaest. 23. cap. 4.

Verum hic quaestio occurrit. Cum causa ex praemissa contradictione statutionis, sit longissimi processus, an eodem modo Actor, quo et Contradictor, si scilicet Actor penes Evocationem ad reddendam rationem Contradictionis, procedere noluerit; sed Contradictor fidens contradictioni suae, ex paribus ipsum proclamari fecerit; Inhibitione et Repulsione uti poterit? Et quod sic, arguunt Multi ex eo, quod contrariorum ratio et consequentia esset eadem; idcirco aeque Actori, ac Contradictori, praedictis Iuridicis remediis uti licet. Quod autem non, dicunt Alii non stare istam paritatem inter eos, ob expressa Iura Regni; Alterum quod Actor semper paratus esse debet. 2. tit. 84. Et Alterum, quod Actore non comparente, Reus simpliciter absolvitur. Ibidem tit. 86. Ergo necessum habet, ut ipsum exaudiat, et rationem Contradictionis suae ab ipso accipiat, et non, ut refugiat; alioquin causa cadet; nisi forte ordo et aetas causae obstiterit.

QUAESTIO DECIMA NONA. / Quae poena Calumniae?

Est dum per Reum, in continenti literali documento, probata fuerit, Perpetua amissio causae, et Convictio Actoris in quinquaginta marcis homagialibus, ducentos florenos facientibus, in duabus Iudiciariis, in tertia partibus adversae solvendis 2. tit. 70. Et quia literali documento semper, non autem humano testimonio probari debet; vel quia ita

202

allegatur, quod iam facta est: et non, ut adhuc fieri possit, vel quod Tabula Regia, in qua praecise discutitur, literaria est, ideo allegans eam (I) nihil efficiet, nisi literis defacto ipsam probare potuerit. In Comitatibus autem si aliquando occurrerit, non tanquam Calumnia iudicatur, sed tanquam Emenda linguae, eo quod Comitatus, non possunt ultra centum florenos iudicare, amissio tamen causae perpetua, pronunciatur. Si tamen causa in Curiam Regiam transmittetur, et ibi approbabitur Iudicium, omnino poena Calumniae (et non Emendae linguae) apponi solet, cuius duae partes non iam Pedaneis, sed superioribus Iudicibus cedent, quod videlicet ipsi eam adiudicaverint, et etiam executi sint. Styl.

QUAESTIO VIGESIMA. / Quid est Emenda linguae, et unde dicitur?

Est sententia, sive convictio linguae alicuius, per Iudicem imposita, propter iniustam falsamque querimoniam, Regiae Maiestati aut caeteris Iudicibus Regni ordinariis porrectam. Vel etiam soepenumero ob turpia; inhonestaque verba, contra quempiam bonae famae, et honestae conditionis hominem prolata, 2. tit. 72.

Ubi Nota. Primo, quod poena indebitae actionis semper ad hanc pertinet; eo quod nullibi in decretis specialis eius locus invenitur, et cum quis indebitam prosequitur actionem, hoc ipso dicitur falsam fecisse querelam contra Reum, unde recte huc referri solet: Quae apud nos iam centum florenis recompensatur; licet olim apud Athenienses decima parte litis, temere motae rependi solebat. Apud Romanos autem depositio, fiebat certae pecuniae, per utramque partem et quae causa cadebat, illius pecunia in mulctam veniebat. Secundo, quod specialiter Dicatores, vel etiam alii, qui alios indebite vexant, poenam talionis incurrere

203

soleant, art. 9. anni 1567. et art. 18. anni 1604. Dicitur autem Emenda a verbo emendo, as, quod est corrigo, atque inde Emenda linguae, id est correctio linguae, vel dicti alicuius praeter debitum modum prolati. Licet nonnulli velint eam derivari, a verbo emo, is, quod scilicet dum poena illius exsolvitur, videatur, quasi emi, vel redimi. Quod verius de emenda capitis dicendum existimarem. 3. tit. 5.

QUAESTIO VIGESIMA PRIMA. / Quae poena illius, et quamdiu durat?

Non quidem perpetua amissio causae, sed tantum condescensio, ita ut possit iterum de novo per Actorem, si voluerit, resuscitari, sed convictio ipsa, Nobilibus quidem in viginti quinque marcis centum florenos facientibus; rusticis autem in viginti tantum florenis in duabus Iudici, in tertia parte adversae, est omnino persolvenda. Ibidem. Quae poena vulgo etiam vivum homagium dici solet; et tamdiu in ea convictus, fit silentarius, quamdiu ipsam non exsolverit; et neque agere, neque sese defendere permittitur.

QUAESTIO VIGESIMA SECUNDA. / Quid est violatio Sedis Iudiciariae?

Est, quae propter illicita verba, in sede prolata, vel dehonestationem in sede ipsa existentium, committi solet, et viginti quinque marcis, hoc est, centum similiter florenis compensatur, neque de sede Iudiciaria, in Curia, Suae Maiestatis Regia, huiusmodi violator sedis exmittitur, donec de onere convictionis satisfaciat. Vide supra quaest. 10. cap. 1. ad finem. Neque vero onus hoc, uti multi putavere, viginti quinque florenis, hoc est singula marca, singulo

204

floreno uno deponitur, sed totaliter, et integre persolvi debet, licet in sede Comitatuum possit appellari, et tempore Executionis etiam illius, rebus mobilibus, iuxta verum earundem valorem, de ea satisfactio fieri soleat. 2. tit. 69. et 6. Matth. art. 58. et 1. Vlad. art. 77. Dicta violatio, a verbo violo, quod non solum corrumpere, et vim inferre significat, sed et polluere, contaminare, ac probris afficere. Ideoque quando huiusmodi verbum aliquod, vel dictum minus honestum, vel aliquem contaminans, in sede Iudiciaria prolatum fuerit, ipsa propter sui sanctitatem violari, id est contaminari, pollui; et probris affici dicitur: Siquidem loca Iudiciaria, ut sunt dictae sedes Iudiciariae, vel etiam Senatus, publica hominum sanctione, et antiqua iam observatione, pro sanctis et religiosis haberi consueverunt. Tholosanus lib. 2. cap. 6. de Repub. et Vitruvius lib. 5. de Architectura, loquens de Basilica Iulii, quam ipse architectatus erat, scribit; apud Romanos olim in Basilicis Iuris dicundi tribunalia, ac Iura ipsa quoque populo reddita fuisse; unde merito cavetur, ne quid huiusmodi in iis committatur, sed ut summa reverentia, honor, ac veluti religio quaedam exerceatur, et observetur, quaest. 21. cap. 10. Cum et Iudex nedum in tam sancta et religiosa domo, sed in sede Dei sedere, et locum eius tenere perhibeatur, ex eoque etiam Deus dicatur. Exod. 21. et Psal. 81.

QUAESTIO VIGESIMA TERTIA. / Quid est sententia Facti honoris?

Est, quae infligitur alicui ex eo, quod alterius honorem, famam existimationemque, conviciis, vituperiis, verbis, aut scriptis inhonestis et infamatoriis pessundare volebat, irremissibiliter plane et sine omni gratia, suae Maiestatis Regiae. Ubi Nota, quod convictus hac sententia, neque

205

caput, neque bona, aut Iura possessionaria, sive res mobiles, hoc casu amittit, sed solum honorem, bonam famam, et honestam existimationem; unde perpetuo et absque omni spe gratiae Regiae Maiestatis, in integrum restituendi, ignominiosam et infamem vitam ducere debebit, fol. 738. et sequentibus Maioris decreti. Fertur etiam propter alios casus ibi specificatos; ut qui pactis et promissis fide, honore, et humanitate interpositis, verbo vel scripto factis, non stetissent, aut alterum contra suum salvum conductum defraudassent, vel secreta, ad secretas aures concredita propalassent. 1. Vlad. art. 37. Verum cum omnes fere in hunc unum de honore coincidant, ab hoc tanquam potiori et principaliori, omnes alii, causa facti honoris vocitari consueverunt.

Ubi Nota, quod alterum laedens contra salvum conductum Regiae Maiestatis, non in amissione honoris, sed in poena Notae infidelitatis, condemnatur. 1. tit. 14. et 2. Matth. art. 27. Caetera vide uberius citato proprio loco, satis declarata. Fidem quoque hoc loco intellige humanam, quae et bona fides dicitur, et est dictorum conventorumque constantia Cic. 1. Offic. Nam fides supernaturalis, quae et Theologica dici solet, huc non pertinet, sed ad forum spirituale 1. Matth. art. 3.

QUAESTIO VIGESIMA QUARTA. / Quid est sententia Infamiae?

Est inhabilitas quaedam ob laesum honorem, bonam famam, et honestam existimationem alicuius, ex certis casibus, communi lege et consuetudine hominum, infamibus factis proveniens, ad obeundam omnem honestam functionem, et perpetuam vitae conditionem transfigendam; Vide supra quaest. 26. cap. 6. Dicitur autem Infamia, a praepositione, In, quae si sumatur pro particula privativa (sine) dicetur

206

quasi sine fama: Sin autem pro particula (intentiva) denotabit valde famosum. Unde infames dicuntur, quasi sine bona fama, vel valde famosi, propter famam, iuxta illud. Vergilii. Aeneid. 4.

Fama malum, quo non aliud velocius ullum

Mobilitate viget. Viresque acquirit eundo. etc.

QUAESTIO VIGESIMA QUINTA. / Ex quot praecipue Iuris scripti casibus provenire solet?

Ex Sex hisce. Primo, ex non observatione legitimorum mandatorum, tam Regiae Maiestatis, quam aliorum Dominorum Iudicum Regni ordinariorum, in Iudicio contradictorio, vel alias ubilibet, etiam in necessariis quorumlibet exponentium rebus et negotiis, Iudicibus et iusticiariis pedaneis exhibitorum. Quae facta legitima Citatione in Curiam Regiam irrogatur, et tales convicti perpetuo fiunt infames, nunquam amplius ad simile officium assumendi; ac insuper ducentis quoque mulctantur florenis, art. 78. anni 1563. inter Iudicem et Actorem dimidiandis. Secundo, ex male administrata tutela, quando scilicet Tutores ipsi, in personam pupilli, vel causam eius praetextu Iurium suorum possessionariorum motam contrarie infideliterque egisse comperti extiterint; ideoque infamia sempiterna eos sequi solet, et insuper de damnis per hoc illatis, ad duplum obligantur. 1. tit. 123. Sicque non solum honoris Infamiam subeunt, sed etiam damnorum recompensam facere coguntur. Tertio, ex proditione fraterni sanguinis, quae est fratris, vel sororis, iustis suis Iuribus per alterum fratrem, aut sororem, dolosa, adumbrataque et fraudulenta privatio, et exhaereditatio. Vel vero de Genealogia, aut de generatione et familia sua,

207

intra quartum gradum, temeraria abnegatio. In qua proditor ipse, praeter dedecus ipsum, amittit omnia bona sua, et alter frater proditus ipsa possidebit, talemque proditorem fratrem, instar mercenarii sui, inter familiam suam, servare et alere debebit. 1. tit. 39.

Quarto, ex periurio, quod est mendacium iuramento firmatum, in fraudem et periclitationem Iurium cuiuspiam, malitiose commissum. Vel est mendacium cum intentione fallendi, et decipiendi alterum, verum ei negando, et falsum asserendo iureiurando interposito (quanquam periurium et aliter sumatur, ut patet lib. 3. Officior. Ciceronis, et prima significatione eiusdem, 2. tit. 39. ) Cuius poena varia et magna est; amittit enim universa bona sua Fisco Regio applicanda et res mobiles perpetuo, et despectuoso habitu incedit, disparibus vestibus, zona canabea succinctus, discalceatis pedibus, et nudato capite, omnes contra ipsum, et ipse contra neminem agit, nisi defendendo se tantum, et inter alios Christicolas amisso humanitatis honore, tanquam ab humanitate relegatus et segregatus manet. 2. tit. 39. et 5. Vlad. art. 1.

Ubi Nota, mentiri et mendacium dicere, diversa esse. Primo, quia qui mentitur, ipse non fallitur, sed cum intentione decipiendi, alterum fallere conatur; qui autem mendacium dicit, ipse tantum ex sua imprudentia fallitur. Secundo, quod mentiri incidit in hominem, ast mendacium dicere, in rem; et ideo bonus vir praestare debet ne mentiatur, prudens autem ne mendacium dicat, Gell. lib. 11. cap. 11. Tertio, mentitus, convictus pudefieri, sed mendacium dicens, postea recollectus, mirari solet; quare hic venia dignus, ille vero vapulandus venit. Sic et fallere, ac falli, et falsum dicere, persimiliter se habet. Quinto, ex facto honoris, fol. 738. uti ibi latius patet. Sexto, ex certis criminalibus casibus, 1. tit. 9. nisi honor ibi, titulusque, pro Nobilitari tantum praerogativa sumatur, ut multi contendunt. Apud Civiles autem longe ex pluribus casibus Infames fiunt, et

208

potissimum ex omni eo, quem nos criminalem esse dicimus.

QUAESTIO VIGESIMA SEXTA. / Possuntne res sive materiae istarum sententiarum, aliis etiam diversis generibus diiudicari?

Possunt omnino, alia atque interposita consideratione, videlicet; interemptio personae Nobilis, quae est materia Capitalis sententiae, potest diiudicari etiam extra proprium forum Curiae Regiae, in sede Comitatus, uti casus criminalis, vel minor potentia, usque ad centum florenos, supra quos Comitatus iudicandi maiorem authoritatem non habet. Similiter et causa facti honoris, potest discuti in foro Emendae linguae, id est, in sede Comitatus, ad centum, uti proxime praetactum est, tantum florenos. Sic et alia, aliis atque aliis intervenientibus respectibus, diversa fora, sive tribunalia, et Iudices sortientur, prout videlicet unicuique huiusmodi causam prosequi, allibuerit. Vide etiam 2. tit. 71. Motiones potentiarum per Insinuationem et simplicem Evocationem, ex Contradictione statutionis factas, diversos fines sortiri, ita ut per simplicem Evocationem non soleat poena potentiae, adiudicari.

QUAESTIO VIGESIMA SEPTIMA. / Quare dicitur sententia Minor, et quid sit?

Dicitur Minor, respectu sive correlative ad Maiores, puta iam declaratas, Capitalem, vel Emendae capitis, ac aliarum; quae non solum pecuniariam aliquam mulctam continent, sed etiam bonorum et capitum amissionem, aut emendam: haec autem solum in pecuniaria mulcta centum florenorum et damnorum refusione consistit. Et est convictio,

209

quae potissimum in casibus simplicium violentiarum, iniuriarum, et damnorum, praeter iam declaratos, aliarum sententiarum, casus, patratori usque ad centum florenos infertur; primum de rebus mobilibus, ipsis autem non existentibus, etiam de Iuribus possessionariis, in una directa, et aequali medietate Iudici, in alia autem ipsi Actori, cum totali refusione damnorum et expensarum; cedentibus, 1. Vlad. art. 55. et 2. tit. 67. Et haec coepit currere, a tempore VVladislai Regis, felicis reminiscentiae; quia antea omnes tam Domini Praelati, et Barones; quam etiam Nobiles, in casibus huius quoque ipsius, in facto Maioris potentiae, convinci solebant. 2. tit. 67. et 1. Vlad. art. 55.

Ubi Nota Primo, iam expensas non solere adiudicari, quod satis iniuriosum est ipsi Actori, nec onus huius sententiae deponi posse cum levi onere, 2. tit. 69. Secundo, Iniuriam esse offensam, non iure factam, atque ideo omne id, quod non Iure fit, iniuriam dici. Fit autem quatuor modis: Re, ut dum quis se pulsatum, vel verberatum, aut domum suam vi introitam dixerit. Verbis cum alicui convitium fit; veluti si quis fur, latro, vel nequam dictus fuerit, Literis, cum quis carmen, historiam, aut aliud aliquid scriptum, in infamiam alterius scripserit, vel scribi ac confici curaverit. Gestu seu Habitu, ut dum quis praeter naturam, et morem alteri illuserit, vel aliquid huiusmodi egerit aut habitum induerit, qui ad iniuriam ipsi tendat. Iustin. lib. 4. Instit. tit. 4. §. Iniuria. Tertio, quod licet hoc modo sumpta iniuria latissime pateat, ut etiam ad praecedentes sententias extendi videatur; tamen illis tanquam specialibus casibus, suo loco relictis, ad alias omnes iniurias praemissis modis factas, vel fiendas recte amplianda est. In quibus omnibus Iniuriis, pro causa formali, dolus malus intelligendus est. Hoc est, quod tales omnes iniuriae, dolo malo factae esse cognoscantur. Nam sine dolo malo alterum laedens, hoc modo non dicetur iniuriam facere, ut dum verbi gratia, ioco vel

210

casu contingenti aliquid horum fiat. Quid autem sit dolus, vide infra quaest. 25. cap. 10. Quarto cum contingat soepe huiusmodi Iniurias, damna, et simplices violentias, per plures personas fieri solere, ideoque omnes simul in Ius attrahi, iuxta usitatum illud; facientes, et consentientes pari poena puniendos esse; ut intelligatur, an dicta sententia, ita simpliciter et stricte intelligi debeat, vel autem aliquo pacto limitari, et in aliquibus casibus vel mitigari, vel aggravari, et non semper pari modo sumi, cum forte non eadem sit omnium ratio, sed diversa.

Nota Hic. Quadruplicem consensum esse, et neque requiri commissionem unius ad alterum, ut indicat. art. 9. Decreti 7. Vlad. quia hic intelligitur simplex consensus tantum, sive sint sibi pares, sive impares etiam personae. Et Primo quidem, quo ad consensum negligentiae, quando quis delictum impedire potest, et non facit, quo casu minus peccat negligens, quam faciens. Secundo, quo ad consensum consilii, quando quis delictum consilio suo adiuvat; et tunc distinguitur, utrum consultor, sine consilio delictum fuisset perpetraturus; et mitius punitur consulens, quam consultor; an vero ex consilio delictum commissum sit, et tunc aequali poena uterque puniri debet. Tertio, quo ad consensum cooperationis, hoc est auxilii, dubium non est, utrunque pari poena plectendum esse, cum par sit utriusque delictum. Quarto, quo ad consensum auctoritatis, sive defensionis quando quis autoritate et instigatione sua, peccato causam praestat, et tunc communiter concluditur, gravius peccare consulentem, quam facientem, quia non solum ipse consulendo peccat, sed etiam alteri scandalo et offensioni est, unde acrius ipso peccatore puniendus, et maledictus erit apud Deum, et homines. Andr. Gail. de Con. Pacis Publ. lib. 1. cap. 1. Et hoc ipsum de maioribus quoque causis intelligendum venit.

211
QUAESTIO VIGESIMA OCTAVA. / Potestne aliquando Nobilis, vigore Minoris sententiae detineri, vel etiam alias?

Potest maxime, tali casu, quando a Iudice Iure convictus non habuerit unde poenam exsolvat, quae ne illi impune transeat, neve tali impunitate et ipse deinceps, et alii exemplo illius, ad alias violentias patrandas, tanto cum maiori malitia accendantur, iuste et merito captivari solet, ut qui scilicet de bursa non habeat, etiam de dorso, hoc est, de corpore solvat, luatve, absterreaturque a pravo opere, et convertatur ad meliorem frugem, non obstante Nobilitari praerogativa, ut Nobiles non captiventur, nisi citati; et ordine Iudiciario fuerint convicti, 1. tit. 9. quia iam talis citatus et convictus est, saltem ut solvat, quod debet; quem tamen Iudex ipse, vel homo suus captivabit, et quindecim diebus apud se conservabit, ut concordet cum adversario suo, etsi non poterit, dabit illum Iudex adversario suo, quem ille tanquam unum de familia sua servabit, non puniendo, nec impediendo in persona; sed tamen ut serviat illi tamdiu, quousque cum illo concordabit, et tam de praescriptis centum florenis, Iudici et Actori dimidiandis, quam etiam de damnis, ipsi solummodo Actori satisfaciat. 2. tit. 68. et simpliciter de quolibet debito idem intelligendum esse videtur 6. Sigis. Art. 13. et 6. Matth. art. 29. Idem quoque de damnis et debitis per rusticos, res ac haereditates non habentes, recuperandis sentiendum, 3. tit. 28. quod et ad Nobiles quoque refertur; Ibidem, Vide supra quaest. 12. cap. 4. secus observatum fuisse apud veteres Romanos.

Ubi Nota, quod occasione praemissae captivationis Nobilium, alios etiam casus, quibus captivari soleant, non incongruum fuerit huc referre. Et Primo, Factores, et Officiales dominorum Magnatum, aliorumque Nobilium, non

212

reddita sufficienti ratione administrationis, proventuum, nulla obstante Nobilitatis praerogativa, in propriis personis captivari possunt, potissimum si aufugere satagent. 3. Matth. art. 2. et 6. eiusdem art. 33. et 1. Vlad. art. 24. Et si aufugerint, Domini ad quos fugerint, e vestigio illos licentiare, et a se dimittere debent: alioqui in duplo homagio huiusmodi servitoris eo facto convicti habentur. Et si nullo modo dimittere voluerint, ad primas Octavas evocentur. 6. Matth. art. 34. Similiter, et collectores pecuniarum Comitatuum, sive ii Vice-Comites, sive Alii fuerint, dummodo rationem reddere noluerint, libere etiam in propriis personis detineri possunt, art. 20. anni 1554. Item Officiales Dominorum et Nobilium, per se, et citra voluntatem Dominorum suorum, aliis damna inferentes, si talia damna, Domini ipsorum pro illis, Iure mediante, ex propriis suis bonis exsolverint, pro recuperatione eorundem, usque ad satisfactionem per eosdem Dominos suos, libere detineri possunt. 6. Sigis. art. 6. et 6. Matth. art. 33. Item 1. Vlad. art. 24. et 2. tit. 48. Item si quipiam vulnera, laesiones, mortem, incendia, et alia similia enormia perpetrarent manifeste, in quibus casibus ex parte eorundem, si praesentes sunt, et comprehendi possunt, Iudicium et Iustitia impendatur, et sic eisdem debita poena infligatur, Iure mediante. 1. Vlad. art. 91. et art. 2. anni 1608. ignobiles autem ubique capi possunt. Ibidem. Postremo Dicatores, solutionem recusantes, ad Cameram citati, in personis tamdiu detineri possunt, donec satisfactionem impenderint, art. 15. anno 1601. Item aufugientes ex castris art. 31. anni 1598. et art. 14. anni 1601.

QUAESTIO VIGESIMA NONA. / Daturne in omnibus Gratia sententiato?

Non. Licet enim sua Maiestas, ex absoluta Regiae potestatis suae plenitudine, unicuique delinquenti, gratiam

213

dare, et facere posset; tamen de Iure scripto, et veteri iam consuetudine, in causa Facti honoris simpliciter nunquam illam succumbenti dare potest; siquidem neque Iura, neque ipsa consuetudo Regni id permittant; et alioquin talis gratia redundaret in alterius contumeliam, cuius honorem huiusmodi convictus pessundare volebat. Sic passim in certis homicidiis articularibus. art. 30. Novizol. anni 1543. 6. Matth. art. 51. et 1. Vlad. art. 82. Item art. 38. anni 1563. Similiter et in causa non observationis mandatorum, atque male administratae tutelae, periurii, proditionis fraterni sanguinis, perpetua et sempiterna Infamia, dedecusque ponitur, et in Nota infidelitatis perpetua bonorum, seu Iurium possessionariorum, et rerum mobilium, atque etiam capitis amissio; quae omnia id ostendere videntur, quod ipsis sic stantibus, Gratia suae Maiestatis eidem suffragari nequiret. Nihilominus, licet raro, leguntur tamen nonulli ipsam consecuti fuisse; quod in posterum fieri poterit, ubi decet Principem, sua clementia, legis severitatem temperare; sicuti et Deus iustitiam suam, infinita sua misericordia potius praevenire solet. Prouti et servarunt sibi suae Maiestates, etiam in deliberatis homicidiis hanc authoritatem. art. 38. anni 1563. licet contrarius sit illi sequens articulus 63. eiusdem anni et Decreti: quod mirum videtur, uno eodemque tempore, et decreto contraria statuta fuisse.

QUAESTIO TRICESIMA. / Quid est sententia Criminalium casuum seu Maleficiorum?

Est per legitimum seu competentem Iudicem, servatis de Iure servandis, ad subeundum supremum capitis supplicium ipsis maleficis, seu talia maleficia patrantibus, in poenam temporalem, aliis autem terribile in exemplum, ut

214

ab huiusmodi maleficiis absterreantur, unicuique pro demeriti sui qualitate; pronunciata condemnatio, forensique brachio, medio cuius interest punitio, et expedita ex hac vita executio, salvis permanentibus eorum bonis, seu Iuribus possessionariis, si quae habuerint, pro ipsorum liberis, fratribus, et aliis successoribus. Quorum maleficiorum nonnullae poenae specificantur, 1. tit. 15. ut scilicet fures patibulo, praedones palo, vel rota, caeteri autem gladio feriantur; nec bona ipsorum per Fiscum occupari solent. Ibidem; exceptis rebus tempore captivationis eorum, apud eos inventis, quae Iudici cedunt, Uti iam quaest. 8. praecedenti dictum est. Imo etiam si concordare voluerint, cum adversa parte, licebit illis, eadem quaest. 8.

An tamen post capitalem poenam, Actori damnificato etiam damna rependi ex rebus et bonis ipsorum debeant; nec ne? Non leves sunt opiniones inter graves viros. Aliis dicentibus, sufficere capitis supplicio omnem luere noxam, ut et in proverbio est, vulpeculam detracta pellicula, pro omni noxa satisfacere. Et Aliis distinguentibus, crimen quidem supplicio lui debere, sed damna ex rebus et bonis huiusmodi malefactorum, rependenda esse; ut cum quis ingens furtum committeret, aut domum alicuius sumptuosi aedificii, et res magni momenti in ea, simul ignis voragine consumi faceret, vel alia similia patraret, quia alioquin gravis iniuria foret damnificato, tantorum destitui recompensa damnorum: Uti et Stylus, in huiusmodi incinerationis casu, usitatum refundendi damni, post amissionem capitis et bonorum, continet exemplum. Et communiter Iustitiae, ac legis est (inquiunt) peccata punire; et unicuique quod suum est reddere, veluti cum res furtim ablatae, Domino restituuntur. Vivius part. 2. Opin. 134. et cap. 5. lib. 3. S. Ladislai Regis, Item Nemesis Carolina cap. 198. et 207. Et aliud item esset, quod in casibus Notae infidelitatis, et capitalis sententiae, caput simul et bona, ac res mobiles patratorum amittuntur; ergo et in criminalibus

215

quoque haud inconveniens foret, potissimum in maximis commissis damnis, si huiusmodi malefici, ad maius, quam ad caput solum, punirentur. Unde licet appareat, prior opinio confirmari per scriptum Ius, 1. tit. 15. Lud. Primi art. 9. 10. et 19. ac 6. Matth. art. 55. et 1. Vlad. art. 74. ubi per expressum habetur, quod si huiusmodi convicto, mortem, vel aliam poenam a Iure statutam Actor intulerit, a Iudice, et parte adversa, sine solutione alicuius pecuniae, vel gravaminis, absolutus habeatur. (nisi in eo casu quo Iudex ipsum ex captivitate dimitteret; idem Iudex laeso damnum solvere debeat. 6. Matth. art. 38. et 1. Vlad. art. 80. ) etc.

Nihilominus tamen rem penitius considerando, secus colligi videtur: Quia citatus Tripartiti locus, id solum continet, quod bona furum, latronum, praedonum, et aliorum maleficorum, donationi Regiae non subiaceant; et non, quod praedicta Actorum damna ex iis, vel etiam rebus mobilibus eorundem, rependi non deberent. Regum autem articuli sonarent de aliis diversis casibus, et non de criminalibus. Ex quibus certe altera opinio non obscure elicitur, ex eoque stare deberet, cum et alioquin multis in locis contraria consuetudo observari cernatur non raro; et communiter quoque Doctores, Utriusque Iuris, teste Vivio, loco citato, teneant, furem tam ad poenam mortis, quam ad restitutionem rei furtivae, obligari. Hac poena puniuntur etiam subtractores pecuniae gratuitorum laborum, tanquam publici fures, si tertia vice in furto deprehensi fuerint. art. 21. anni 1563. prima vice enim quintuplo, et secunda in decuplo puniuntur.

QUAESTIO TRICESIMA PRIMA. / Sed quam brevissimus processus, in hisce causis observari soleat; vel quibus Iuridicis remediis huiusmodi malefici, et qualiter uti possunt? 216

Olim, ubi se absentabant, proscribebantur, et propterea utebantur Novo Iudicio, cuius virtute Actorem citabant, et literas proscriptionales reproduci petebant; postea sententiam proscriptionis contra se, cum solito onere trium florenorum, destruebant, et precium dictae sententiae, persolvebant. Licet hoc remedio illis uti prohibeatur, uti dictum est quaest. 20. cap. 6. ubi ex Iudiciaria deliberatione facta Posonii anni 1610. personaliter semper adesse, iubentur. Deinde licet causae criminales sint extraseriales; idcirco de qualitate Extraserialium deberent ad respirandum prohibitas habere: Nihilominus tamen ex antiqua iam consuetudine, admittuntur in iis Prohibitae, nisi in casu eo, ubi forte insons ad necem accusaretur indigne. Ut in capitali quoque causa Ioannis Varossi, aliter Zabo, non est admissa Eperiessini anno 1611. contra Franciscum Deseöffi, cuius Procurator volens Prohibita uti, ulterius ipsum defendere nolebat: at quia in tali casu Reus statim convinci solet, ideo petente Procuratore dicti Actoris, sibi executionem administrari, contra personaliter astantem Reum, statim capi iubebatur. De quo supra quoque dictum est. quaest. 7. cap. 5. Postremo, ubi homicidae sententia condemnati fuerint, et Novo iudicio, vel Appellatione uti voluerint, id quidem ipsis licebit, sed ita tamen, ut interea, donec Novum iudicium, vel Appellatio, ultima decisione finita fuerint, in vinculis teneantur, art. 41. anni 1563. Praeter quae praemissa, nulla Iuridica refugia, ipsis admittuntur, et proprie semper fiunt in partibus, hoc est in Comitatibus: art. 38. anni 1563. de quo vide supra quaest. 4. cap. 8. Quod idem in aliis quoque maleficiis observari debet.

Ubi Nota, I. Quod licet ipsis concordare, absque ulla Prohibitione Iudicis, vel onere ipsi persolvendo, sicut dictum est supra quaest. 8. huius. II. Quia vero soepenumero homicidia contingere solent, ex praetensione propriae

217

defensae; ideo licet. Tit. 21. et 22. tertiae partis Tripartiti, satis luculenter modum et requisita, huiusmodi defensae pertractent: Nihilominus tamen non abs re fuerit, praesenti quoque occasione, plus adhuc aliquid de ea hic annotare, ut hoc modo quoque plenior eius cognitio haberi possit.

Unde scias defensam secundum Legistas teste Vivio part. 2. opin. 85. esse triplicem . Primam Rei, qua permittitur unicuique aggressorem, non solum impune vulnerare, sed etiam interficere. Quo tamen in casu contrarium tenent Canonistae, negantes fas esse hominem occidere, pro defensione rerum. Quae defensa, si consideretur quo ad mobiles et immobiles, de ea quae est rerum immobilium, sive Iurium possessionariorum, Ius nostrum citato titulo 22. solum notabile incommodum, violenti occupatoris continet, et non mortem. De rebus autem mobilibus, omnino silet, nisi forte praedonem, vel furem nocturnum pro defensione rerum suarum occidere, tacite admittat. Secundam Personae, seu Vitae maxime, quia vim vi omnes leges repellere permittunt, cum moderamine inculpatae tutelae, in continenti. Cuius tutelae hae conditiones observari debent. I. Ut defensa ad vitae tutelam fiat, et non ad vindictam. II. Ut si in continenti, et non post moram, quia sic non defensa, sed offensa potius dicetur. III. Ut sit cum paritate armorum. Nam aggressus cum lapide, seu baculo, non debet se defendere ense, aut balista, seu pixide; quanquam haec omnia nomine teli confundantur, lege Corne . de Sica. Et de hac secunda defensa, potissimum ac principaliter dicti tituli satis luculenter tractant. Tertiam Honoris, ubi licet aggressus potuisset fugere, evitareque vulneris illationem; non tamen tenebatur fugam arripere, sed potius vulnerare, et occidere; cum aliquem esse fugatum, iniuria sit et dedecus. Et si forte insultans excederet modum, metamque defensionis in rixa, et percuteret, occideretque aggressorem, ex proposito et deliberate; tunc nihilominus non posset puniri poena

218

mortis, sed mitiori. Haec Legistae citato loco. Verum secundum Deum, et conscientiam aggressus secedere potius, quam facto sese defendere: vel vero Iure vindicare, quam propria authoritate ulcisci deberet: Sicque Ius nostrum salubrius esse videtur, cui et Nemesis Carolina propius accedit, ut patebit ex proxime sequentibus. III. Reus volens allegare inculpatam tutelam. (cuius basis est, vis primum ab occiso allata) ut stet et locum habeat. Observatis super ea praemissis conditionibus, sic allegare, et oculatis testibus eam comprobare debebit. Scilicet ab occiso sibi lethali telo vim factam fuisse, neque illud, quod consultius esset, facere potuisse; quam sicarium se aggredientem iam iam imminentis fati, mortisque metu, occidendo, caput et salutem suam liberare. Sed si praescriptas conditiones non observaverit, hoc opus, hic labor erit, adnumeratis singulis facti totius circumstantiis perpendere; qua in re limites excesserit, qua modum praetergressus, qua occurrere aggredienti aliter atque aliter (si modo furor sanum admittit consilium, et quisquam primos animi motus in manu sua habet) debuerit. Quibus ad aequitatis examen revocatis, et iuste perpensis, tum demum poena, mulctave mitior modo. Modo gravior irroganda erit. Actor vero allegatam huiusmodi inculpatam tutelam Rei, elidere et adnihilare adnitens, his sequentibus, et aliis consimilibus modis, contra eum similiter oculatis testibus probando, procedere habebit. I. Si occisus, Reum in aliquo scelere, lege prohibito, puta adulterio cum uxore, filia, item furto nocturno, aut alio simili crimine in domo sua comprehensum, letho afficere, aut captivare voluerit. II. Si ex officio sibi incumbente, utpote a Magistratu iussus, ipsum detinere, captivare, vel ad deditionem cogere debuerit. III. Si in pugna Reus aggressus, tum iam superior fuerat, ideoque repulsa vi, extra periculum constitutus, recedere, et nihil tale perpetrare debuerit. IV. Si occisus vi contraria repulsus, statim abierit, et Reus sponte,

219

non coactus pone ipsum insectatus, in fuga iam, abituque occiderit. V. Quod Reus sine ullo capitis periculo famaeque iactura, cedere loco et effugere, seque recipere tutum in locum potuerit. Et ideo homicidam esse, et hac allegatione inculpatae tutelae uti, ac se defendere non posse; quia perpetrato malo, occasionem scelere suo dedit, ob idque neque Iudices ipsum audire, sed potius condemnare debere. Haec dicta Nemesis cap. 142. Quae pro maiori huius rei notitia, hic annotare placuit.

QUAESTIO TRICESIMA SECUNDA. / Licetne aliquando super Malefactoribus inquirere, et quomodo procedendum sit contra illos?

Licet sane, et quidem sublato iam olim in hac causa iudicio Palatinali, sive generali vocato. 6. Matth. art. 1. et 1. Vlad. art. 35. Primo, Domini terrestres requirebantur per Comitem, in quorum bonis fuerant, ad capiendos eos, vel Iuri statuendos, eodem Vlad. art. 81. Tum per delectos Nobiles in Comitatibus, super exstirpandis iis, Inquisitio simul, et debitae poenae Executio, sine omni gratia, fieri solebat. Lud. secundi art. 35. anni 1518. et art. 6. Ferd. anni 1527. et aliis passim. Postea autem per Comites, vel Vice-Comites quorumcunque Comitatuum, una cum Iudicibus Nobilium, ac electis Nobilibus, singulis Anni quartalibus, diligens Inquisitio super omnibus Dominis, Nobilibus, et ignobilibus, fieri solita erat, ut si qui videlicet latrones fovere, vel si latrocinari comperientur, illico Comites, vel Vice-Comites, si per se sufficientes fuissent, tales omnes ex merito punivissent; sin minus, ea de re omni Capitaneos Regni edocuissent, ut modis omnibus malefactores sublati fuissent. art. 50. anni 1548. Novissime vero ex recepta iam diuturna consuetudine et novella constitutione anni 1618. art. 66. iuxta proxime

220

praescriptum articulum. Inquisitio de iis, per Vice-Comitem cuiuslibet Comitatus, fieri quidem debet: Verum non nisi post reportatam huiusmodi Inquisitionem, et penes eam facta legitima Citatione, ad instantiam praefati Vice-comitis, servatisque de Iure servandis, si culpabiles reperiuntur, puniri consueverunt, passim et art. 43. anni 1552. Item art. 28. anni 1563. de personali ipsorum astantia. Vide supra quaest. 17. cap. 6.

QUAESTIO TRICESIMA TERTIA. / Sed an Magistratus contra eosdem quippiam probare, vel vero etiam iurare debeat?

Nihil plane, sed ipsi iuxta obiectam contra se Inquisitionem debebunt se expurgare; ita videlicet, ut si levis contra ipsos Inquisitio obiecta fuerit, et ipsi vel caput submiserint, vel ipsam per Magistratum doceri cupiverint, cum medio homagio. At si fortis extiterit, et eam vel simpliciter negaverint, vel etiam sui innocentiam probandam praeassumpserit, cum pleno homagio abiurare tenebuntur. Ubi etiamsi se plene expurgaverint, vel abiuraverint, in nullo propter hoc Magistratus onere convincetur, quia agit publico nomine, pro publico bono. Ideoque tanto diligentior deberet esse, in frequentandis huiusmodi Inquisitionibus, ut mali tollerentur, et boni quiete ac pacifice vivere possent. Vide supra quaest. 14. cap. 6. Neque vero Magistratui licebit contra huiusmodi Coniuratores excipere, quod id privatae magis iniuriae ultionem, quam publici boni promotionem significare videatur, nam sufficit pro publico bono conservando, tale peccatum impunitum non reliquisse.

221
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.