Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
dare, et facere posset; tamen de Iure scripto, et veteri iam consuetudine, in
causa Facti honoris simpliciter nunquam illam succumbenti dare
potest; siquidem neque Iura, neque ipsa consuetudo Regni id permittant; et
alioquin talis gratia redundaret in alterius contumeliam, cuius honorem
huiusmodi convictus pessundare volebat. Sic passim in certis homicidiis
articularibus. art. 30. Novizol. anni 1543. 6. Matth. art. 51.
et 1. Vlad. art. 82. Item art. 38. anni 1563.
Similiter et in causa non observationis mandatorum, atque male
administratae tutelae, periurii, proditionis fraterni sanguinis, perpetua et
sempiterna Infamia, dedecusque ponitur, et in Nota infidelitatis perpetua
bonorum, seu Iurium possessionariorum, et rerum mobilium, atque etiam
capitis amissio; quae omnia id ostendere videntur, quod ipsis sic stantibus,
Gratia suae Maiestatis eidem suffragari nequiret. Nihilominus, licet raro,
leguntur tamen nonulli ipsam consecuti fuisse; quod in posterum fieri
poterit, ubi decet Principem, sua clementia, legis severitatem temperare;
sicuti et Deus iustitiam suam, infinita sua misericordia potius praevenire
solet. Prouti et servarunt sibi suae Maiestates, etiam in deliberatis
homicidiis hanc authoritatem. art. 38. anni 1563. licet
contrarius sit illi sequens articulus 63. eiusdem anni et Decreti:
quod mirum videtur, uno eodemque tempore, et decreto contraria
statuta fuisse.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|