Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
mortis, sed mitiori. Haec Legistae citato loco. Verum secundum Deum, et
conscientiam aggressus secedere potius, quam facto sese defendere: vel vero
Iure vindicare, quam propria authoritate ulcisci deberet: Sicque Ius nostrum
salubrius esse videtur, cui et Nemesis Carolina propius
accedit, ut patebit ex proxime sequentibus. III. Reus volens allegare
inculpatam tutelam. (cuius basis est, vis primum ab occiso allata) ut stet
et locum habeat. Observatis super ea praemissis conditionibus, sic allegare,
et oculatis testibus eam comprobare debebit. Scilicet ab occiso sibi lethali
telo vim factam fuisse, neque illud, quod consultius esset, facere potuisse;
quam sicarium se aggredientem iam iam imminentis fati, mortisque metu,
occidendo, caput et salutem suam liberare. Sed si praescriptas conditiones
non observaverit, hoc opus, hic labor erit, adnumeratis singulis facti
totius circumstantiis perpendere; qua in re limites excesserit, qua modum
praetergressus, qua occurrere aggredienti aliter atque aliter (si modo furor
sanum admittit consilium, et quisquam primos animi motus in manu sua habet)
debuerit. Quibus ad aequitatis examen revocatis, et iuste perpensis, tum
demum poena, mulctave mitior modo. Modo gravior irroganda erit. Actor vero
allegatam huiusmodi inculpatam tutelam Rei, elidere et adnihilare adnitens,
his sequentibus, et aliis consimilibus modis, contra eum similiter oculatis
testibus probando, procedere habebit. I. Si occisus, Reum in aliquo scelere,
lege prohibito, puta adulterio cum uxore, filia, item furto nocturno, aut
alio simili crimine in domo sua comprehensum, letho afficere, aut captivare
voluerit. II. Si ex officio sibi incumbente, utpote a Magistratu iussus,
ipsum detinere, captivare, vel ad deditionem cogere debuerit. III. Si in
pugna Reus aggressus, tum iam superior fuerat, ideoque repulsa vi, extra
periculum constitutus, recedere, et nihil tale perpetrare debuerit. IV. Si
occisus vi contraria repulsus, statim abierit, et Reus sponte,
219
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|