Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
et 70. Et dicuntur Ordinarii, quia quamlibet causam
discutere, et ipsi soli, eorumque Vice-gerentes, ad sedem Iudiciariam
intrare, et etiam alios, si quos pro testimonio, aut alia re volunt,
advocare possunt, citato articulo 42. vide etiam supra
quaest. 7. cap. 1. Respectu horum alii Iudices, utpote
Comites, et Vice-Comites, dicuntur Inferiores, vel etiam
Pedanei; aut ut Gell. lib. 3. cap. 18. Noctium
Atticarum dicit, potius pedarii, sic dicti, quod
olim per praesides constituti, ad discernenda minora iudicia, non vehebantur
curru, sed pedibus proficiscebantur ad forum, respectu alterius curulis
Magistratus, qui erat Maior, et curru vehi solebat, indeque curulis
dicebatur. Vel quod ipsi sententiam non dicebant, sed ab alio dictam
comprobabant, moventes se loco, et in partem eius, cuius sententiam
approbabant, ambulantes. Propter quod, qui ita faciebant, ire in sententiam
pedibus dicebantur, ex eoque pedanei, vel potius pedarii vocabantur.
Salust. in Coniur. Catil. Ita nunc quoque dicti inferiores
Iudices nostri, ab utraque hac significatione, pedanei tantum dicuntur. Tum
quia per transmissionem Appellationum a se ad praefatos Iudices ordinarios,
maturioris revisionis gratia, veluti ire censentur, unde et Iudicia illorum,
vulgo pedes habere dicuntur. Tum quia per Executionem finaliter iam decisae
sententiae ipsorum, consentire, ipsamque approbare videntur.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|