Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Diffamantibus eos, quod scilicet, verum et Iustum Iudicium non fecissent;
vetus lex habetur, 6. Matth. art. 54. et 1. Vlad. art. 70. qua
tales diffamatores, nisi praetactam diffamationem probare potuissent, in
poena talionis convinci solebant. Verberantibus autem, vulnerantibus,
captivantibus, et interimentibus eos, habita superinde probatione legitima,
Nota perpetuae Infidelitatis statuta habetur; 2.
Matth. art. 19. et 1. Vlad. art. 70. Et de Iudicibus
quoque vice versa, si quid perperam egerint. Vide 3. Vlad. art. 4.
ac 3. Matth. art. 14.

|