Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

CAPUT UNDECIMUM. / De Processu Iudiciario, in Sedibus Comitatuum observari solito.
QUAESTIO PRIMA. / An idem sit processus Iuris, seu Iudiciarius etiam in Comitatibus, qui et in Tabula suae Maiestatis Regia?

Quanquam secundum Philosophos, Entia sine necessitate non sint multiplicanda, ne res, non necessaria multitudine superfluant: tamen cum in istis processibus sit quaedam, et identitas, et diversitas, non abs re foret, quaedam specialiter, de hoc quoque sequenti processu, dicere. Quantum autem ad processum Iudiciarium, seu Iuridica remedia attinet; non est valde dissimilis; quia eodem modo fere hic quoque, atque ibi proceditur, saltem quod authoritas Iudicum Pedaneorum, seu Comitatuum, non extendit se aeque ad authoritatem Tabulae, sed limitatur in certis casibus, utpote quod Comitatus iudicant, potius de accidentibus circa bona et personas, ut de violentiis, iniuriis, damnisque, et non de proprietatibus bonorum, aut amissione capitum hominum, per sententiam capitalem, (nisi forte criminaliter accusentur.) Item quod ultra centum florenos non possunt Iudicare, nisi in certis privilegiatis causis, per speciales constitutiones Regni factis, uti paulo post declarabitur. Similiter quod Appellationes omnium fere causarum ex Sedibus

256

Comitatuum, maturioris revisionis gratia, in Curiam Regiam transmittantur, et non e contra. Item, quod tot Prohibitis, propter paucitatem dierum, non utantur, neque in Inhibitione et Repulsione, praemissis respondendi cautelis, seu modis, gaudere permittantur, sed simpliciter ad reddendas earum rationes, cogantur, et aliis quibusdam observationibus, ut quilibet per se facile animadvertere poterit.

QUAESTIO SECUNDA. / Quotuplices igitur causae controvertuntur in Sedibus Comitatuum?

Duplices, Seriales, et Extraseriales. Seriales sunt omnes causae violentiarum, damnorum, iniuriarum, et his similium, factum potissimum Minoris potentiae, cuius poena centum florenis compensantur, tangentes. Licet interdum in harum numerum recipiantur, nonnullae etiam factum Maioris potentiae concernentes; ex eo, quod propter Iudicum pedaneorum, limitatam authoritatem, poena aequalis est. Extraseriales vero sunt diversae, et Primo, omnes criminales, hoc ordine, homicidiorum, incendiorum, furtorum, praedoniorum, maleficiorum, et adulteriorum, etc. Secundo, Causae privilegiatae pauperum, quae primo quoque die sedis discuti solent. art. 52. anni 1563. Tertio, causae Extraordinariae Magistratuum, quae pro publico bono ac tranquillo statu Reipublicae, per Magistratum moveri solent, et potissimum penes Inquisitiones contra aliquos, de aliquo maleficio suspectos, factas, ut supra quaest. 31. 32. et 33. cap. 9. Item Causae occupationum novarum et veterum privilegiatae, impignorationum debitorum, divisionum inter fratres per Vice-Comites fiendarum. Item causae in Appellatione pendentes, Novorum iudiciorum, tutelarum, paraphernorum, et dotum, ac aliae huius farinae omnes, iuxta causarum aetatem, nullo habito delectu.

257
QUAESTIO TERTIA. / In quibus causis conceditur Comitibus, vel Vice-Comitibus iudicare, ultra Centum Florenos, vel etiam in bonis, quoad usum in quanta quantitate?

In hisce. Primo, in causis damnorum et spoliorum, art. 6. anni 1528. idque semota omni Appellatione. Secundo, in causis occupationum terrarum, pratorum, et Sylvarum, ad decem iugera, 5. Vlad. art. 8. Postea in bonorum occupationibus, et castrorum interceptionibus, eorundemque perceptis fructibus acquirendis, cum iuramentis, iuxta Regni consuetudinem, lata superinde sententia, etiam medio Capitaneorum Executioni demandata, sine omni exceptione, poenam tamen violentiae, ultra centum florenos infligere nequaquam possunt, quae in Curia duplicatur, quando ibi quoque appellans succubuerit, et nihilominus Actor, post recuperationem talium bonorum, et fructuum Perceptorum, ad Capitalem quoque sententiam, contra Reum agere valet, si volet in Curia, art. 48. anni 1563. Deinde haec authoritas solum quoad usum, et non quoad proprietatem, adaucta est, anno 1587. art. 35. et 36. facta intra anni spatium Citatione; nec non novissimis iam constitutionibus Regni, anni 1608. art. 3. et 4. et anni 1609. art. 29. soli duntaxat Vice-Comiti absolute in partibus permissa est. Licet anno 1613. art. 23. adiunctus sibi sit, unus Iudex Nobilium, cum duobus iuratis Assessoribus. Tertio, in causis liquidorum debitorum, diuturna iam consuetudine recepta. De quibus vide supra quaest. 4. cap. 8. num. 8.

QUAESTIO QUARTA. / In quibus viceversa non conceditur, ultra praescriptos Centum Florenos? 258

In hisce nempe. Primo, in causis bonorum Impignoratorum. 5. Vlad. art. 7. Secundo, in causis paraphernorum et dotum. 3. tit. 7. Tertio, in incerto debito. passim.

QUAESTIO QUINTA. / Sed an liceat in communi aestimatione etiam infra Centum Florenos Comitatui procedere?

Nequaquam, tum quia praecise expresso Iure Regni, 1. tit. 60. spectat ad Curiam Regiam, tum quod in ea literarum fassionalium invalidatio fieri deberet, quae nihil ad Comitatum pertinet, tum quia usus quoque id obtinuisse videtur, in Curia Regia, etiam in minutoribus causis, solum ad duodecim florenos se extend. Imo vero neque in Curia usus eius iam admitti videtur, quod magna pars bonorum impignoratorum, per eam labefactaretur.

QUAESTIO SEXTA. / Per quos fieri solet Citatio?

Per Iudices Nobilium, in nonnullis amplioribus Comitatibus per Vice-Iudices Nobilium, de domibus quidem habitationum, sive solitis residentiis citandorum, solum per eos in quorum processibus sunt; personaliter autem in solito loco communi sedis Iudiciariae, vel congregationis, indifferenter, per quemcunque Iudicem Nobilium, vel Vice-iudicem Nobilium fieri assolet.

Ubi Nota, quod si aliquando contingat, huiusmodi Citationem fieri debere, ex alio Comitatu, tunc Iudex citantis ex illo Comitatu, in quo citans degit, cum solitis literis Citatoriis, debet venire ad alterum Comitatum, ad Iudicem nempe citandi; et per eum dictam Citationem exequi

259

facere, sicque accepta ab eo relatione factae Citationis, abinde redire. Atque ita in tali casu citatus tenebitur in illo Comitatu, ad quem citatus est, comparere.

QUAESTIO SEPTIMA. / Similiter et procuratoria constitutio, quot modis, et coram quibus fieri consuevit in Comitatibus?

Fit duobus modis. Verbaliter. Et Literatorie. Verbalis, durat tantum per tres sedes. Literatoria autem per integrum annum, in eodem tamen Comitatu solum, art. 53. anni 1563. Et sic communiter in aliquibus Comitatibus, tam coram Vice-Comitibus, quam Iudicibus Nobilium, et Notario sedis. Imo vero in nonnullis Comitatibus, etiam coram Vice-Iudicibus Nobilium, prouti scilicet in uno quoque Comitatu suus mos, et sua consuetudo est, fieri solet.

QUAESTIO OCTAVA. / Habentne ergo aliqui Comitatus, speciales suas consuetudines, et an privatas aliquas constitutiones pro se facere possunt?

Habent, aliqui Comitatus, et possunt sibi, non solum in agrorum, pratorum, sylvarum, fluviorum, et aliorum territoriorum sed etiam terminorum, ac processum iuridicorum suorum negotiis et causis constitutionem facere; ut scilicet breviori vel longiori processu, causa in sede Iudiciaria, coram Comite Parochiali, mota terminetur, sana inter se praehabita deliberatione. Sed tamen his cautelis, ne scilicet huiusmodi constitutio, generali decreto totius Regni, et vetustae ac approbatae consuetudini Curiae Regiae in Iudiciis observari solitae, praeiudicet, et deroget; neve alios

260

Nobiles aliorum Comitatuum ad observationem talium privatarum constitutionum suarum cogat, qui omnino ab ea recepti habentur, 3. tit. 2. Atque ita nihil mirum, si variis in locis varia consuetudo servari reperiatur, quam semper, ibi procedere volens, diligenter investigare debet, ne peccet contra illam.

QUAESTIO NONA. / Quomodo fit igitur Citatio?

In aliquibus Comitatibus, simpliciter per Iudicem Nobilium vel Vice-Iudicem Nobilium ubicunque per Actorem repertos, absque ulla Comitis, vel Vice-Comitis commissione, verbali vel literali, qua facta postea literae Evocatoriae, per Notarium sedis conscribuntur ad futuram sedem; in eaque relatio Citationis ipsis adscribitur, referentibus illam Iudicibus Nobilium vel Vice-Iudicibus Nobilium. In aliquibus vero Comitatibus, conscripta commissio Comitis, vel Vice-Comitis, simul cum Actione Actoris, dirigitur ad aliquem Iudicem Nobilium, vel etiam Vice-Iudicem Nobilium, ut talis citandus, citetur; ipsaque Citatio per Iudicem Nobilium, annotatur praetactis literis commissionis; et sic denique, ex omnibus simul fiunt integrales literae Evocatoriae. Ac huius posterioris Citationis exemplum tale esse potest, in Coniuratu Mosonien: in aliis autem ita scribitur; sicut ibi proceditur.

QUAESTIO DECIMA. / Da exemplum aliquo huius Citationis?

N. Vice-Comites Comitatus Mosonien. Nobili. N. Iudici Nobilium eiusdem Comitatus Mosonien. Salutem et omnem prosperitatem.

261

Nobilis nobis dilecte; dicitur nobis in persona Nobilis, N. etc. Qualiter, etc. Postea finita narratione, seu expositione actionis, subiungitur.

Unde idem Exponens, praefatum T. ratione praevia, in sedem huius Comitatus Iudiciariam, citari et evocari vellet, Iure Regni admittente. Proinde te harum serie hortamur, et requirimus diligenter, quatenus acceptis praesentibus, memoratum T. et T. ad instantiam annotati Exponentis, in sedem istius Comitatus Mosonien. Iudiciariam, posthac primitus celebrandam, more solito cites, et evoces, rationem de praemissis redditurum efficacem, superindeque iustitiam et iudicium recepturum. Et tandem huiusmodi Citationis, et Evocationis tuae seriem, ut fuerit expedita, in dicta sede, suo modo referre debeas et tenearis. Secus non facturus. Datum in oppido Raiika feria tertia proxima, post festum T. anno T.

Debet claudi sigillo eiusdem Vice-Comitis usuali tantum, et non Comitatus, sine custodia in complicatione exterius, et magis sursum ultra medium, ac sub sigillo, lecta, per mediam similiter complicam, nulla subscriptione interius existente, ascribitur.

Superscriptio superne deforis.

Nobili T. Iudici Nobilium Comitatus Mosonien.

Postea inferius statim.

Pro parte Nobilis T. et T. ut Actoris, contra T. et T. veluti In-causam-attractum.

Hic inferius quasi in medio.

CITATORIA ET EVOCATORIA.

Postea Iudex Nobilium factam Citationem, inscribit dorso inferne, et refert in sede, etc.

262
QUAESTIO UNDECIMA. / Quot diebus durat sedes Iudiciaria in Comitatibus, et quo die fit Proclamatio novarum causarum?

In nonnullis maioribus Comitatibus quatuor, in minoribus, tribus continuis diebus, solet sedes Iudiciaria celebrari, art. 50. anni 1563. In nonnullis minimis etiam uno die absolvitur, et aliquando congregatio quoque illi adiungitur: Atque ita in illis quarto vel tertio die, absolutis iam Iudiciis, huiusmodi Proclamatio novarum causarum fieri consuevit.

QUAESTIO DUODECIMA. / An semper liceat, sedes Iudiciarias celebrare?

Semper sane, quandocunque a bellis gerendis vacat. art. 10. Ladisl. posthumi. Exceptis temporibus messis, et vindemiae, art. 20. anni 1553. Nec non Comitiorum, seu Diaetae generalis. 6. Vlad. art. 12. de quibus supra quaest. 17. cap. 4.

QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Da exemplum violentiae practicae?

Laesit aliquem, per violentiam aliquis; ideo evocatur in Iudicium per Citationem, actione descripta, prima sede proclamatur Reus, si comparet per se, vel advocatum; recipit actionis, et citationis paria; et differtur discussio, ad futuram sedem. Levatur causa in futura sede, post receptionem parium, Procurator cautus interea, ante scilicet litis contestationem, scrutatur literas, quaerit occasionem, ex aliquo defectu condescensionis causae, si rem patrocinari arbitratur, citat praescriptionem, agit de incompetentia

263

fori, vel Actoris, vel si quid in literis reperit, quod cursum impedire quaeat; reperire enim licet, si vel tempus, vel locus, aut persona, quae in Actione necessario inseri debent; desideretur. Tempus enim circa quod, et in quo anno, locus, ubi res acta est persona, quis, et contra quem, quid et qualiter actum.

Cum omnia tentarit Advocatus; Iudex vero causae, exceptionibus locum non dederit; tunc respiratione opus est. Non defendente tandem ulterius Reo, causa iuxta meritum acquisitionis Actori adiudicatur. Cui eodem die, remedio Prohibitionis, coram Notario fiendae, occurrendum est. Et sic causa iterum redit, ad suos Iudices.

Adveniente termino Iudiciorum, post Prohibitionem, Actor cupit rationem dari Prohibitionis; responderetur per Reum si quid tale est, per exceptiones prius repetitas, et postea quoque adinventas. Vitat tamen curiosus Procurator diligenter, ne ad litis contestationem, quoquo modo accedat; accumulat itaque verborum ambages, quas potest; quibus quantum fieri poterit, partem alteram et Iudicem, a consideratione propositae materiae avocare, et ad disputationem a re diversam traducere nititur. Ubi iterum alterius partis Advocati solertia requiritur, ne se, et Iudices patiatur a re proposita distrahi. Si deinde non datur effugium, uti licet, si vult qualificatione, propius scilicet ad rem accedente. Et nisi Iudex cogat ex professo ad litis contestationem, id est, negationem, vel rei affirmationem, minime quoad fieri potest, accedendum. Si vero secus non datur respirium, qualificationi proba adiungi potest; quod si tamen displicuerit, iterum datur prohibita, cum solito onere, eodem die, et non aliter.

Hoc facto, adveniente Iudiciario termino, postulatur per Actoris Procuratorem, oneris Prohibitae depositio; eoque deposito; ratio eius adferri requiritur; hoc casu. Si antea negasset (I) factum in Actione denotatum, a negativa

264

ad affirmativam, semper datur regressus. Quod plerunque cum qualificatione, ubi scilicet res, et tempus postulare videbuntur, fieri assolet.

Posito casu, Reus Actorem sibi insidiatum fuisse, contentionique ansam praebuisse, nisi vim vi repellendo. Et si quid tale, quod in Actione denotatum esset, forte accidisset, hinc evenisse dixerit. Quod diligens Procurator, additis suis rationibus, uberius amplificare, Iudicesque attentos, et dociles reddere poterit.

His dictis, vadit causae status ad probationem, vel obiectae responsionis qualificatae, vel etiam actionis; unde parti quoque Actoreae simul datur terminus, ad probandam actionem, si vult.

Reus causam protrahere volens, ulterius ante octavum diem termini ad probandum dati, prohibet se, et Actorem a communi Inquisitione. Et sic causa iterum ad sedem Comitatus Iudiciariam regreditur. Astant partes; Actor cupit rationem adferri Prohibitionis, si nullam rationem attulerit, causa simpliciter adiudicatur. Datur tamen nonnunquam haec, quod oblitus fuisset Reus tempore adiudicationis praemissae, poenam indebitae actionis annectere, sine qua inanes facere expensas, coactus fuisset. Alias vero aliae quandoque rationes adquiruntur, sed curiosus Procurator solet obviare talibus dilationibus, admonendo In-causam-attractum etiam cum poena solita.

Et relata serie communis attestationis, fiunt literae, post calculantur testes. Exinde fieri debebit Iudicium, etc.

Solent fieri exceptiones etiam contra testes, et testimonia fatentium, contra litis consortes, si qui in testem assumpti forent, contra aetates, famam consanguineos, et alios similes, audita, et non visa referentes, etc.

Si documenta testium, ad rem probandam non sufficiunt, in supplementum attestationis alterutri partium iuramentum decerni solet.

265

Saepe fiunt exceptiones contra Coniuratores, si videlicet Coniurator fuerit periurus, infamis, vel ignobilis (penes et contra Nobilem, non valet iuramentum ignobilis) uti in Attestationibus quoque.

Si exceptio rationabilem causam sortita fuerit, causa solet subverti ab imo.

Hinc post latum iudicium, et pronunciatam sententiam appellatur causa soepe in Curiam Regiam; ibi petenti conceditur Novum, si antea non fuerat impetratum. Penes novum Iudicium, causa iterum redit, ad priores suos Iudices. Ibi necesse est, tandem pars Novo utens iudicio, Novum quid in medium proferat, exauditis partibus, si causa coram superiori Iudice nondum est revisa, ad postulationem partis cuiusvis, causa cum tota serie, iterum transmittitur in Curiam Regiam, ubi causa revidetur, approbaturque vel emendatur, ac ad suum Iudicem, pro facienda Executione remittitur.

Penes remissionales, et literas universitatis Exmissionales, Vice-Comes vadit ad Executionem. Repulsione obviatur, post Repulsionem causa vicissim ad suos Iudices reportatur. Exigitur ratio Repulsionis; depositis primum deponendis, id est, triginta sex florenis in duabus Iudicibus, in tertia vero partibus, Actori.

Si Repulsio dilationis tantum causa, perperam facta esse comperitur, tandem dantur literae Adiudicatoriae sententionales Actori, contra Reum, Inhib. Contrad. et Repuls. non obstan. Et haec est finalis sententia, quam sequi debet Executio necessaria, facta tandem Relatione Executionis, dantur literae parti super Executione eadem, Relatoriae, sive Recaptivatoriae.

QUAESTIO DECIMA QUARTA. / Quot gradus huius processus Iuridici esse possunt? 266

Duodecim. Primus, petit par. Secundus, post Exceptiones Prohibita simplex. Tertius, post alias similes Exceptiones Prohibita cum onere. Quartus, Probatio, sive communis Inquisitio. Quintus, Prohibitio ab attestatione. Sextus, ex fassionibus testium, Iudicium et sententia, ac Iuramentum quoque interdum. Septimus, exceptio contra testes, vel Coniuratores, ubi necessitas postulabit. Octavus, sententia per non-venit. Nonus, Novum Iudicium. Decimus, Repulsio post Executionem. Undecimus, Appellatio. Duodecimus, finalis Executio.

QUAESTIO DECIMA QUINTA. / Quam variae Constitutiones fuere semper, super occupationibus bonorum?

Variae sane, Primo, in veteribus occupationibus dabatur unica Prohibita, et ea quoque cum onere. Aliae vero dilatoriae cautiones, ut in aliis causis, locum habere solebant (nisi ex usu iam, iuxta quorundam sententiam, art. 10. anni 1536. Inhibitio praecludi caepta est) quae apud nos Novum repraesentat iudicium. Uti in priori processu dictum est, quaest. 16. cap. 8. Secundo, recentiores occupationes in Curia Regia, varie privilegiatae reperiuntur, Decreto Novizol. anni 1542. art. 8. Inhibitione, Contradictione, et Repulsione, non obstante. Et Posonien. art. 4. eiusdem anni 1542. Contradictione et Inhibitione non obstante. Item Sopronien. anni 1553. art. 21. Inhibitione et Repulsione non obstante. Quanquam in Comitatibus, haec omnia Iuridica remedia admitti soleant, iuxta quorundam opinionem. Posteriores autem omnes huius farinae articuli et constitutiones, super talibus occupationibus sequentes, post praefatum Novizoliensem, ad ipsum praecipue referuntur, usque ad annum 1563. Tertio, eodem anno 1563. art. 48. statutum erat, ut causae violentae

267

occupationis bonorum, non tantum in Curia Regia, ut proxime dictum est, sed etiam in Comitatibus, sine omni exceptione discuterentur. Quarto, postea decreto anni 1587. art. 35. et 36. facta intra Anni revolutionem Citatione, alias non; brevissimo processu terminabantur. Siquidem factis responsionibus in sede, Vice-Comes ad communem exibat, (licet alibi statim in prima sede post factam Citationem, ad communem exmittebatur, quod sane ante contestatam litem, pro inconveniente omnino habetur, et contra continentiam citati articuli fit) qua tandem reportata et calculata Iudicium fiebat; ac postea abscissis omnibus Iuridicis remediis intra Dominium bonorum, necessaria sequebatur Executio, quoad bona; sed convictio, si pars succumbens instabat, in Curiam Regiam transmittebatur. Ubi autem dicta Citatio, intra anni revolutionem, a die praetensae occupationis, non reperiebatur esse facta, tunc quidem causa non condescendebat, sed reiiciebatur ad processum dicti articuli Novizoliensis. Quinto, novissimarum occupationum causae, nec non violentiarum, damnorum, verberationum, captivationumque, tam in factis minoris, quam etiam maioris potentiae uniformiter, tum contra Nobiles seu Dominos, cum contra famulos ignobiles, et colonos, strictissime sunt privilegiatae, ut patet art. 3. et 4. anni 1608. et art. 29. anni 1609. Item art. 23. anni 1613. Caetera huc spectantia, ad pleniorem processus huius cognitionem, petenda sunt semper ex primo processu, qui in Tabula Suae Maiestatis Regia, observari solet; et comprehenditur decem prioribus capitibus.

Hic autem specialis processus in Comitatibus observari consuevit.

268
Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.