Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
occupationis bonorum, non tantum in Curia Regia, ut proxime dictum est, sed
etiam in Comitatibus, sine omni exceptione discuterentur. Quarto, postea
decreto anni 1587. art. 35. et 36. facta intra Anni revolutionem Citatione,
alias non; brevissimo processu terminabantur. Siquidem factis responsionibus
in sede, Vice-Comes ad communem exibat, (licet alibi statim in prima sede
post factam Citationem, ad communem exmittebatur, quod sane ante contestatam
litem, pro inconveniente omnino habetur, et contra continentiam citati
articuli fit) qua tandem reportata et calculata Iudicium fiebat; ac postea
abscissis omnibus Iuridicis remediis intra Dominium bonorum, necessaria
sequebatur Executio, quoad bona; sed convictio, si pars succumbens instabat,
in Curiam Regiam transmittebatur. Ubi autem dicta Citatio, intra anni
revolutionem, a die praetensae occupationis, non reperiebatur esse facta,
tunc quidem causa non condescendebat, sed reiiciebatur ad processum dicti
articuli Novizoliensis. Quinto, novissimarum occupationum causae, nec non
violentiarum, damnorum, verberationum, captivationumque, tam in factis
minoris, quam etiam maioris potentiae uniformiter, tum contra Nobiles seu
Dominos, cum contra famulos ignobiles, et colonos, strictissime sunt
privilegiatae, ut patet art. 3. et 4. anni 1608. et art. 29. anni 1609. Item
art. 23. anni 1613. Caetera huc spectantia, ad pleniorem processus huius
cognitionem, petenda sunt semper ex primo processu, qui in Tabula Suae
Maiestatis Regia, observari solet; et comprehenditur decem prioribus
capitibus.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|