Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
QUAESTIO NONA. / Quomodo fit igitur Citatio?
In aliquibus Comitatibus, simpliciter per Iudicem Nobilium vel Vice-Iudicem
Nobilium ubicunque per Actorem repertos, absque ulla Comitis, vel
Vice-Comitis commissione, verbali vel literali, qua facta postea literae
Evocatoriae, per Notarium sedis conscribuntur ad futuram sedem; in eaque
relatio Citationis ipsis adscribitur, referentibus illam Iudicibus Nobilium
vel Vice-Iudicibus Nobilium. In aliquibus vero Comitatibus, conscripta
commissio Comitis, vel Vice-Comitis, simul cum Actione Actoris, dirigitur ad
aliquem Iudicem Nobilium, vel etiam Vice-Iudicem Nobilium, ut talis
citandus, citetur; ipsaque Citatio per Iudicem Nobilium, annotatur
praetactis literis commissionis; et sic denique, ex omnibus simul fiunt
integrales literae Evocatoriae. Ac huius posterioris Citationis exemplum
tale esse potest, in Coniuratu Mosonien: in aliis autem ita
scribitur; sicut ibi proceditur.

|