Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

QUAESTIO DECIMA TERTIA. / Quot igitur gradus huius processus Ecclesiastici observari solent?

Hi videlicet duodecim. Primus, conficiuntur literae Evocatoriae, non simpliciter et generaliter, sed cum specifica declaratione eius rei, quam Actor acquirere intendit, et similiter cum expressis nominibus citandorum 5. Matth. art. 17. et 5. Vlad. art. 25. alioquin vero si simpliciter et generaliter, citationes ipsae factae fuerint nihil valebunt. Et tales literae Evocatoriae diriguntur ad aliquod Capitulum, vel Conventum; aut saltem uti defacto iam fieri assolet, ad aliquem Parochum, ut per illud, aut illos In-causam-attractus, ad decimum quintum diem citetur.

Ubi notandum venit, quod licet citatio fiat, ad decimum quintum diem: Nihilominus tamen discussio causae

276

fieri solet, etiam singulo octavo, vel nono die alibi, et non tantum singulis quindenis.

Secundus in termino per Vicarium in dicta suae Citationis commissione, denominato, sive dicto decimo quinto die, quem In-causam-attracto, testimonium Capituli vel Conventus, aut etiam Parochus quispiam citans, a die factae huiusmodi Citationis praefixerit, conficitur libellus, ipsi Vicario porrigendus, qui contineat in se omnem vim acquisitionis, per Actorem intentatae: Cui postea adiungitur Relatio citationis peractae, hoc quo sequitur modo.

FORMA CONFICIENDI LIBELLI.

Coram vobis Reverendissimo Domino T. etc. et in Spiritualibus causarum auditore, ac vicario generali Ecclesiae (T) Egregius (T) Legitimus Procurator Generosae Dominae (T) Egregii (T) consortis (T) ut Actricis, cum literis Procuratoriis, honorabilis Capituli (T) contra et adversus Egregios (T) et (T) ut In-causam-attractos dicit et proponit; quo meliori modo potest taliter: Qualiter superioribus temporibus, etc.

Peracta, expositione Actoris, conclusio sic inferri solet. Quapropter idem Procurator, nomine et in persona, cuius supra, petit annotatos In-causam-attractos, praetactae summae testamentaliter legatae; in cuius evidentiam producit etiam testamentum in specie; damnorum item, et proventuum ex bonis ipsi A. testamentaliter per tutorem suum legatis, perceptis refusionem, usque ad praetactam summam viginti quinque millium florenorum, puri auri, sententialiter convinci et aggravari; ac advocato etiam brachio saeculari, in quantum necesse erit, omnibus viis, et remediis Iuris, per censuras Ecclesiasticas, art. 25. anni 1552. compelli. Et sic petit ac postulat, salvo Iure addendi, minuendi, mutandi, et de novo producendi, ac corrigendi, art. 49. anni 1563. Et protestatur de iniuria gravissima, expensisque litis, tam extra, quam intra Iudicium factis; et deinceps fiendis, usque ad decisionem causae.

277

Ubi Nota, huiusmodi clausulas iustificatorias, ab initio quidem ante litis contestationem, bene inductas, et admissas fuisse, ne scilicet levi aliqua de causa, Actio ipsa, coram huiusmodi bene conscientioso Iudice, statim condescendat, Actorque ipse, vel eo magis, quod huiusmodi, litium ignarus sit, omnem impensam ludat, et damnum patiatur. Verum postquam iam in abusum devenire coeperunt; dum scilicet Actor non contentus primaria sua actione, alia adhuc et alia ei adiungere satagebat, in disputationem attractae sunt a Dominis Regnicolis, adeo ut omnino easdem sublatum iri cupiverint. art. proxime citato 49. anni praenotati 1563. Sed usque nunc adhuc indecisae manent, unde tota essentia et usus earundem, stabit in arbitrio bene, uti praemissum est, conscientiosi Iudicis, An, Quando, et Quibus in Casibus, ac non nisi ante litis contestationem admitti debeant? quibus si simpliciter semper licebit sic, uti, quemadmodum nunc iam solet fieri, quis unquam In-causam-attractorum poterit se eliberare, contra huiusmodi Actorem, semper hoc modo actionem suam reformantem; nemo recte diiudicare poterit.

Tertius si comparet (I) petitque par Actionis, et Procuratoriarum ipsius Actoris, datur eidem. Si autem non comparet, accipit (A) valvales contra ipsum, applicandas valvis templi, habentque istae valvales vigorem iteratae Citationis.

Quartus si In-causam-attractus comparet, non loquitur, priusquam deponat onus non comparitionis. Ubi vero deposuerit onus Iudiciarium, et redemptionem Citatoriarum, ac Valvalium, regreditur ad petitionem parium omnium.

Quinto, si necdum comparuerit (I) decernuntur contra ipsum, literae monitoriae, iterum valvis templi affigendae, et neque hic loquitur, donec deponat birsagium, redemptionemque Citatoriarum, Valvalium, et Monitoriarum.

278

Sextus, et si necdum comparet, excommunicatur, et decernuntur contra ipsum, Denunciatoriae literae Excommunicationis sententiae; sed neque hic loquitur, si etiam comparuerit, nisi depositis omnibus deponendis praemissis. Atque ita data prius ratione sufficienti, cur non debuerit excommunicari, promissaque obedientia, petit paria omnium productorum.

Septimus, si ulterius etiam contumacia ductus non comparuerit, decernuntur contra ipsum literae Aggravatoriae, simul et Reaggravatoriae, quae pro eisdem reputantur, quarum vigore excommunicatur, primo tempore pronuntiationis sententiae, in ipso foro Spirituali, seu coram Vicario, postea in singulis Parochiis, in quibuscunque Actor voluerit, eadem Excommunicatio vice iterata publicatur, compulsatis campanis, et accensis ac in terram proiectis candelis, inter Solennia Missae praesente Universa Plebe.

Octavus, si forte necdum comparuerit (I) et neque obediverit, decernitur contra ipsum Invocatio brachii saecularis, et dantur Actori superinde literae Invocatoriae brachii saecularis, ad quarum productionem, petitur brachium saeculare, vel a sua Maiestate, vel ab eiusdem Locumtenente, quibus inscribuntur, quivis Regnicolae, sed tamen magis vicini et necessarii, art. 25. anni 1552. iuxta antiquam Invocationem art. 22. anni 1553. et art. 27. anni 1563.

Nonus, si tandem personaliter comparuerit, et absolutionem petierit; primo et ante omnia acquisitioni, et expensis Actoris satisfaciat necesse est. Postea id quod Iudicis erit, faciet Iudex cum ipso, absolvendo scilicet ipsum ab excommunicatione, et restituendo communioni Ecclesiae.

Decimus, si in primo statim termino comparuerit, vel etiam secundo, aut tertio, deposueritque solitum onus, licebit ei de condescensione Causae, atque incompetentia fori; Iudicis, et Actoris disputare, interdum etiam ad respirandum, et tempus producendum, poterit causam ipsam,

279

per mandatum declinatorium, utrum scilicet illa, saeculare, vel spirituale forum concernat; a praesentia Vicarii, ad Tabulam suae Maiestatis Regiam, indeque ad Dominum Locumtenentem, provocare; 1. Vlad. art. 46. Unde vicissim soepius ad eundem Vicarium, ad discutiendum remitti consuevit: siquidem uti iam praemissum est, quaest. 5. Nemo in causis profanis citari, aut respondere cogi debet, aut potest, per Iudicem Ecclesiasticum. Quia spirituales Iudices factum Iuris possessionarii, iudicare non possunt; uti praenotata quaestione dictum est.

Undecimus, prouti iam declaratum est, causa discutitur, coram Vicario, iuxta leges Regni, ubi haberi poterint; ubi autem non, iuxta Canones, seu quod idem est Canonicas sanctiones; quae a celebrioribus Canonistis, sive Summistis peti debent, veluti sunt, quibus potissimum in sede Metropolitana Strigoniensi utuntur, Hostiensis, Antoninus, Sylvester, et alii huius classis authores, Speculator, Navarrus, Covarruvias, summa Angelica. Ac denique ex Decretalibus quoque Pontificum ac Decreto Gratiani desumi solent, huiusmodi sanctiones.

Duodecimus, his omnibus sic praemissis, a Vicario Diocoesano, fit Appellatio, ad Vicarium Metropolitanum, ac ab inde denique ad Nuncium Apostolicum, qui tunc temporis circa Curiam Regiam, ex delegatione Summi Pontificis constitutus fuerit, aut omnino in Curiam Romanam, uti iam dictum est, quaest. 1. (quanquam de facto iam ad Rotam non soleat transmitti Appellatio, ut multi dicent.)

Ad haec vero omnia clarius intelligenda, non abs re fuerit omnes literas Causales huius fori, cum tenoribus subiicere, quarum in processu mentio fieri solet, quales sunt hae infra annotatae.

280
LITERAE. Citatoriae cum suis Relatoriis. Libellus, seu tenor Actionis, atque acquisitionis. Valvales dictae, quod valvis templi applicantur. Monitoriae, quasi iteratae valvales. Denunciatoriae Excommunicationis sententiae: quasi tertio valvales. Aggravatoriae et Reaggravatoriae, quibus iam excommunicatur. Invocatoriae brachii saecularis. Brachii saecularis iam obtenti. Mandati declinatorii. Apostoli, sive Transmissionales. Absolutionales, sive salvificae. 281
Previous section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.