Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO SEPTIMA. / An Procuratores externi valeant in hoc foro spirituali procurare?

Nequaquam, quia tales lucri et commodi sui gratia, multos abusus introducere solent, et litigantes pluribus onerare expensis, ex eo, quod non timeant, sibi poenam Aucariorum irrogari posse; quae Procuratoribus in hoc foro, super Calumnia iuratis, inferri solet. art. 27. anni 1567. Ideo si aliqui eorum sunt beneficiati, amissione beneficii per Ordinarium suum, de facto puniuntur. Et sive etiam beneficiati fuerint, sive non, utrique de facto per eundem, perpetuis carceribus, tanquam falsarii et periuri mancipantur, citato proxime loco. Imo vero neque in Civitatibus ipsis, in quibus sedes Ecclesiasticae celebrari solent, permittuntur manere, ne saltem consilium dare possent; art. 41. anni 1569. Verum iam omnia haec, in desuetudinem abeunt. Ubi Nota quod si

272

cognoscere lubet, quid sint Calumniator, Praevaricator, et Tergiversator, ac quomodo quilibet puniendus, vide quaest. 27. cap. 10.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.