Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Previous section

Next section

QUAESTIO NONA. / An teneantur Procuratores in hoc foro Iuramentum Calumniae praestare?

Olim quidem, cum de Iure Canonum; tum etiam secundum Decreta Regni, illud praestare omnino tenebantur, 5. Matth. art. 17. et citato iam art. 27. anni 1567. Sed iam in hoc foro, prouti et in saeculari, remissius haec res, coepta est agitari; siquidem neque hic quoque amplius tale exigitur iuramentum, sicuti neque in foro fori. Super quo vide quaest. 26. cap. 10. Unde licet non sit iam tanta necessitas intelligendi huiusmodi Calumniam, super qua olim iuramentum praestabatur: Nihilominus tamen, ut hac in parte maiorum nostrorum, religiosa observatio cognoscatur, non puto inconveniens fore, si modicum quid hoc loco, de ea attigero.

Est ergo haec Calumnia Procuratorum, uti proxime citatus articulus 27. anni 1567. continet; quod scienter et calumniose, id est, fallaciter et fraudulenter, doloseve, nullas causas, quae essent iniustae suscipient, neque illis contra Iura Regni Hungariae patrocinabuntur; vel ullo pacto, cum parte adversa colludent. Formula vero antiqui Iuramenti, fol. 743. Maioris decreti erat.

273

Ego N. Procurator, Iuro per Deum vivum, et eius sanctam Genitricem Virginem Mariam, et per omnes Sanctos et Electos Dei, quod ego nullas causas, scienter et calumniose, et quae essent iniustae, suscipiam, neque illis contra Iura huius Regni Hungariae, patrocinabor, easque inanibus et frivolis exceptionibus et protelationibus, scienter et temere, in longum protrahere unquam intendam; sed neque ullo pacto, cum adversa parte, in damnum principalis mei, colludam. Sic me Deus adiuvet, et omnes Sancti.

Civilium autem lib. 3. Codicis, tit. 1. sic habetur. Quod sedulo clientibus servient, nec tamen ullam iniustam causam suscipient; et si quam decepti mendaciis suorum clientium suscepissent, eam deserent, quam primum causae iniquitatem cognoverint.

Idque Iuramentum semel tantum solebant praestare, cum scilicet ad postulandi officium recipiebantur. Mynsing. lib. 4. Instit. tit. 16. § utriusque, Licet Andr. Gail. dicat, post litis contestationem regulariter praestandum, quae in singulis causis fieri solet, lib. 1. obser. 85. Imo vero non solum Procuratores, sed et partes ipsae, hoc Iuramento astringi debebant. 5. Matth. art. 17. et Sylvest. teste part. 2. Vocabulo Iuramentum 1. ac Actor quidem prior iurabat se bona fide, non animo calumniandi causam movisse; prout et Quadr. 3. tit. 24. habet. Ego N. iuro ad fidem meam, Deo debitam, fidelitatemque Principi nostro observandam, per Deum vivum ac verum, etc. Quod ego hanc causam, quam contra Nobilem N. movi, et prosequi volo, non movi animo vexandi ipsum, seu calumniandi iniuste; sed credo, et iudico me bonam et iustam causam contra eum habere; et non utar sciens falsa aliqua probatione, neque in testibus, neque in literis falsis producendis, ita me Deus adiuvet.

Postea Reus, se bona instantia uti, et recte contradicere velle; iurabat. Et poena non praestantis hoc iuramentum est; non solum amotio ab agendo, sed etiam si ob levem contumaciam id recusaverit, extraordinaria ex arbitrio Iudicis infligenda; ast si de malitia illud praestare noluerit, respectu alicuius articuli, in actione specificati, vel

274

exceptione rei, super quo iurari petitur; est amissio illius; quia per huiusmodi recusationem habetur pro confesso; neque talis articulus debet a Iudice amplius attendi et recipi, idem Andr. Gail. lib. 1. Obser. 87. Quibus etiam Iure Civili, novella constitutione additum est, quod nihil penitus, causa patrocinii dederint Iudicibus, vel alicui personae, corrumpendi iudicii causa. Quod licet apud nos non servetur, tamen si servaretur, non tot, neque tam horrenda conscientiae pericula, soepenumero inter litigantes contingerent. De quibus plura vide quaest. 16. cap. 9. et 27. cap. 10.

Previous section

Next section


Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.