Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Habetis, Candidissimi Tyrones, ab initio a me promissam Directionem methodicam,
in Processum Iudiciarium, Iuris consuetudinarii, Inclyti Regni Hungariae,
partiumque eidem subiectarum, (cui etiam adiunxi, alios duos processus, alterum
in Comitatibus, et alterum in Sedibus Spiritualibus, observari solitos) non
quidem verborum floribus convestitam, neque orationum pigmentis
delibutam, sed simplici, ac trito, et quotidiano sermonis filo, contextam. Quippe
quod mihi animus non fuerit lepores sermonis sectari, vel orationum ornamenta
venari, sed res ipsas potius, quae nobis magna usui esse debebant, undequaque
conquirere, et in hunc ordinem selectas componere. Neque vero novas leges, aut
Iura, vel adinveni, vel statui; siquidem id non unius et privati hominis est;
sed cum iam antea statuta sint, ea tantum, quae circa ipsa melius intelligenda
observabantur, vel e memoriae loculis deprompsi, vel ex Venerandae antiquitatis
lecythis, erui; atque omnibus deinceps notitiae causa, hisce scriptis
comprehendi. Inspersi etiam nonnulla, occasione sic postulante, ex sacris
Canonibus, et Iure Civili, vel ideo solum, ut si non in omnibus universe (neque
enim id huc attinebat) saltem in aliquibus coincidentibus punctis, aut aliis
quoque quae in Iure nostro desiderantur, huius etiam utriusque Iuris, vel levem
cognitionem
282
praegustaretis. Quae etsi trita et tenuia omnia, prima fronte esse videbuntur;
ubi tamen necessario adhibita extiterint, haud dici potest, quantum et lucis, et
utilitatis rebus sunt allatura. Ideoque vobis tanto gratiora esse debent, quanto
maiori cum commoditate, universa hic simul reposita habebuntur, ut scilicet his
sic perceptis et cognitis, ad solidiora et penitiora Iurium, ac legum patriarum
penetralia, faciliorem aditum habere possitis. Et quanquam fortassis non
deerunt, qui vobis, vel aliud quippiam occipiendum, et magis prosequendum
persuadere; vel etiam levitate, exilitateque istius opellae, nauseam et
fastidium, ingerere conabuntur, sicque vos, ab ea deterrere et dimovere
studebunt: Vos tamen nequaquam huiusmodi inimicis persuasionibus consentiatis,
quin semel atque iterum ea perlecta, ipsi ex illa degustetis, et adiudicetis, an
ita se res habeat, prout huiusmodi malevoli dissuadebant, vel vero longe aliter?
prouti et secus sane rem diligentius considerantes, experiemini. Equidem
cupivissem ut et mihimet ipsi aliquando licuisset, et vobis iam liceret, ex
Aliorum limatiorum scriptis et laboribus, hoc ipsum delibare, sed cum, iniuriane
temporum, vel negligentia hominum, Vel autem quod nemo nostratium, etiam tam
levi et minuta opella Patriae, et Amicis, nescio quare prodesse voluerit,
cognoscere non licuerit, neque liceat, dolendum potius est, quam invidendum, Et
optandum adhuc, atque expectandum, ut Aliqui maiore pollentes ingenio, his
crepundiis maiora olim et elegantiora posteritati consecrent. Quousque tamen id
fiet; et haec res sub incude versabitur; Vos, si legum patriarum amore tenemini,
hisce naeniis, animum vestrum oblectetis, et ad maiora percipienda interim
praeparetis. Quas vobis omnibus et 283 singulis
opto felices, faustas, fortunatasque et utiles fore. Valete, et mei memores,
salvi, sospitesque vivite semper.
Datum Posonii ex aedibus meis, die Vigesima quinta Maii. Anno Domini
Millesimo Sexcentesimo Decimo Nono.
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|