Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
Tibi quidem, Archi-praesul amplissime, cuius si genus, et proavos,
antiquissimamque prosapiam retexerim, facile omnibus testatam redderem
illustris ac generosi sanguinis tui claritatem. Vidi egomet originales
literas Caroli Regis Hungariae, anno 1319. datas, quibus
Magistro Stephano, filio Comitis Gregorii de genere Pázmány, ob impensa
maiorum ac sua obsequia, nominatim vero, quod rex ipse hastiludio cum
Stephano Pázmány concurrens, tres illi dentes fortuito excusserit, tres
pagos Posa, Somogi, Som, regia liberalitate donavit, qui hodie quoque a
familia Pázmányána possidentur. Vidi Mathiae primi Regis
fortissimi literas anni 1465. quibus Abavo tuo Andreae, ac fratribus illius,
ob egregia illorum erga Regem et Coronam merita, accedente etiam
intercessione Ioannis Archi-Episcopi Strigoniensis bona omnia familiae
Pazmanianae, in quorum possessione progenitores ipsorum, ab antiquo
perstiterant, titulo novae donationis contulit, atque confirmavit. Matrem,
ex qua Te Nicolaus Pater suscepit, Margaretham Massai habuisti; Illustri
illa Massai familia ortam, cui Marchiones Massae ex Italia in Pannoniam
migrantes, originem dederunt. Avia, Petri Pázmány viri magni coniunx,
Catharina Csaki fuit, germana soror Nicolai Csaki, filia Gabrielis,
antiquissimae nempe ac clarissimae familiae surculus, ex qua ante annos
quadringentos, non unum fuisse constat Transylvaniae Vaivodam. Avi tui mater
Ioannis Pázmánni coniunx, Catharina Artandi fuit, Blasii illius ac Pauli
Artandi soror, quos per summam crudelitatem, Aloysius Grittus, Budae occidi
iussit, ea solum de causa, quod domui Austriacae, ac Regi Ferdinandi
potius, quam Ioanni Zapoliano, adhaesissent. Haec, atque alia gentis
tuae decora, non vano a me rumore hausta, sed ex vetustis, ac originalibus
tabulariis eruta recensere, ac oratione exaggerare, quin et ad eum usque,
fortasse Pázmánnum, qui Sancto Stephano Primo Regi nostro, rem
Christianam in Hungaria fundanti, e Germania auxilio accurrit, generis tui
originem transcribere possem. Sed cum genus, VII et proavos, et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra putem, ea lubens
praetereo. Ego in te, quae ita tua sunt, ut partim in animo tuo, ex optima
semente tecum adoleverint, et in hanc aetatis, virtutumque tuarum
maturitatem pervenerunt, partim meritis tuis ita exigentibus, omnem vitam
tuam exornarunt, admiror magis, quam assequor laudatione. Sicut enim
pueritiam tuam ad reliquam aetatem, ita culturam tenellae mentis, ad hanc
sapientiae tuae messem, cuius abundantia fortunati iam fruimur, sive gradum
habuisti, sive foelix initium, cui magis, ac magis excolendae, ex patrio te
solo emigrantem Austria excepit, et sicut temporum, ita solidiorum
disciplinarum assessione provexit; hinc divitem illam et virtutum, et
maximorum virorum Societatis Iesu Religionem, et tui
percupidam, et bene praesagam praeclarorum eventuum, tanquam omnium bonorum,
quae in hac vita primos obtinent thesauros ingressus, ita illis, ante
coaequales tuos opulentatus es, ut Italiam, Germaniam, Hungariam, nec vicina
tantum nobis regna, sed alias, remotioresque nationes, in tui admirationem
excitaveris. Romae certe, eam nominis tui memoriam, atque famam adhuc
iuvenis reliquisti, sive alios oppugnares literarii exercitii causa, sive
temetipsum defenderes disputando, quam non nisi rari, atque doctissimi viri,
consequuntur. Postea vero Graecensem in Styria magni nominis Academiam,
philosophicis atque theologicis, et quidem diuturnis praelectionibus tuis,
tanto fructu cumulasti, ut multos a te optimo magistro, non degeneres
discipulos, tuo quasi ex sinu, tua certe ex disciplina emiseris, qui
vicissim alibi, diversis scilicet in regnis atque provinciis, vel
doctissimos magistros agerent, in eadem quae te aluit societate, vel alio
vitae instituto, praemultis aliis prodessent Reipublicae Christianae.
Auditum hoc a multis, et a magnis saepe viris, etsi neminem hominum in hac
vita, ex omni parte beatum esse, intelligamus; tibi tamen fere nihil eorum
deesse, quae vel ad ingenii subtilitatem, vel ad soliditatem iudicii, vel ad
sermonis cultum atque elegantiam, vel ad longum rerum VIII usum atque unicam sapientiae matrem experientiam pertinerent.
Quot te, et quam praeclarae tua opera, alia latina, patrii idiomatis alia,
quae iam in manibus et ore etiam exterorum hominum, summa cum laude
versantur, non tantum utilissimum, sed et admirandum reddiderunt Hungariae:
quae sive libros tuos legat, sive te concionantem, consulentem, aut
consultantem audiat, attonitis in te, tuaque doctrina, atque summorum
experimentorum facillima lucidissimaque ratione, explicatrice eloquentia,
cogitationibus defigitur, et sicut longi temporis inopiam, quo tibi similem
non habuit, tui iam copia compensatam gaudet, ita te ad ultimam usque
posteritatem, in libris tuis, factorumque tuorum memoria victurum, non falsa
sperat, et iacturam vitae tuae mortalis, cuius debitum ut admodum sero
solvatur, primo voto desiderat, aliquando tamen solvendum abs te timet, hac
immortalitatis tuae continuatione reponit. Haec Imperatori Matthiae
sicut Maiestate, ita aeterna memoria Augusto, dignam plane tanti
principis sapientia causam dederunt, ut te nihil eiusmodi cogitantem, et cum
significatum tibi fuisset, eousque reluctantem, donec a Supremo
totius Christiani orbis Pastore, Paulo huius nominis
Quinto Pontifice maximo, cui et iam pridem sacrosancte devoveras,
et debitam deserebas religiosam obedientiam, obsequi iubereris, in locum
magni illius, et in animis atque laudibus hominum nunquam intermorituri
Francisci Forgach Cardinalis in sedem Archi-Episcopalem
Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis collocaret; quod etsi priusquam
faceret, non prius tamen quam te in Archi-Episcopum designaret, (dignum
augustis annalibus monumentum) emissa certatim vota Magnatum Hungariae,
quibus idem ab Imperatore demisse petebatur, accepit; ut nesciatur, optimone
Imperatori citius, an optimis et dignitate primis patriae nostrae civibus,
eam Deus mentem iniecerit, ut te conspirantibus votis, in Archi-Episcopum
Strigoniensem deligerent?
Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].
|